Text List

Caput 18

Capitulum 18

Commentaria Ferrariensis

CUM sit ostensum Deum esse omnium finem, restat inquirendum quomodo et qualiter sit rerum creatarum finis, Ad hoc autem ostendendum, duo facit Sanctus Thomas: primo, ostendit qualiter sit finis omnium in communi; secundo, particulariter, quomodo sit finis substantiae intellectualis, capite xxv.

Circa primum duo facit: primo, ostendit Deum esse omnium finem sicut ab unaquaque re suo modo obtinendum ; secundo, quod hoc de ipso quaerunt omnia obtinere, ut illi assimilentur, in capitulo sequenti.

Quantum ad primum, arguit primo sic. Deus sic est ultimus finis omnium rerum quod tamen est prius omnibus in essendo. Ergo est omium finis tanquam aliquid ab ipsis obtinendum.

Ad manifestationem antecedentis, ponitur distinctio de duplici fine: quoniam, inquam, aliquis est qui primatum obtinet in causando secundum quod est in intentione, est tamen in essendo posterius, ut sanitas; aliquis vero, sicut in causando, ita in essendo praecedit, ut locus sursum, quem ignis intendit suo motu acquirere.

Advertendum, cum dicitur finem aliquem tenere primatum in agendo, esse tamen posterius in essendo, quod intelligitur de primatu in genere, vel respectu huius, sicut sanitas, non autem simpliciter. Nam finis qui simpliciter primatum in causando tenet, est etiam prius in essendo, scilicet Deus.

II. Secundo. Deus est simul ultimus finis et primum agens. Ergo est finis, non constitutus, sed praeexistens obtinendus. - Probatur consequentia. Quia finis per actionem agentis constitutus non potest esse primum agens, sed est magis effectus agentis.

Tertio. Deus sic est finis quod non solum non constituitur a rebus, sed nec etiam sibi aliquid a rebus acquiritur: cum sit sua bonitas omnino perfecta. Ergo hoc solo modo est finis rerum, quod ipse rebus acquiritur.

Quarto. Deus, qui est primum agens omnium, non sic agit quasi sua actione aliquid acquirat, sed quasi aliquid per ipsam largiatur. Ergo res ordinantur in Deum sicut in finem non ut ei aliquid acquiratur, sed ut ipsum suo modo ab ipso consequantur. — Probatur antecedens. Quia Deus non est in potentia, sed in actu perfecto. - Consequentia quoque probatur. Quia oportet quod eodem modo res tendant in finem quo agens propter finem agit.

III. Circa antecedens huius rationis, et praecedentis, dubium occurrit. Licet enim Deus sua actione non acquirat aliquid a quo informetur et actuetur intrinsece, acquirit tamen aliquid quod possideat. Et sic videtur agere in rerum productione ad acquirendum aliquid sibi: sicut et rex acquirens sibi ex pugna aliquam civitatem, dicitur agere ad acquirendam sibi civitatem.

Respondetur quod, licet ex creatione rerum sequatur subiectio creaturae ad Deum et actualis possessio ipsius, hoc tamen non auget Dei bonitatem: cum ipse bonis nostris non egeat; et omnia in ipso eminenter praeexistant, Ideo non produxit ipsas Deus propter bonum aliquod sibi acquirendum, sed propter earum bonum, Unde, ut inquit Magister Sententiarum, in secundo libro, dist. r, si quaeratur ad quid creatura sit creata, dicendum est ipsam creatam esse propter bonitatem Dei, scilicet quae est ipse Deus, et propter ipsius creaturae utilitatem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 18