Text List

Caput 11

Capitulum 11

Commentaria Ferrariensis

CUM ostensum sit bonum esse causam per accidens mali, ostendit nunc Sanctus Thomas particulariter quod est eius causa subiectiva . Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, infert unum corollarium, capite sequenti.

Circa primum duo facit: primo, ostendit quod omne malum in aliquo bono fundatur; secundo, removet unum dubium .

I. Arguitur igitur primo sic. Malum non est per se existens: cum non habeat essentiam. Ergo est in aliquo subiecto. Ergo est in aliquo bono: quia omne subiectum, cum.sit substantia quaedam, bonum quoddam est.

Posset autem aliquis ad hanc rationem negare primam consequentiam. Quia licet malum non habeat essentiam, non oportet tamen ut sit in subiecto: cum sit negatio, et nullum habeat esse reale.

Sed ista responsio non tollit rationem. Quia aliter loquendum est de simplici negatione; et aliter de privatione, cuiusmodi est malum formaliter sumptum. Nam simplex negatio, cum etiam de non ente dicatur, non requirit aliquod subiectum. Privatio autem et malum est negatio circa determinatum subiectum: et ideo non denominat nisi ens. Propterea, cum malum sit in rebus, ut superius est ostensum; et non sit per se subsistens: oportet quod sit in alio tanquam in subiecto; non quidem ut ens aut dicens aliquam essentiam, sed sicut privatio perfectionis, iuxta praedeterminata , inquantum vere potest de aliquo affirmari propter absentiam formae ab illo subiecto.

2. Secundo. Subiectum formae est ens in potentia ad formam. Quod bonum est: cum in eodem genere sit potentia et actus. Ergo et malum est in bono sicut in subiecto: cum malum sit privatio, forma autem et privatio sint in eodem subiecto.

Posset ad hanc rationem negari quod ens in potentia sit bonum. Quia, si ex eo quod ordinatur ad bonum dicitur bonum, eadem ratione, cum ordinetur ad malum, scilicet ad privationem, cuius est susceptiva, erit malum.

Respondetur: et dicitur primo quod, ut superius dicebatur, materia ad bonum ordinatur per se, ad malum autem et privationem per accidens: aut videlicet inquantum est susceptiva formae amissibiliter; aut quia est susceptiva formae cui coniungitur privatio alterius formae. Ideo ex ordine ad bonum dicitur bonum quoddam: non autem ex ordine ad malum dicitur mala.

Dicitur secundo, ut superius, capite vr, dictum est, quod privatio formae non est malum materiae: quia nulla forma determinata est debita materiae, licet sit omnium susceptiva; malum autem dicitur privatio formae debitae inesse.

3. Tertio. Malum dicitur quia nocet. Sed non nocet nisi bono. Ergo est in bono. — Patet consequentia. Quia non noceret formaliter bono nisi esset in ipso. - Minor vero probatur. Quia nocere malo est bonum: cum corruptio mali sit bona.

Circa hanc propositionem, Malum non noceret formaliter bono nisi esset in bono, advertendum est quod ideo addidit Sanctus Thomas ly formaliter, quia aliquid nocet dupliciter, ut dicitur Secundo, d. xxxv, a. 1, ad 3: scilicet formaliter, et hoc est ipsum nocumentum, sive ipsa boni ademptio vel privatio; et effective, et hoc est quod causat privationem boni. Quod ergo active alicui. nocet, ut sic, non est in. eo quantum ad proximum susceptivum nocumenti: sed bene quod formaliter nocet.

4. Quarto. Malum causatur a bono per accidens. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia, cum omne per accidens reducatur ad per se et in ipso fundetur, oportet ut cum malo, qui est effectus per accidens boni, sit bonum aliquod qui est effectus per se, in quo malum fundetur.

II. Quantum ad secundum, removet Sanctus Thomas dubium quoddam. Videtur enim primo aspectu quod malum non sit in bono: cum sint opposita.

Sed respondet quod, cum bonum communiter dicatur, sicut et ens; sicut non est inconveniens quod non ens sit in ente, sicut privatio in substantia, ita non est inconveniens quod malum sit in bono.

Dicitur tamen secundo quod, sicut non ens non est in ente sibi opposito, sed in alio, sicut caecitas non est in visu, sed in animali; ita et malum non est in bono sibi opposito, sed in alio; sicut malum moris est in bono naturae; et malum naturae, quod est privatio formae, est in materia, quae est bonum, sicut etiam ens in potentia.

III. Ad huius evidentiam, considerandum est quod bonum et malum dupliciter considerari possunt. Uno modo, quantum ad communem naturam, ut ita dixerim, utriusque, secundum praecisionem ab inferioribus. Et quia sic unum tollit totaliter reliquum, utpote illi directe oppositum, unum in alio esse non potest. Unde si poneretur aliquid per se bonum existere, tanquam universalis natura boni, in ipso nullum malum esse posset: sicut patet in Deo, qui est ipsa bonitas per se subsistens, in quo nullum est malum. Et si aliquid esset per se et universale malum, nullum bonum includeret. Sed quia hoc esse non potest, cum malum dicat negationem boni in subiecto, ideo inquit Aristoteles, IV .Ethic., quod seipsum destrueret.

2. Alio modo, quantum ad hoc particulare bonum et malum. Et tunc dupliciter etiam unumquodque illorum considerari potest. Uno modo, secundum universales rationes boni et mali in ipsis salvatas. Et sic quodlibet malum cuilibet bono opponitur. Et secundum hoc dicit Augustinus quod fallit dialecticorum regula, quae dicit contraria simul esse non posse: quia sic malum invenitur in eo cui universalis ratio boni convenit. Cum enim bonum, universaliter sumptum, non dicat aliquam determinatam perfectionem, sed perfectionem in communi, quicquid perfectionis res habeat, dicitur bona. Similiter quacumque perfectione sibi debita careat, dicitur mala. Et sic, propter amplitudinem rationis boni et mali, potest esse ut idem secundum aliquid sit bonum, et secundum aliquid sit malum; et rationes quae, universaliter sumptae, sunt oppositae, in eodem possunt simul inveniri respectu diversorum; sicut idem animal carens visu est simul bonum et malum, bonum inquantum est ens in actu, malum inquantum caret perfectione. Propter hoc Sanctus Thomas assignat pro ratione quare simul esse possint bonum et malum, et unum in altero fundari, ipsam boni amplitudinem et illimitationem. - Nec tamen sequitur quod contradictoria simul vera sint, si idem sit bonum et malum: quia non secundum idem, sed secundum diversa dicitur bonum et malum.

Alio modo considerari possunt bonum particulare et malum secundum eorum particulares rationes. Et sic non quodlibet malum opponitur cuilibet bono directe, sed determinato bono: iniustitia enim opponitur iustitiae, non autem temperantiae. Et hoc modo non est malum in bono opposito, sed in alio bono: non enim iniustitia est in iustitia, sed in anima; neque caecitas est in visu, sed in animali.

3. Sed occurrit dubium. Quia Sanctus Thomas Prima, q. xrvirr, a. 3, ad 3, et in aliis locis, videtur approbare sententiam Augustini dicentis in bono et malo fallere regulam dialecticorum ; in QQ. autem de Malo, q. 1, a. 2, ad 5, dicit quod non fallit etiam in iis regula secundum veritatem, sed secundum quandam apparentiam, prout malum absolute dictum et bonum videntur oppositionem habere.

Dici ad hoc potest utrumque dictum verum esse, sed diversimode. Nam si in bono et malo particulari considerentur tantum universales rationes boni et mali, secundum veritatem fallit illa regula: quia tunc unum oppositorum est in altero. Ratio enim communis boni, et communis ratio mali, sunt rationes oppositae: et ideo unumquodque malum, inquantum malum, absolute opponitur unicuique bono, inquantum absolute bonum est. Si autem in ipsis considerentur particulares rationes boni et mali, sic fallit regula secundum apparentiam tantum. Nam quia in hoc particulari bono salvatur universalis ratio boni, et in hoc particulari malo universalis ratio mali, videtur quod quodlibet malum, etiam secundum particularem rationem, contrarietur cuilibet bono, ut tale bonum est, propter contrarietatem boni et mali in universali;.et sic, dum hoc malum est in hoc bono, videtur quod unum oppositorum sit in alio. Sed non est sic: quia non quodlibet malum contrariatur cuilibet bono, si secundum suas particulares rationes sumantur; licet secundum universales rationes boni et mali habeant oppositionem.

IV. Circa illam. propositionem, Malum naturae, quod est privatio formae, est in materia, quae est bonum, sicut etiam ens in potentia , considerandum quod materiam esse bonum sicut etiam ens in potentia, duplicem sensum habere potest. Unus est, quod est bonum in potentia, non autem in actu, sicut non est ens in actu, sed in potentia, Alius est quod, sicut est ens in potentia, ita est bonum in actu. Et uterque sensus quantum ad. aliquid est verus. Dupliciter enim de bonitate materiae primae loqui possumus. Uno modo, de bonitate quam habet a forma, dum ipsa actualiter informatur: et sic non est bona nisi in potentia dum caret ipsa forma. Alio modo, de bonitate quam habet ab ipso ordine ad formam: et sic est aliquid bonum aliquo modo in actu. Ipse enim ordo, et ipsa aptitudo ad bonum, est bonum quoddam, ratione termini quem respicit. Et omne ordinatum ad bonum, ut sic, habet rationem boni: unde et utilia cadunt sub divisione boni. Utrumque sensum tetigit Sanctus Thomas Prima, q. v, a. 3; ad 3. Videtur autem primus sensus hoc loco intendi, propter comparationem ad ens in potentia: unde Prima, quaestione allegata , expresse ait quod, sicut est ens in epe tentia, ita et bonum in potentia.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11