Caput 17
Capitulum 17
POSTQAUM ostendit Sanctus Thomas cuiuslibet rei finem esse bonum, consequenter vult ostendere Deum rerum omnium finem esse . Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit Deum esse omnium finem; secundo, ostendit quomodo res in hunc finem diversimode ordinentur, capite xxrr.
Circa primum duo facit: primo, ostendit Deum esse finem omnium; secundo, qualiter sit finis. ostendit, in capite sequenti.
Probatur primo. Bonum, inquantum bonum, est finis. Ergo summum bonum est maxime omnium finis. Sed hoc est tantum unum, scilicet Deus. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia nihil tendit in aliquid sicut in finem. nisi inquantum ipsum est bonum.
Circa antecedens et eius probationem, advertendum quod ly inquantum specificat rationem formalem fundamenti causae finalis. Nihil enim habet ut sibi conveniat ratio finis, ut scilicet sit id propter quod aliquid est aut fit, nisi quia est bonum. Et ideo oportet quod bonum, inquantum -bonum, idest, absolute secundum rationem boni consideratum, sit fundamentum rationis finis.
Circa primam consequentiam, considerandum est quod in summo bono salvatur tota ratio bonitatis actualiter, ita quod quidquid sub ratione. boni continetur potentialiter, illud totum in summo bono continetur actualiter et perfectionaliter. Si enim aliqua. esset bonitas quae in ipso non inveniretur, iam non esset summum bonum. Et ideo sicut bonum, secundum communem et absolutam rationem boni acceptum, quod vocat. Sanctus Thomas bonum inquantum bonum, est maxime finis et. omnium finis: ita et quod est summum bonum, necesse est ut sit omnium finis et maxime finis, hoc est, non per dependentiam ab alio fine, sed primo et per se.
II. Secundo. Summum bonum, qui est Deus, est causa bonitatis in omnibus bonis. Ergo est causa cuiuslibet finis quod sit finis. Ergo est. maxime omnium finis. — Probatur antecedens. Quia maximum in unoquoque genere, est. causa omnium aliorum illius generis, -- Prima consequentia probatur. Quia quidquid est finis; est huiusmodi inquantum est bonum. — Secunda etiam consequentia probatur. Quia propter quod unumquodque, et illud magis.
Tertio. Deus.est prima causa in ordine causarum finalium: cum sit summum in ordine bonorum. Ergo est magis finis uniuscuiusque rei quam aliquis finis proximus. — Probatur consequentia, Quia in quolibet genere causarum prima causa est magis causa quam secunda.
Quarto. Omnia ordinantur sub Deo sicut fines praecedentes sub fine ultimo. Ergo omnium finis est Deus. — Probatur antecedens. Quia omnia inveniuntur in diversis gradibus bonitatis ordinata sub uno summo bono. Bonum autem habet rationem finis. — Consequentia vero probatur. Quia in omnibus finibus ordinatis ultimus finis est omnium praecedentium finis. Declaratur in ordine sanationis.
Adverte quod, licet de ratione finis sit quod sit terminus appetitus, non tamen de ratione ipsius est quod sit ultimus terminus simpliciter: sed sufficit quod sit ultimus aut simpliciter, aut in ordine ad aliquid. Ideo invenitur finis ultimus, qui scilicet est simpliciter ultimum : et finis proximus, qui est ultimum quoddam in comparatione ad id quod propter ipsum fit. Propterea non inconvenit quod unus finis: ordinetur ad alium, inquantum ipse non est ultimum simpliciter quod quaeritur, sed quaeritur propter aliud. Et sic non inconvenit quod unus finis sit finis alterius finis.
III. Quinto. Bonum summum, quod est Deus, est bonum commune: cum universorum bonum ex ipso dependeat. Bonum autem quo quaelibet res est bona, scilicet intrinsece, est bonum particulare ipsius et aliorum quae ab ipso dependent. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia bonum particulare ordinatur ad bonum commune sicut ad finem: sicut bonum partis est propter esse totius. Et ideo bonum gentis est divinius quam bonum unius hominis.
2. Ad probationem consequentiae responderi forte posSet quod bonum particulare ordinatur quidem sicut ad finem ad bonum commune quod.ex particularibus bonis constituitur: non autem ad bonum commune communitate causalitatis; quo modo Deus est bonum commune; cum tale bonum commune non constituatur ex particularibus bonis. Et ideo ratio non sequitur.
Sed. responsio haec rationem non tollit. Sive enim bonum commune constituatur ex. bonis particularibus, sive non. constituatur ex illis, semper bonum particulare ordinatur sicut ad finem ad bonum universale. Quando enim constituitur universale bonum ex particularibus bonis, tunc esse particularis boni ordinatur ad esse boni universalis. Quando autem non constituitur tale bonum universale ex particularibus bonis, sed est causa omnium particularium bonorum, quodlibet particulare bonum est propter universale bonum participandum. Ad hoc enim ipsum summum bonum et universale agens, qui est Deus, particularia bona producit, ut seipsum secundum quandam similitudinem et participationem diffundat ac ' communicet: non quidem quod ipsa communicatio bonitatis divinae sit ultimus finis Dei agentis; sed quia bonitas ipsa est finis ex cuius amore Deus agit, vultque ipsam: creaturis communicare, ut habetur. in QQ. de Potentia Dei, q. um, a. 15, ad 14.
IV. Sexto. Quidquid agit supremum agens, scilicet Deus, agit propter finem suum, et ad eius finem omnes fines secundorum agentium ordinantur. Ergo quaecumque facta ab ipso, mediate vel immediate, ordinantur in Deum sicut in finem. Ergo et omnia entia. — Antecedens declaratur ex ordine- finium, qui sequitur ordinem agentium. — Probatur prima consequentia. Quia finis divinae voluntatis est bonitas divina, qui est ipse Deus. - Secunda quoque probatur. Quia, ut probatum est in secundo libro, nihil esse potest quod ab ipso esse non habeat.
Advertendum quod, sicut causalitas causae efficientis est efficere et producere, ita causalitas causae finalis est appeti et desiderari, ut dicitur Verit. q. xxir, 2: tanquam videlicet id ad quod aliud ordinatur, et amore cuius ab agente producitur aliquid aut conservatur. Ideo, sicut ordo in causis agentibus attenditur secundum quod unum movet aliud effective ad agendum, et illud movet. aliud, et sic de aliis; ita ordo in finibus attenditur secundum quod hoc appetitum et desideratum .est causa quod aliud appetatur et desideretur, et illud. est causa quod aliud etiam appetatur. Esse autem appetitum et desideratum propter cuius appetitum aliud appetitur, est esse id in quod aliud ordinatur. Et ideo, sicut esse primum agens est esse agens ex cuius motione omnia agentia agunt, ita esse ultimum finem est esse finem ad quem omnes alii fines ordinantur. Propter hoc, volens Sanctus Thomas declarare quomodo ordo finium sequitur ad ordinem agentium, manifestat ex hoc quod, sicut supremum agens movet omnia secunda agentia; ita ad finem supremi agentis oportet quod ordinentur fines secundorum agentium. Primo enim et supremo agenti correspondet supremus finis, qui est ultimus finis simpliciter; et secundariis agentibus v n fines correspondent.
V. Septimo. Deus est causa factiva rerum omnium. Ergo est omnium finis. — Probatur consequentia. Quia ultimus finis. cuiuslibet facientis, inquantum faciens, est ipsemet. Videmus enim in nobis quod. semper: factum refertur in bonum agentis, aut utile aut delectabile aut honestum. .
Adverte primo, quod haec ratio differt a praecedente, quia ibi arguebatur ex ordine finium, hic autem arguitur ex conditione agentis inquantum est agens.
Advertendum secundo, quod ideo addidit Sanctus Thomas in probatione consequentiae ly inquantum agens, ut daret intelligere. agens secundum suam substantiam consideratum, non esse finem sui ipsius, sed tantum inquantum est agens. Nam Deus secundum suam entitatem, ut sic, non est finis sui ipsius: cum ipse ad nullum finem ordinetur. Similiter agens particulare non est finis sui secundum suam substantiam: cum eius substantia sit propter aliquid aliud ab aliquo agente producta.
2. Occurrit autem. dubium circa hanc rationem duplex. Primum est. Si omne agens agit. propter bonum suum, inquantum agens est, sequitur quod aliquid aliud a Deo sit bonum ipsius Dei. -Hoc autem est falsum: cum superius ostensum sit Deum esse suam bonitatem. Ergo ratio nulla est.
Secundum dubium est, quia videtur ex illa propositione, Finis ultimus cuiuslibet facientis, inquantum est faciens, est ipsemet, sequi oppositum eius quod intenditur. Nam si quodlibet agens, ut sic, est ultimus finis sui ipsius, sequitur quod Deus non sit ultimus finis omnium: quia unius rei est tantum unus. ultimus finis.
3.'Ad evidentiam. primi, considerandum, ex doctrina Sancti. "Thomae lI Sent. d. rz, q. m, a. 1; et de Potentia Dei, loco praeallegato, quod, cum duplex sit finis, scilicet operis et operantis, in hoc convenit Deus cum aliis agentibus, quod ita ipse operatur propter aliquid aliud a se tanquam propter finem operis, sicut et alia agentia, inquantum. omne opus divinum in aliquid est ordinatum; sicut creatio ordinatur ad esse creaturae, si formaliter consideretur, scilicet sub ratione actionis. Quantum autem ad finem operantis, qui est finis ab agente principaliter intentus, in aliquo convenit Deus cum aliis agentibus, et in aliquo differt. Convenit quidem in hoc, quod ita operatur propter bonum suum sicut et ipsa. Differt autem, quia aliis agentibus, eo quod deficientia sint et ideo suae bonitati aliquid possit addi, convenit agere propter desiderium finis, quod est agere ad aliquod bonum sibi acquirendum, saltem ad acquirendum similitudinem ad Deum in agendo, ut est de mente Commentatoris, XII Metaph., text. 36: Deo autem, qui est bonitas infinita, et consequenter cuius bonitati nihil potest addi, nunquam convenit agere propter desiderium boni, quasi agat ut sibi bonum aliquod acqui- rat, sed sibi convenit agere tantum propter amorem finis et propriae bonitatis quam in seipso habet. Ex hoc enim quod bonitatem: suam perfectissime amat, vult ut ipsa, modo qui possibilis est, communicetur, scilicet secundum sui similitudinem. Agit ergo propter bonum suum volitum et amatum: non autem propter bonum desideratum et acquirendum, sicut creaturae,
4. Ad secundum dubium dicitur primo; quod agens secundum est ultimus finis sui ipsius inquantum est agens, non simpliciter, sed in genere. Deus autem est ultimus finis omnium agentium simpliciter, ut inferius ostendetur.
Dicitur secundo, quod secundarium agens est ultimus finis suae actionis, non tamquam ultimum et principale bonum volitum, sed inter ea quibus vult per suam actionem acquirere bonum: quia vult bonum etiam alterius inquantum in proprium bonum refertur. Deus autem: est ultimus finis tanquam ultimum et principale bonum, ad quod consequendum creaturae ordinantur.
VI. Ultimo. Finis ultimus est prima omnium causa. Ergo Deus est ultimus omnium finis. — Probatur antecedens. Quia finis inter alias causas primatum obtinet, et ab ipso habent omnes causae quod sint causae in actu: cum agens non agat nisi propter finem; ex agente autem materia et forma fiant actu materia et forma huius rei. Finis etiam posterior est causa quod praecedens finis intendatur ut finis. - Consequentia vero probatur. Quia esse primam omnium causam necesse est primo enti convenire.
Advertendum, cum dicitur finem posteriorem esse causam finis prioris, quod intelligitur de posteriori et priori in executione, non autem de posteriori et priori in intentione agentis. Posterior enim finis in executione est prior in intentione, et ex hoc habet ut sit causa prioris finis: non enim, ut hic dicitur, movetur aliquid in finem proximum nisi propter finem postremum, scilicet intentum. -
On this page