Caput 10
Capitulum 10
POSTQUAM determinavit Sanctus Thomas de malo quanE tum ad eius naturam, nunc determinat de ipso quantum ad causalitatem . Circa hoc autem duo facit: primo, determinat de causa ipsius mali; secundo, ostendit quomodo ipsum sit aliorum causa, cap. xtv. — Circa primum duo facit: primo, ostendit quod malum non causatur nisi a bono; secundo, quod omne malum aliquo modo habet causam, cap. xir. — Circa primum duo facit: primo, ostendit absolute quod non causatur nisi a bono; secundo, particulariter quod bonum sit eius causa subiectiva, capite ges
Et arguit primo sic. Si malum sit causa alicuius mali, non agit nisi virtute boni, ut probatum est. Ergo bonum est primaria causa mali.
Attendendum quod ex hac ratione patet non excludere Sanctus Thomas omnimodam causalitaitem a malo, sed principalitatem causalitatis. Quod etiam ex tertia ratione manifestatur.
Secundo. Malum non est ens aliquod. Ergo non potest esse causa alicuius: quia ommis causa est aliquid. Ergo, si malum ab aliquo causatur, oportet quod illud sit bonum.
Adverte, cum dicitur malum nullius esse causam, quod intelligitur de malo formaliter et abstracte sumpto: non autem de malo per accidens et concretive dicto
Tertio. Malum non potest esse causa per se alicuius. Quia, cum omnis proprie et per se causa tendat in proprium effectum, malum tenderet in malum. Ostensum est autem supra omne agens intendere bonum. Ergo erit causa solum per accidens. Ergo oportet malum causari a bono: quia causa per accidens reducitur ad causam per se; solum autem bonum potest esse causa per se.
2. Circa istam propositionem, Causa per accidens reducitur ad causam per se, advertendum quod eodem modo proportionaliter est intelligenda quo intelligitur effectum per accidens reduci ad effectum per se. In effectu autem non sic intelligitur quasi omnem effectum per accidens alicuius oporteat esse effectum per se alterius causae, hoc enim non est universaliter verum: sed quia aut ipse alterius causae est effectus per se, aut oportet esse aliquem effectum per se illius causae cuius ipse dicitur effectus per accidens, cui coniungatur. Sic ergo non sic intelligitur omnem causam per accidens reduci ad causam per se, quasi praeter causam per accidens alicuius effectus oporteat dari aliam causam quae illius effectus sit causa per se; aut quod omnem causam per accidens alicuius effectus oporteat esse causam per se alterius effectus: sed quia oportet aut ipsam causam per accidens unius esse causam per se alterius, sicut accidit in causa quae dicitur causa alicuius per accidens quia illud coniungitur suo per se effectui, et est praeter intentionem causae; aut quia oportet causam per accidens coniungi alicui quod sit alicuius causa per se, sicut accidit ubi dicitur aliquid causare aliud per accidens ex parte ipsius causae, quia videlicet coniungitur causae per se, sicut dicimus musicum aedificare per accidens, quando contingit eundem esse musicum et domificatorem. Malum autem dicitur causa per accidens mali, non ex parte effectus, quia videlicet illud suo effectui per se coniungatur, cum malum, ut sic, nullum per se effectum habeat: - ideo non oportet ut causalitas sua per accidens reducatur ad causalitatem per se ita quod ipsum sit alicuius alterius causa per se — sed tantum quia oportet ut alicui coniungatur quod alicuius effectus sit causa per se, quod est solum bonum.
3. Quarto. Malum non potest esse neque materia, neque forma, neque agens, neque finis: cum ostensum sit supra tam ens actu, quam ens in potentia, esse bonum; et unumquodque agat secundum quod est actu et habet formam; et malum sit praeter intentionem. Ergo non potest esse causa alicuius. Ergo etc.
II. Quantum ad secundum , ostendit Sanctus Thomas Bonum non esse causam mali nisi per accidens. Et primo, ostendit quomodo hoc sit in naturalibus; secundo, quomodo in voluntariis sit .
Quod non sit causa mali nisi per accidens, probat, quia unum oppositorum non est causa alterius nisi per accidens, ut dicitur VIII PAys., text. 8; bonum autem et malum sunt opposita.
Advertendum quod malum et bonum possunt dupliciter accipi: uno modo, secundum generales rationes boni et mali; alio modo, secundum particulares rationes, sicut est ignis et privatio ignis. Si primo modo accipiantur, sic bonum est causa mali sibi oppositi per accidens. Et ad hunc sensum loquitur hic Sanctus Thomas. — Si vero secundo modo accipiantur, sic bonum non est causa per accidens mali sibi oppositi, sed alterius mali: sicut bonitas ignis non est causa mali ignis, sed causa mali aquae, et hoc etiam per accidens, ut dicitur Prima, q. xrix, a. 1, ad 2.
2. Quomodo autem bonum sit causa mali per accidens in naturalibus, declarat praemittendo unam distinctionem. Hoc enim potest in naturalibus accipi et ex parte agentis; et ex parte effectus.
Ex parte quidem agentis, sicut quando agens patitur defectum virtutis, ex quo sequitur quod actio sit defectiva et effectus deficiens: ut patet in virtute debili membri digerentis, Et quia agens et virtute agit et instrumento, idem iudicium est si etiam defectus actionis et effectus ex defectu instrumenti proveniat, sicut accidit in claudicatione. Hoc ergo modo causatur per accidens malum ex parte agentis, inquantum agens est deficientis virtutis: quia agenti, inquantum agens est, accidit quod defectum virtutis patiatur. Et ex hoc verificatur quod dicitur, malum non habere causam efficientem, sed deficientem : quia malum non sequitur ex agente nisi inquantum est deficientis virtutis, et secundum hoc non est efficiens.
Ex parte vero effectus, causatur per accidens malum et ex parte materiae effectus; et ex parte formae, Ex parte materiae, quando materia non est disposita ad recipiendam impressionem agentis: ut aliquando in partubus monstruosis accidit. Hoc non imputatur in defectum agentis, si materiam indispositam non transmutat ad actum perfectum: quia unicuique agenti naturali est virtus determinata secundum modum suae naturae, ad agendum scilicet in materiam debite dispositam. — Ex parte vero formae effectus, accidit malum inquantum formae alicui de necessitate coniungitur privatio alterius formae, et sic generationi unius coniungitur alterius corruptio. Hoc autem malum non est malum effectus intenti ab agente, sed alterius.
III. Circa primum modum per accidens, qui scilicet se tenet ex parte agentis, cum dicitur verificari per illum modum quod malum habet causam deficientem, non autem efficientem, considerandum quod malum non habere causam efficientem, sed deficientem, dupliciter potest inteliigi. Uno modo, quod procedit a causa nullo modo agente, sed secundum quod ab actione cessat: eo modo quo dicitur submersio navis a nauta absente et non agente ad navis conservationem provenire. Et hic sensus non est hic intentus: quia hic quaeritur de malo coniuncto actioni, aut effectui producto, secundum quod refertur in causam ilius effectus cui coniungitur; constat enim quod causa mali isto modo non est causa non agendo, sed causando effectum cui malum coniungitur.
Alio modo, quod procedit a causa agente quidem, sed non procedit ab ipsa secundum illud quo est efficiens, hoc est per virtutem qua agit inquantum virtus est et actus, sed inquantum patitur virtutis defectum et sic est deficientis virtutis. Et hic sensus est intentus. Hoc enim nihil aliud est dicere quam quod virtus qua causa operatur, quantum ad illud quod habet de entitate, non est agenti ratio quare sequatur malum in actione eius aut in effectu: sed defectus virtutis est sibi ratio quare illud malum ex ipso sequatur. Ita quod virtus est quidem forma qua agens producit effectum cui coniungitur malum: sed non habet effectus et operatio malum coniunctum nisi quia virtus agendi substat malo alicui et privationi. Et hoc est quod intellexit Sanctus 'Thomas dum dixit quod malum non sequitur ex causa nisi inquantum est deficientis virtutis, et secundum hoc non est efficiens. Defectus enim non est forma per quam agens agit, sed virtus: quoniam, ut superius dixit, si agens penitus virtute careret, omnino non ageret.
Potest etiam et alio modo intelligi quod malum non habet causam efficientem etiam per accidens. Non habet enim talem quae attingat sua actione ipsum malum. .Quia malum non potest actionem alicuius causae terminare, ita scilicet quod per ipsam accipiat esse: sed habet causam deficientem, quae, inquam, quia habet virtutis defectum, producit effectum cui coniungitur malum.
2. Advertendum autem, ex Prima Parte, loco praeallegato , et de Malo, q. 1, a. 3, quod malum alterius coniunctum proprio et per.se effectui agentis, non reducitur in aliquem defectum agentis, sed in perfectionem suae virtutis. Ignis enim sua virtute intendit formam ignis in materiam introducere; et quia ad introductionem suae formae sequitur corruptio et privatio formae quae praecedebat in materia, ideo per accidens causat privationem et malum alterius formae; et quanto ignis perfectior fuerit in virtute, tanto perfectius, generando ignem, corrumpit suum contrarium. Malum autem proprii et per se effectus reducitur in defectum virtutis agentis vel materiae, ut dictum est . Sed tamen, licet huius mali causa sit aliquod defectivum . bonum, oportet tamen fieri reductionem ad aliquam priorem causam quae non sit deficiens, sed perfecta, sicut patet in generatione partus monstruosi: malum enim huiusmodi, quando ex parte agentis provenit, est defectus virtutis existentis in semine, et sic semen, inquantum est deficiens, est per accidens causa monstruositatis; causa autem defectus virtutis in semine est aliquod alterans inducens qualitatem aliquam contrariam-qualitati ad bonam seminis dispositionem requisitae. Huius autem agentis quanto fuerit virtus perfectior, tanto qualitatem hanc contrariam magis inducit, et maiorem defectum in semine causat. Ex quo patet quod proximum agens effectus deficientis est agens deficiens; remota autem est agens perfectum et bonum.
3. Sed occurrit circa declarationem factam dubium. Nam Sanctus Thomas, de Malo, q. 1, a. 1, ad 8, ait quod malum simpliciter, subiective et denominative sumptum, producit effectum corruptum non agendo, sed deagendo. Ergo bonum deficiens, quod vocat subiectum mali simpliciter, est causa mali effectus per cessationem ab actione. Cuius oppositum dictum est .
Respondetur, quod tale bonum esse causa mali deagendo, potest intelligi dupliciter. Uno modo, quod sit causa nullo modo agendo: et sic non intelligit Sanctus Thomas. Alio modo, defective agendo, hoc est, agendo actione carente sua debita perfectione: et hoc modo intelligit. Exponit enim seipsum ibidem subiungens: idest per defectum activae virtutis. Debetur enim actioni seminis ut a virtute completa procedat, sitque completi effectus productiva. Hoc autem deficit in actione ex qua provenit partus monstruosus: quia talis actio. non habet. perfectionem ut sit completi et perfecti effectus productiva. Et hoc sibi convenit quia a virtute deficiente procedit. Et sic dicitur esse causa mali tale agens, non agendo, sed deagendo, idest, non agendo perfecte, sed imperfecte et deficienter. Patet autem quod hoc determinationi factae non contradicit.
Eodem modo, addit Sanctus Thomas, et in artificialibus peccatum accidit: sicut scilicet in naturalibus.
IV. Secundo loco ostendit quomodo etiam in moralibus bonum sit causa mali per accidens Et primo, ostendit unde difficultas circa hoc oriatur; secundo, ostendit veritatem .
Difficultas est quia non videtur morale vitium ex defectu virtutis sequi: infirmitas enim virtutis aut totaliter tollit, aut saltem minuit morale vitium, eo quod oporteat vitium moris voluntarium esse, non necessarium. Et ideo vitium non videtur in moralibus eodem modo esse sicut in naturalibus.
Advertendum quod vitium morale et peccatum. non dicitur aliquid nisi voluntarium sit. Ideo defectus omnino praeveniens rationem voluntarii, non potest esse ratio quod aliquid sit malum morale: quia quod habet defectum et est malum ut a tali causa deficiente procedit, necessario malum est; sicut quod procedit a virtute naturali defectiva, inquantum ab ipsa ut deficiens est procedit, necessario est malum. Et ideo oportet, ad hoc ut sit malum morale, ut ipsum aliquis defectus voluntarius praecedat, ratione cuius totum dicatur voluntarium. Propterea dixit Sanctus Thomas quod infirmitas virtutis aut tollit aut diminuit morale vitium, quia tale vitium non est voluntarium, sed necessarium: et ideo meretur veniam, non autem poenam. - Quomodo autem infirmitas tollat aut diminuat rationem peccati; similiter et ignorantia, quae est defectus virtutis apprehensivae; vide in QQ. de Malo, q. nr a. 11; et I II^, q. xxxiv, a 5; et in aliis locis.
V. Ad praedictam autem difficultatem tollendam, duo facit Sanctus Thomas: primo, ostendit in actu voluntatis quaerendam esse radicem et originem peccati moralis ; secundo, ostendit quomodo illud sit ex parte voluntatis .
Quantum ad primum, dicit tria. Primum est, quod quantum ad aliquid similiter est malum in moralibus et in naturalibus; et quantum ad aliquid dissimiliter. Quantum enim ad hoc dissimiliter se habent, quod in naturalibus malum consideratur in actione et in effectu producto in moralibus autem est vitium et malum in sola actione, quia virtutes morales non sunt factivae, sed activae. — Ex hoc sequitur quod malum morale non consequitur ex materia vel forma effectus, sed ex agente solum. Et in hoc videlicet assimilatur malo in naturalibus: quia in illis aliquod malum ex defectu agentis provenit.
Secundum est, quod quatuor sunt activa principia in moralibus: scilicet virtus executiva in membris; voluntas, quae movet virtutem executivam; virtus apprehensiva iudicans hoc esse bonum vel malum, quae sunt voluntatis obiecta, cuius iudicio movetur voluntas; et res apprehensa, a qua virtus apprehensiva movetur. Et sic primum movens est res apprehensa; secundum virtus apprehensiva; tertium voluntas; quartum vis executiva.
Tertium est, quod actus virtutis exequentis praesupponit bonum morale vel malum: quia huiusmodi actus exteriores non pertinent ad mores nisi secundum quod ab actu voluntatis procedunt. Et ideo defectus huiusmodi virtutis vitium moris vel totaliter excusat vel diminuit. - Actus etiam quo res apprehensa movet virtutem apprehensivam, est immunis a vitio moris: quia quodlibet obiectum movet potentiam secundum naturalem ordinem. — Actus quoque virtutis apprehensivae, in se consideratus, vitio morali caret: cum eius defectus, scilicet ignorantia, vitium aut excuset aut minuat, sicut et infirmitas. — Relinquitur ergo ut vitium morale in solo actu voluntatis primo et principaliter inveniatur: et rationabiliter, cum actus dicatur moralis quia voluntarius. Et consequenter in ipso quaerenda est origo actus moralis.
2. Circa primum dictum, advertendum quod virtutes morales dicuntur activae, non etiam factivae, quia non sunt alicuius effectus extrinseci productivae, quemadmodum artes, sed sunt directivae operationum quae remanent in operante: faciunt enim rectam intentionem et inclinationem ad finem, ut dicitur III Sent., d. xxxur, q. 1, a. 1, qu 2, ad 2.
Circa tertium dictum, considerandum, ex doctrina Sancti Thomae III, q. rvur, a. 1; et III Sent., d. xxi, q. 1, a. 4, qu. 2, quod mos, a quo virtutes morales denominantur, si- gnificat inclinationem naturalem vel quasi naturalem ad aliquid agendum. Et quia inclinatio in nobis secundum quam in nobis est agere et non agere, est inclinatio voluntatis, ideo ille solus actus proprie dicitur moralis qui aliquo modo voluntarius est: et sicut se habet actus ad hoc quod sit voluntarius, ita se habet ad hoc ut sit moralis. Dupliciter autem aliquis actus est voluntarius: uno modo, quia est libere elicitus a voluntate, sicut velle et eligere; alio modo, quia est imperatus a voluntate, non autem elicitus, sicut ambulare et considerare et huiusmodi. Actus ergo qui sunt eliciti a voluntate, essentialiter dicuntur morales. Qui autem sunt imperati, sunt morales quantum ad usum: non enim sunt morales secundum speciem suam ut in proprias causas referuntur, cum non sint actus eliciti a voluntate; sed morales sunt inquantum a voluntate imperantur, sicque aliquid de voluntario participant. Sequitur ergo quod, si huiusmodi actus a voluntarii ratione separentur, comparenturque solum ad potentias a quibus eliciuntur, quod morales non sunt, et consequenter in ipsis nec bonum nec malum morale esse potest. Propter hoc ergo dixit Sanctus Thomas de actu virtutis exequentis, et de actu virtutis apprehensivae in se considerato, idest, non habito respectu ad voluntatem, quod in ipso non est vitium morale. Constat enim quod non sunt voluntarii nisi secundum quod a voluntate imperantur. Ideo, si secundum se considerentur, nullo habito ad voluntatem respectu, in ipsis malum morale esse non potest.
VI. Sed occurrit dubium. Nam Sanctus Thomas in QQ. de Malo, q. 1, a 3, tenet quod actus aliquis exterior est secundum $e malus, ut furtum, homicidium, et similia. Et P II, q. xx, 1; et II Sent, d. xr, q. r, a. 3, vult quod actus exterior habet propriam bonitatem convenientem sibi ex materia et circumstantiis. Ergo falsum est actum virtutis exequentis praesupponere bonum morale vel malum, et ipsum tunc tantum esse bonum quando actus voluntatis est bonus, malum autem quando actus voluntatis est malus.
Respondetur, ut haberi potest ex locis praeallegatis, et praecipue de Malo, eadem quaestione, art. 2, ad 6, quod dupliciter loqui possumus de bonitate vel malitia actus exterioris: scilicet de naturali; et de morali. Si loquamur de naturali bonitate aut malitia, tunc ista convenit actui exteriori humano secundum se, et non praesupponit actum voluntatis. Cum enim intantum dicatur aliquis actus humanus inquantum est secundum rationem, accipit talis actus speciem ex obiecto secundum quod ad rationem comparatur: et dicitur bonus si sit circa materiam debitam secundum regulas rationis, ut pascere esurientem; malus autem si cadat supra materiam indebitam, sicut subtrahere aliena. — Si autem loquamur de bonitate aut malitia morali, sic, semota voluntate, non habet actus exterior bonitatem aut malitiam, ut scilicet talis actus dicatur culpa vel peccatum, aut meritum: cum, ut dictum est superius , actus non pertineat ad morem nisi inquantum voluntarius est. — Loquitur ergo Sanctus Thomas in locis praeallegatis de bonitate aut malitia conveniente actui in esse naturae actus humani: non autem de bonitate aut malitia morali, de qua est hic sermo.
2. Sed contra hanc responsionem videntur esse verba Sancti Thomae dicentis, de Malo, eadem quaestione, art. 3, quod ratio mali et peccati primordialiter invenitur in actu exteriori secundum quod est in apprehensione. Peccatum autem nominat malum moris. Et sic videtur quod etiam malum moris, semota voluntate, sit in actu exteriori.
Responderi potest dupliciter. Primo, quod non accipit Sanctus Thomas nomen peccati ut significat culpam et demeritum, sed prout omnis actus carens debita perfectione potest dici peccatum, etiam in naturalibus. Et hoc videtur intelligere dum, exponens quomodo talis actus malus sit primordialiter malus, inquit quod hoc est quia non est vestitus debitis circumstantiis, et ex hoc ipso quod est actus malus, idest, privatus debito modo, specie et ordine, habet rationem peccati.
3. Secundo potest responderi quod rationem peccati inveniri in actu exteriori primordialiter secundum quod est in apprehensione, dupliciter potest intelligi. Uno modo, quod prius formaliter quam actus voluntatis, habeat rationem peccati moralis. Et iste sensus non est verus, nec ibi intentus a Sancto Thoma, ut obiectio supponit. Quod constat quia ibidem subiungit quod ratio culpae et moralis mali completur secundum quod accedit actus voluntatis.
Alio modo, quod fundamentaliter:et originaliter peccatum et culpa prius est in actu exteriori apprehenso quam sit formaliter et completive in actu voluntatis. Et iste sensus est verus, et intentus a Sancto Thoma. Quia malum naturae actus exterioris secundum quod est in apprehensione, ad. voluntatem comparatur ut obiectum, ex quo habet voluntas, libere illud acceptans, ut.sit. formaliter et completive mala in suo actu. Et sic ipse actus malus est fundamentum unde habet actus voluntatis in illum tendens ut sit moraliter. malus:' est enim malus moraliter actus voluntatis qui in malum obiectum et non regulatum ratione fertur. Et est simile sicut dicimus veritatem esse fundamentaliter et originaliter in re, in intellectu autem nostro esse veritatem formaliter. Sicut enim esse rei dicitur veritas originaliter, non quia veritas formaliter sit in re, sed quia intellectus est formaliter verus ex eo quod conformatur in intelligendo ipsi esse rei; ita actus exterior malus secundum esse naturae dicitur malus moraliter. fundamentaliter et' originaliter, quia actus voluntatis, libere tendens in ipsum, habet quod sit moraliter malus ex eo quod in ipsum actum exteriorem malum secundum naturam fertur. Et sicut non dicitur res vera formialiter nisi denominatione extrinseca, quia scilicet est adaequata intellectui, qui est formaliter verus; ita actus exterior, in actu et in executione per imperium voluntatis positus, non dicitur formaliter malus malitia morali nisi extrinsece, scilicet quia a malo actu morali voluntatis procedit. Et ideo ibidem subiungit Sanctus Thomas quod, si accipiatur actus peccati secundum quod est in executione operis, secundum videlicet quod est formaliter moralis, primordialiter et per prius culpa est in voluntate.
Patet ergo quod obiectio non est contra responsionem datam. Procedit enim ac si intenderet Sanctus Thomas, in loco allegaato, quod actus exterior prius formaliter sit malus in genere moris quam actus voluntatis. Hoc autem ostendimus non esse ipsius intentum.
4. Obiectiones autem ex Scoto, xr dist. Secundi, et ex aliis, vide apud Capreolum, in Secundo, d. xui. Probant enim multae illarum quod alia est bonitas actus exterioris in esse naturae, et similiter alia malitia: quod conceditur. Non autem probant quod alia sit ipsius bonitas aut malitia moralis quam bonitas et malitia actus voluntatis.
VII. Ostenso quod sumenda sit radix. peccati moralis in actu voluntatis, vult ulterius ostendere Sanctus Thomas quomodo hoc sit. Et primo, tangit difficultatem quae circa hoc accidit; secundo, propositum manifestat.
Difficultas est quia, cum actus deficiens proveniat propter defectum activi principii, oportet ante peccatum morale praeintelligere defectum in voluntate. Aut ergo ille defectus erit naturalis: et sic semper inhaerebit voluntati, et semper voluntas in agendo moraliter peccabit. Aut voluntarius erit: et tunc erit peccatum morale; cuius causa iterum quaerenda erit, et sic in infinitum.
Respondet Sanctus Thomas quod huiusmodi defectus in voluntate praeexistens non est naturalis, propter rationem dictam; neque casualis aut fortuitus, quia tunc peccatum morale non esset in nobis, idest in potestate nostra; sed est voluntarius. Sed negatur quod tunc erit peccatum morale.
2. Ad huius autem declarationem, dicit. primo, quod cuiuslibet activi principii secundi perfectio virtutis ex superiori agente dependet. Et ideo, cum agens manet sub ordine primi agentis, indeficienter agit: cum autem ab ordine primi agentis deflectitur, deficit in agendo.
Dicit secundo quod, cum in ordine operationum moralium voluntatem-praecedant duo principia, scilicet virtus apprehensiva et obiectum apprehensum, quod est finis; proprium motivum voluntatis est ratio et bonum aliquod determinatum, scilicet bonum rationis; non autem quaecumque vis apprehensiva, aut quodcumque bonum. Ideo, cum voluntas tendit in actum mota ab apprehensione rationis repraesentantis sibi proprium bonum, sequitur debita actio. Cum autem ad apprehensionem sensualis apprehensivae, aut ipsius rationis repraesentantis bonum diversum a proprio bono, in actionem prorumpit, sequitur in actione yoluntatis peccatum morale.
Sequitur ex iis quod in voluntate defectus ordinis ad rationem et ad proprium finem praecedit malum morale: sicut cum ad subitam apprehensionem sensus voluntas movetur in delectabile secundum sensum; aut cum ratio in aliquod bonum quod non est nunc vel hoc modo bonum, ratiocinando devenit, et tamen voluntas in illud tanquam in proprium bonum tendit.
Dicit tertio, quod hic voluntatis defectus voluntarius est: quia in potestate voluntatis est velle et non velle; et similiter ipsum actu considerare rationis.
Dicit quarto quod iste defectus non est malum morale: quia, si ratio non consideret, aut bonum quodcumque consideret, nondum est peccatum, quousque voluntas in indebitum finem tendat; quod iam est voluntatis actus.
CONCLUDIT ultimo quod, tam in moralibus quam in naturalibus, malum a bono non nisi per accidens causatur.
3. Ad evidentiam eorum quae hic dicuntur, considerandum est quod causa secunda non agit nisi secundum quod a prima movetur, et ideo perfectio "virtutis ipsius est secundum quod perfecte substat virtuti primae causae. Quod si secundam causam contingat deficere in agendo propter defectum tantum primae causae, tunc defectus in actione secundae causae non reducitur in defectum ipsius secundae causae, sed primae: sicut, cum accidit motus imperfectus et deficiens propter defectum virtutis motivae, crure in sua.debita dispositione manente, defectus ambulationis non reducitur in defectum cruris, sed virtutis motivae tantum. Si autem deficiat secunda causa in agendo quia non perfecte subditur primae causae sed ab ea deflectitur, tunc defectus actionis in defectum secundae causae reducitur, non in defectum: primae: sicut claudicatio habentis. virtutem motivam perfectam reducitur in defectum cruris non perfecte virtuti motivae substantis. Cum ergo dicit Sanctus Thomas quoniam, cum agens manet sub ordine primi moventis, indeficienter agit, intelligitur de defectu qui in ipsius secundae causae defectum reduci habeat, et sibi debeat imputari. Posset tamen in actione secundae causae accidere defectus propter defectum primae causae: sed tunc secundae causae non imputaretur, ipsa secunda causa manente sub ordine suae causae prioris, a qua tanquam a proprio motivo habet moveri. a
VIII. Circa defectum quem ponit Sanctus Thomas in voluntate praecedere actum moraliter malum, primo videndum est quomodo praecedat in voluntate; secundo, quomodo sit voluntarius ; tertio, quomodo non sit malum morale.
Quantum ad primum, considerandum quod duplex defectus voluntatis praecedit actum moraliter malum. Unus remotus, ex quo habet voluntas ut alii defectus in ipsa esse possint et possit in agendo deficere, scilicet esse ex nihilo. Sed hic defectus non sufficit ad hoc ut malum morale sit in voluntate: quia, cum iste defectus sit naturalis, semperque voluntatem concomitetur, semper voluntas agendo peccaret. - Alius est defectus proximus, scilicet non actu substare suae propriae causae. Et iste defectus est causa proxima mali actus moralis, eo modo quo negatio potest esse causa, iuxta superius determinata: voluntas enim ad operationem cum tali defectu procedens, peccat.
Primus defectus nunquam est simpliciter malum voluntatis, cum sit sibi naturalis; et secundum se duratione praecedit actum moraliter malum. — Secundus autem, quando voluntas non exit ad operationem, non habet rationem mali simpliciter: quia substare et moveri ab apprehensione et proprio bono, non est debitum semper voluntati, sed tantum quando ad operationem procedit; unde quod voluntas non substet apprehensioni aut proprio bono quando non operatur, hoc non est malum eius simpliciter. Quando autem voluntas exit ad operationem non substans apprehensioni rationis aut bono rationis, sed sequens apprehensionem sensualem aut allecta a bono quod non est bonum rationis, tunc talis defectus est simpliciter malum: quia est carentia ordinis debiti pro tunc inesse voluntati. Si ergo consideretur huiusmodi defectus secundum quod non est simpliciter malum, sic duratione praecedit peccatum morale: quia praecedit voluntatem operantem. Si autem consideretur secundum quod est malum simpliciter, sic non praecedit duratione actum malum voluntatis, sed ipsum concomitatur. Secundum tamen rationem, prius intelligimus voluntatem moveri ab apprehensione sensus aut ab indebito bono, et consequenter carere ordine debito ad sua propria motiva, quam actum eliciat: et sic talis defectus secundum rationem praecedit actum malum.
2. Quantum ad secundum, sciendum quod aliquid potest dici voluntarium dupliciter. Uno modo, quia voluntas in illud tanquam in volitum per actum suum fertur: sicut sanare est voluntarium in medico qui vult sanare. Hoc modo non dicitur defectus huiusmodi voluntarius: cum omni actui voluntatis praeintelligatur. — Alio modo dicitur voluntarium quod est in potestate voluntatis ut sit aut non sit: sicut actus voluntatis libere elicitus dicitur voluntarius, non quia voluntas alio actu velit illum, sed quia in potestate voluntatis est ipsum producere vel non producere. modo defectus huiusmodi dicitur voluntarius. Est enim in potestate voluntatis procedere ad operationem sine tali ordine, aut non procedere: quia non necessario a bono contrario bono rationis trahitur, aut ab apprehensione sensuali movetur, sed libera est et ad utrumlibet se habens. Et ideo huiusmodi defectus non oportet aliam causam quaerere nisi voluntatis libertatem, ut dicitur Secundo, d. xxxiv .
3. Quantum ad tertium, dicitur quod huiusmodi defectus, secundum quod duratione actum malum praecedit, non est malum voluntatis morale: immo nec naturale, ut est ostensum. — Secundum vero quod concomitatur malum morale et ipsi coniungitur, sic est malum morale. Unde de Malo, loco praeallegato , ad 13, inquit Sanctus Thomas quod accipit rationem culpae ex hoc ipso quod cum tali defectu voluntas se applicat ad opus: quia tunc bonum quod per huiusmodi defectum privatur, est debitum voluntati et actui eius. — Secundum autem quod praeintelligitur actui malo et per se consideratur, sic etiam non habet rationem mali culpae nec poenae, sicut nec cum praecedit duratione actum malum.
Cum ergo inquit Sanctus Thomas quod huiusmodi defectus non est malum morale, intelligendum est, secundum se et absolute consideratus: non autem ut coniungitur cum actu voluntatis malo.
IX. Ex iis quae dicit hic Sanctus Thomas, patet quod Scotus, in II Sent., d. xxxiv, dum arguit defectibilitatem voluntatis non esse voluntati rationem peccandi, non accedit ad mentem Sancti Thomae. Non enim ponit Sanctus Thomas quod aptitudo ad deficiendum sit voluntati proxima ratio peccandi: sed actualis defectus, cum scilicet, non substans debito ordini, ad operationem procedit.
Similiter cum arguit quod defectus actualis non est causa huiusmodi mali, quia tunc ante primum defectum voluntatis esset defectus, constat quod mentem Sancti Thomae non assequitur. Non enim ponit illum defectum esse malum moraliter secundum quod actui malo praeintelligitur, ut est ostensum. Non est autem inconveniens, immo necessarium est ut ante primum defectum moraliter malum, sit alius defectus rationem mali moralis non habens.
On this page