Caput 8
Capitulum 8
CONTRA positam conclusionem quaedam instantiae fiunt, quas primo recitat Sanctus Thomas; secundo solvit, capite sequenti.
I. Quantum ad primum, arguunt quidam primo sic. Malum est differentia specifica habitus et actus moralis : cum vitium sit malus habitus secundum suam speciem. Ergo dat speciem aliquibus rebus. Ergo est aliqua essentia.
Secundo. Bonum et malum sunt contraria. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia utrumque contrariorum est natura quaedam.
Tertio. Bonum et malum dicuntur esse genera contrariorum ab Aristotele. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia cuiuslibet generis est essentia et natura aliqua.
Quarto. Malum agit: corrumpit enim bonum. Ergo etc.— Patet consequentia. Quia omne quod agit, est res aliqua.
On this page