Text List

Caput 7

Capitulum 7

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas malum esse in rebus praeter intentionem, vult nunc ostendere quoniam nulla essentia est secundum se mala, accipiendo formaliter malum, scilicet pro ipsa privatione perfectionis debitae inesse.

Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, movet quaedam dubia et solvit, in duobus capitulis sequentibus.

L Arguitur ergo primo sic. Malum est privatio. Ergo non est essentia aliqua in rebus. — Antecedens patet ex usu nominis. - Consequentia vero probatur. Quia privatio non est aliqua essentia, sed negatio in substantia, idest in subiecto.

Secundo. Unumquodque secundum hoc bonum est quod essentiam habet. Ergo, cum bonum et malum opponantur, nihil est malum secundum quod habet essentiam. Ergo etc. - Probatur antecedens. Quia unumquodque secundum suam essentiam habet esse. Inquantum autem habet esse, habet aliquod bonum: cum omnia appetant esse.

Adverte circa istam propositionem, Unumquodque secundum suam essentiam habet esse, quod hoc dupliciter potest intelligi. Uno modo, quod ipsa rei essentia sit eius esse. Et sic falsa est propositio, nec sic eam intelligit Sanctus Thomas: in solo enim Deo verum est quod eius essentia sit ipsius esse, ut in superioribus est ostensum. — Alio modo, quod ex ipsa rei essentia proveniat esse rei. Et sic vera est propositio, et hic intenta. Essentia enim simplex creata est causa formalis sui esse, et eius susceptivum. Essentia vero composita ex materia et forma est proprium susceptivum esse, ita quod, constituta essentia, statim resultat esse suppositi: et sic dicitur res secundum essentiam habere esse. Est etiam essentia rei compositae causa formalis esse ratione suae formae, quae dat esse formaliter.

II. Tertio. Malum nec est agens neque factum: cum omne quod agit, agat inquantum est in actu et perfectum; et cuiuslibet generationis terminus sit forma et bonum. Ergo malum non est res aliqua. — Patet consequentia: quia omnis res aut est agens aut est facta.

Quarto. Omne agens agendo intendit bonum. Igitur nullum ens inquantum huiusmodi, est malum. — Probatur antecedens. Quia nihil tendit ad suum contrarium, sed ad simile et conveniens.

Adverte quod, licet haec ratio directe concludat nullum ens factum esse malum, ex hoc tamen relinquitur universaliter malum nullum ens esse. Si enim non est aliquod ens factum, multo minus erit ens aliorum factivum.

III. Quinto. Quod est secundum se malum, non potest esse alicui naturale. Ergo nulla essentia est secundum se mala. — Probatur antecedens. Quia malum est privatio eius quod est naturale, ut patet ex ratione mali: substantia enim alicuius est ipsa natura rei; accidens vero ex principiis alicuius substantiae causatur.

2. Circa hanc propositionem, Omne quod est de genere accidentis, oportet quod ex principiis alicuius substantiae causetur, et sit illi naturale, dubitatur. Primo, quia sic omne accidens erit proprium, et nullum erit commune. Accidens enim omne est illi naturae proprium cui est naturale, et ex cuius principiis causatur.

Secundo, quia gratia et caritas sunt accidentia animae. Et tamen ex principiis nullius subiecti causantur, et nulli subiecto sunt naturalia.

3. Ad evidentiam huius, considerandum quod, cum omne accidens habeat per substantiam definiri, propter naturalem dependentiam accidentis ad subiectum, ut dicitur Quolibet IX, a. 5, ad 1; et, ut dicitur in Tractatu de Ente et Essentia , differentiae in accidentibus sumantur ex diversitate principiorum ex quibus causantur : necesse est dicere omne accidens ex principiis alicuius substantiae causari, licet multoties illa principia sint nobis incognita. Non oportet tamen, ut omnia causentur a principiis propriis alicuius naturae specificae: sed sufficit quod causentur aut ex principiis generis, aut speciei, aut etiam individui, ut habetur ex eodem "Tractatu de Ente et Essentia: sunt enim quaedam accidentia propria generis, quaedam speciei, quaedam vero individui. Sed tamen advertendum, ex eodem "Tractatu , et ex II Sent., d. xxvr, a. 2, ad 2, quod quaedam accidentia causantur ex principiis subiecti quantum ad actum. completum, sicut calor ab igne; quaedam vero causantur quantum ad aptitudinem tantum, sicut diaphaneitas causatur ex principiis aeris, completur tamen aliquo illuminante extrinsece; nam diaphanum in actu includit lucem, quae non convenit aeri ab intrinseco nisi quantum ad aptitudinem et habilitatem ad complementum actus. —- Quod ergo hic dicitur, omne accidens causari ex principiis alicuius substantiae et illi esse naturale, intelligitur aut quantum ad actum completum, aut quantum ad aptitudinem.

4. Ad primum ergo in oppositum respondetur quod utique omne accidens est proprium respectu alicuius subiecti, aut generici aut specifici aut singularis, quantum ad hoc quod est causari ex principiis subiecti, modo declarato; et comparari ad ipsum sicut proprius actus ad propriam potentiam comparatur; et quantum etiam ad hoc quod est sustentari per subiectum. Licet enim sint quaedam accidentia, ut dicitur I Sent., d. xvit, q. 1, a. 2, ad 2, quae principiis subiecti repugnant et per violentiam introducuntur, sicut est de calore in aquam introducto ; oportet tamen illa, aut quantum ad actum completum aut quantum ad aptitudinem et habilitatem, determinare sibi aliquod subiectum, secundum genus aut speciem aut. individuum, sine quo esse quantum ad alterum illorum non possunt. Licet enim calor in aliquo esse secundum actum possit per violentiam, non tamen secundum aptitudinem et habilitatem est in illo.

Ad hunc sensum loquendo, nullum accidens est commune. Quod autem dividitur accidens in proprium et commune, accipitur haec divisio per comparationem ad speciem specialissimam. Aliquod enim uni speciei specialissimae convenit, ut risibilitas homini: aliquod vero convenit pluribus speciebus, sicut albedo nivi, lacti, cygno, et aliis.

5. Ad secundum dicitur, ex II Sent., loco praeallegato, quod licet gratia et caritas non causentur ex principiis subiecti quantum ad actum completum, receptibilitas tamen horum semper subiectum consequitur, et ex principiis subiecti causatur, et sic potest dici naturalis, ut patet in hoc quod est esse disciplinae susceptibile.

Posset etiam dici quod loquitur Sanctus Thomas de accidentibus quae per agens naturale causari possunt. Gratia autem et caritas non sunt talia accidentia.

IV. Sexto. Omnis essentia aut est forma, aut habens formam: cum unumquodque collocetur in genere aut huiusmodi, habet rationem bonitatis: tum quia est principium actionis, et finis ab agente intentus; tum quia est actus quo unumquodque est perfectum. Ergo etc.

Septimo. Actus, inquantum huiusmodi, bonum est: cum unumquodque, secundum quod est actu, sit perfectum. Potentia etiam bonum aliquid est: cum ad actum tendat; et sit actui proportionata, non autem contraria; et sit in eodem genere cum ipso; privatio autem non competat ei nisi per accidens, scilicet inquantum coniungitur formae. Ergo omne ens, inquantum ens, est bonum. — Patet consequentia. Quia ens per actum et potentiam dividitur.

Octavo. Malum non potest esse effectus Dei. Ergo, etc. — Probatur consequentia. Quia omne esse, quocumque modo sit, est a Deo, ut in Secundo huius est ostensum. — Antecedens quoque probatur. Quia malum non potest esse effectus boni, scilicet per se. Deus autem est ipsa essentia bonitatis.

CONFIRMATUR conclusio auctoritate Gen. 1; et Eccle. m; et I Tim. 1V; et Dionysii, IV cap. de Div.

Excluditur quoque Manichaeorum error, ponentium aliquas res secundum naturas suas malas esse.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7