Text List

Caput 23

Capitulum 23

Commentaria Ferrariensis

Ex iis quae in praecedenti capitulo dicta sunt, deducit

hoc corollarium Sanctus Thomas , quod Primum motivum motus caeli est aliquid intellectivum. Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit propositum ; secundo, removet quaedam dubia .

I. Quantum ad primum, arguit primo sic. Corpus caeleste, secundum quod agit per motum suum, intendit ultimam formam, qui est intellectus humanus, qui quidem est altior omni forma, scilicet informante. Ergo non agit ad generationem per propriam speciem sicut agens principale, sed secundum speciem alicuius superioris agentis intellectualis, cuius ipsum est instrumentum. Ergo movetur ab aliqua intellectuali 'substantia.

Probatur prima consequentia. Quia nihil secundum propriam speciem agens intendit formam altiorem sua forma: cum omne agens intendat sibi simile. — Secunda consequentia. probatur, Quia caelum agit ad generationem Secundum quod movetur.

Advertendum quod agens agere secundum propriam: speciem, est eius naturam et formam esse sibi principalem rationem agendi. Dicimus enim Quod equus secundum propriam speciem generat equum, quia natura equi est sibi principalis ratio generandi, et propria virtus equi est causa principalis talis generationis. Cum ergo dicitur quod caelum non agit ad generationem secundum propriam speciem, intelligitur quod. natura et forma caeli non est sibi propria et principalis ratio et virtus qua ad generationem agit: sed aliqua virtus intellectualis, a qua movetur, est id cuius virtute ad generationem agit, tanquam eius instrumentum.

II. Secundo. Corpus caeli movetur ab aliquo. Ergo aut illud est ei unitum, ita quod compositum ex caelo et movente dicatur movere seipsum: aut est illi extrinsecum. Si primum, ergo caelum est animatum: cum omne movens seipsum sit vivum et animatum. Non anima nutritiva: cum non sit in eo generatio et corruptio. Non sensitiva: cum non habeat organorum diversitatem. Ergo intellectiva. Ergo etc. — Si secundum, aut illud movens erit corporeum: aut. incorporeum. Si corporeum, oportebit illud ab alio moveri; et cum non sit processus in infinitum in corporibus, scilicet ordinatis essentialiter, oportebit devenire ad primum movens incorporeum. Quod autem est penitus incorporeum, est intellectuale, ut ex superioribus patet. Ergo etc. — Idem sequitur si ponatur ab incorporeo immediate moveri.

III. Tertio. Sicut corpora gravia et levia sunt simplicia, ita et corpora caelestia. Ergo, si moventur a natura, movebuntur sicut illa. Sed illa moventur a generante et removente prohibens, non autem ita quod forma in eis sit movens et materia mota: cum nihil moveatur nisi corpus. Ergo et similiter corpora caelestia movebuntur. Hoc autem est impossibile: cum ipsa sint ingenerabilia, utpote non habentia contrarietatem ; et motus eorum impediri non possit. Ergo moventur a moventibus per apprehensionem. Non per apprehensionem sensitivam. Ergo per intellectivam. 7:2. Circa istam rationem, qua probatur gravia et levia moveri a generante et removente prohibens, quia videlicet non possunt moveri sic quod forma sit movens et materia mota, dubitatur. Posset enim responderi, ut respondent aliqui qui huiusmodi corpora a seipsis moveri dicunt, quod non sic moventur a seipsis quasi forma praecise sumpta sit movens et materia sit mota, sed quia totum est movens et totum est motum: sed verum est quod totum est movens ratione formae, quia videlicet forma est sibi principium quo movet; est autem motum ratione materiae, ita quod materia est sibi principium quo movetur. Et sic tam movens quam motum constat esse corpus.

Sed quod ista responsio non satisfaciat, ostenditur ex verbis et intentione Commentatoris in VIII Phys., comm. 3o, a quo Sanctus Thomas hanc rationem sumpsit. Ibi enim probat quod corpora simplicia non moventur ex se, quia nullum eorum potest dividi in motorem et motum; et quod non potest dici corpus simplex dividi in motorem et motum eo quod dividatur in materiam et formam, quoniam, inquit, materia prima non est existens actu. Patet enim ex iis verbis quod ad hoc ut aliquid dicatur seipsum movere per se, non sufficit ut dividatur in actum et potentiam, quorum uno sit movens tanquam ratione movendi, altero vero sit motum tanquam ratione qua movetur: sed requiritur ut dividatur in duas partes quarum quaelibet sit ens in actu, et una sit movens, altera vero mota. Et sic, cum corpus simplex in huiusmodi partes dividi non possit, manifestum est, ut deducit Sanctus Thomas, quod seipsum non movet: scilicet per se, quamvis per accidens possit se movere, ad motum videlicet eius quod per ipsum movetur, sicut et nauta per accidens movetur ad motum navis. De quo modo motionis intendit Averroes cum inquit, III Caeli, comm. 28 , et IV Caeli, comm. 2, quod lapis movet se inquantum est gravis in actu, et movetur inquantum est in potentia. inferius. Vult enim quod grave, ex eo quod est actu grave, movet per se medium; ad motionem autem medii, movetur a se per accidens, inquantum est in potentia ad locum deorsum; sicut nauta, qui per se movet navem inquantum habet virtutem motivam, movetur per accidens a se ad motum navis, in quantum est in potentia ad locum ad quem navis suo motu pervenit.

IV. Quarto. Si non esset motus caeli per apprehensionem, sed esset a sola natura, principium eius esset forma caeli: sicut in elementis, quorum formae, licet non sint moventes, sunt tamen principia motuum, cum ad eas sequantur motus naturales, sicut et aliae proprietates naturales.. Hoc autem est impossibile. Quia forma est principium motus localis inquantum corpori debetur aliquis locus, in quem vi suae formae movetur: ut patet in igne. Corpori autem caelesti secundum suam formam non magis congruit unum ubi quam aliud. Ergo etc.

2. Circa motum gravium et levium, advertendum primo, quod ideo dicitur forma non esse movens, sed principium motus, quia non est movens principale, tanquam movens quod: sed. est id quo generans movet, et est. principium quo ipsum motum movetur.

Advertendum secundo, quod ex verbis Sancti Thomae in hac ratione habetur intellectus positionis suae in superioribus explicatus de motu gravium et levium. Ex hoc enim quod dicitur motus naturales horum corporum consequi ad eorum formas sicut et aliae proprietates; et quod forma est principium motus inquantum debetur aliquis locus corpori, in quem movetur vi formae tendentis in illum locum; item quod, quia generans dat talem formar, ideo dicitur esse motor: datur intelligi quod non dicitur generans ideo movere huiusmodi corpora quasi nova motione. novoque impulsu illa ad sua loca propellat, sed quia dedit ipsis formas ad quas, deductis impedimentis, per quandam maturalem resultantiam consequuntur tales motus. Ex hoc enim sequitur quod in eandem causam reduci oportet et formas et tales motus: sicut in eandem causam reducuntur forma et aliae proprietates: naturalitet formam consequentes.

3. Circa id quod dicitur, corpori caelesti non magis congruere unum zbi quam aliud secundum suam naturam, advertendum quod bene addidit Sanctus "Thomas, secundum suam naturam. Dicitur enim aliquis locus congruere alicui corpori secundum suam naturam, quando rei natura perficitur in loco ita quod extra locum suum non habet complementum suae perfectionis: sicut igni convenit secundum suam naturam esse sursum, quia in loco sursum conservatur, et perfectius atque actualius suis proprietatibus perficitur. Hoc autem non invenitur in corpore caelesti, ut scilicet substantia caeli aliquam a loco perfectionem accipiat: cum non conservetur a loco. Ideo secundum suam naturam non magis sibi congruit unus quam alius. Inquantum tamen ad rerum generationem ordinatur, ut dicitur Quarto, d. xrvir, ubi supra, magis congruit sibi unus locus quam alius: quia per sui praesentiam et propinquitatem ad aliqua corpora aliquem effectum causat quem non causat ut est absens.

V. Quinto. Si motus caeli esset a natura tantum, esset ordinatus ad aliquam quietem. Sed contrarium huius apparet: cum sit .continuus. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia, cum natura semper ad unum tendat nisi impediatur, non potest esse finis naturae id quod difformitatem habet. Motus autem difformitatem habet: quia quod movetur dissimiliter se habet nunc et prius. Ergo motus non potest esse finis in quem tendit natura, sed intendit quietem per motum, quae ad motum comparatur sicut unum ad multa: quiescit enim quod similiter se habet nunc et prius.

Circa probationem falsitatis consequentis, advertendum quod motum aliquem esse continuum, dupliciter potest intelligi. Uno modo, quia partes eius ad unum communem terminum copulantur. Et sic non accipit hoc loco Sanctus Thomas: quia non repugnat aliquem motum esse hoc modo continuum, et tamen esse ordinatum ad aliquam quietem ; ut patet de motu gravis, qui est continuus, et ad quietem in loco deorsum ordinatur. — Alio modo, quia est perseverans et nunquam interrumpitur quiete. Et sic accipitur hic. Motus enim qui nunquam habet terminum in actu, non ordinatur ad quietem: quia motus ad quietem ordinatus aliquando cessat, scilicet per successionem sive adventum quietis. Unde, cum motus caeli nunquam actu terminetur, sed una circulatio alteri circulationi continuetur; et, secundum philosophos, nunquam talis motus sit cessaturus: constat quod ad nullam quietem est ordinatus.

2. Circa istam propositionem, Quod quiescit similiter se habet nunc et prius, considerandum quod intelligitur de nunc et priori temporis mehsurantis quietem: non autem de priori temporis ipsam praecedentis. Ita quod sensus est quod, acceptis quibuscumque duobus instantibus temporis mensurantis quietem alicuius, in illis quod quiescit est in eadem dispositione.

Utrum autem aliquid possit quiescere in aliquo toto tempore, et tamen in ultimo instanti illius temporis aliter se. habere: —- dicitur, secundum doctrinam Sancti Thomae Prima, q. LIII, a. 3, quod non.. Ibi enim, quia de ratione quietis est' quod quiescens non se habeat aliter nunc quam prius, concludit quod in quolibet nunc temporis mensu- rantis quietem, quiescens est in eodem, idest in eadem dispositione, . in primo scilicet, in medio, et. in ultimo instanti. Habet enim pro impossibili quod aliquid in toto aliquo tempore, tanquam mensura scilicet adaequata quietis, quiescat, et tamen in ultimo instanti illius sit sub alia dispositione et forma, cum quiescere in aliquo toto tempore in aliquo, sit esse in illo in quolibet instanti illius temporis. Huius autem ratio est, ut colligi potest ex loco praeallegato, et I Sent., d. xxxvrt, q. IV, a. 3, et est de mente Aristotelis et Commentatoris, VI Physicorum, quia omnis instantanea transmutatio est terminus alicuius motus. Omne enim quod transmutatum est, prius transmutabatur: et omne quod generatum est, prius generabatur, ut patet ibidem, commento 59. Ideo non potest esse ut aliquid in ultimo instanti alicuius temporis sit transmutatum, et tamen in toto tempore praecedenti quieverit.

3. Advertendum autem quod non est idem dicere aliquid toto uno tempore esse. sub una forma,. in ultimo vero instanti illius temporis esse sub alia. forma; et aliquid quiescere tolo uno tempore sub una forma, in instanti vero ultimo transmutatum esse ad aliam formam. Potest enim aliquid esse sub una forma et tamen sub illa non quiescere, sed transmutari: sicut patet in. eo quod movetur ad generationem et in ultimo instanti est generatum; illud enim manet toto tempore aliquo sub forma praecedenti, non tamen quiescit sub illa, sed per alterationem est in corrumpi, et continue, dum alteratur, alio et. alio modo se habet sub i ipsa forma, dum continue magis appropinquat ad corruptionem ipsius et alterius generationem.

VI. Sic autem intellecta propositione Sancti Thomae, manifestum est argumenta Scoti in Secundo, d. m, q. 11, nullius esse momenti, Arguit enim primo, quia sequeretur quod in ultimo instanti prolationis verborum Consecrationis, esset ibi forma panis: quia illa praefuit toto tempore prolationis.

Secundo quia, cum aliquo toto tempore aer quievit in esse tenebroso, in ultimo instanti illius esset tenebrosus: et ita illuminatio non fieret in instanti.

Si autem dicatur, inquit, quod illuminatio est terminus motus localis, contra: — Ponatur quod sol sit creatus de novo, et medium praeexistens: constat quod illuminatio non erit terminus motus localis. - Nunc etiam ista illuminatio non est per se terminus motus localis, sed aliquod .ubi acquisitum ipsi soli. — Nec potest per hoc evadi quin aer quieverit sub esse tenebroso usque ad hoc instans.

2. Ad primum dicitur primo, quod non est contra sensum propositionis, quae intelligitur secundum naturae cursum et de possibilitate naturali. Hic autem arguitur de eo quod miraculose et supernaturaliter fit.

Dicitur secundo quod, licet toto tempore prolationis verborum sit forma panis, non tamen quiescit: quia per verborum successionem, quae est quidam motus, panis magis fit propinquus ut desinat per conversionem in corpus Christi ; et ratione huius motus prolationis verborum, cuius terminus est conversio in corpus Christi, fieri praecedit factum esse, sicut in generatione generari: praecedit generatum esse, ratione alterationis praecedentis, cuius est terminus; ut patet IV Sent. d. xu a. 3, qu 2, ad 3.

3. Ad secundum dicitur quod aer non quiescit toto tempore praecedente. illuminationem, cum secundum cursum naturae, illuminatio sit terminus motus localis, Secundum enim quod sol magis ad aerem per motum localem appropinquat, ipse aer est magis propinquus acceptioni luminis. Unde secundum motum solis ad aerem, dicitur aer ad lumen accedere et a tenebroso esse recedere successive, non per amissionem partis post partem, sed per maiorem et minorem appropinquationem ad lumen. Sicut enim materia per alterationem disponitur ad susceptionem formae substantialis et ad abiectionem formae quam babet, propter quod dicitur moveri ad formam, licet ipsam secundum se totam in ultimo instanti dumtaxat recipiat ; ita per motum localem solis, propter quem aer fit ipsi soli magis propinquus, aer disponitur ad luminis susceptionem, quae est in instanti, et propter huius successivam appropinquationem dicitur moveri ad lumen.

4. Cum autem instatur primo de sole noviter creato, dicitur quod non est. contra propositum : quia non loquimur de eo quod Deus per creationem facere potest, sed de eo quod cursui. naturali congruit. — Potest secundo dici quod illa creatio corporis Iuminosi supplet vicem motus localis.

Cum obiicitur secundo, quia illuminatio non est per se terminus motus localis: — negatur de nova illuminatione. Licet enim illuminatio simpliciter, non sit per se primo terminus, sive intrinsecus terminus, huius motus localis, nova tamen illuminatio est per se terminus secundarius et extrinsecus.

Cum obiicitur tertio quod, hoc non obstante, aer quievit sub esse tenebroso usque ad ultimum instans: patet ex praecedentibus hoc falsum:esse. Licet enim fuerit sub esse tenebroso usque ad ultimum instans, non tamen sub tali esse quievit: quia, licet non esset subiectum motus alicuius ad lucem, in sole tamen erat motus ad eius illuminationem et eexpulsionem tenebrae ordinatus.

VII. Sexto. Illo dato, sequeretur quod MEE he contra naturam ab occidente recedens rediret ad orientem. Hoc est impossibile: cum in motu caelesti nihil sit violentum et contra naturam. Ergo etc. — Probatur conscquentia. Quia motus caeli ad cH est naturalis. In motu autem. qui est a natura tanquam a principio activo, si accessus ad. aliquid est naturalis, recessus ab co est innaturalis: ut patet in gravi.

Adverte, quod non: dixit Sanctus Thomas absolute, ja motu qui est a natura, si accessus est. naturalis, recessus est innaturalis, sed addidit, tanquam a principio activo: quia videlicet,si motus sit naturalis tantum propter principium passivum, hoc non oportet; sicut enim accessus est naturalis, ita et recessus potest esse naturalis, ut patet in motu materiae ad formam; sicut enim ad formam naturaliter accedit, ita ab ipsa naturaliter recedit. oH

VIII. Quantum ad secundum ., intendit Sanctus Thomas dubia quaedam ex praecedentibus suborientia. removere.

Primum .est. Cum dictum sit motum caeli non esse dumtaxat a natura, sed a substantia intellectuali, videtur sequi quod motus caeli non sit naturalis. .

Ad hoc respondet quod illud non sequitur. Licet enim non sit naturalis ratione principii activi, sed voluntarius, est tamen naturalis ratione principii passivi, inquantum caelum naturalem aptitudinem habet ad talem motum: sicut et generatio simplicium corporum est naturalis : ratione materiae, cui inest naturalis appetitus ad. formam naturalem, non autem ratione principii activi, cum illud sit extra, natura autem sit principium motus eius in quo est.

Declaratur autem propositum. Quia unumquodque patitur et movetur secundum quod est in potentia, agit vero et movet secundum quod est actu. Corpus autem caeleste, secundum suam substantiam consideratum, invenitur ut in potentia indifferenter se habens ad quodlibet ubi, sicut materia prima ad omnem formam: quod non invenitur in corpore gravi et levi, quod, in sui natura consideratum, non est indifferens ad omnem locum, sed ex ratione suae formae sibi determinatur locus. Ex hoc deducitur quod motus gravium et levium, quando a nobis per intellectum moventur, est violentus: quia ipsis inest naturalis aptitudo ad contrarium motum ei quo a nobis moventur; licet motus corporis animalis ab anima non sit violentus, inquantum est animatum. Non autem motus corporum caelestium est violentus: quia corpora caelestia non habent aptitudinem ad contrarium motum, sed ad illum quo. moventur a substantia intelligente,

2. Attendendum primo quod, cum natura dividatur per materiam et formam; et natura sit principium motus eius. in quo est: ad hoc ut motus sit naturalis, sufficit quod secundum inclinationem alterius horum, scilicet materiae aut formae, procedat. Et ideo non inconvenit motum esse naturalem ex sola aptitudine materiae, et naturae per modum potentiae, ad talem motum, licet principium activum motus sit extrinsecum.

Attendendum secundo, cum dicitur motum gravium et levium a nobis esse violentum quia habent naturalem apti- tudinem ad contrarium. motum, quod hoc intelligitur de aptitudine determinata ad talem motum cum repugnantia ad oppositum motum: non autem de aptitudine indifferenti ad utrumque motum, sicut est in caelo aptitudo indifferens ad omnia ubi.

Attendendum tertio; cum inquit Sanctus Thomas caeum secundum suam naturam indifferenter se habere ad quodlibet ubi, quod ideo addidit secundum naturam, quia, licet ex intentione substantiae moventis possit caelum ad aliquod ubi determinari, considerata tamen natura caeli secundum se, non est ad aliquod ubi determinatum.

Attendendum quarto, quod anima, ut dicitur Prima, q. Lxu, a. 2, ad 2, quantum est de se, nata est movere in quamlibet partem. Ideo necesse est motum animalis, qui est ab anima, naturalem esse, sicut et in gravibus et levibus motus qui est a forma ipsorum, est naturalis: est enim motus naturalis qui est a principio intrinseco. Propterea bene hic dicitur quod motus corporis animalis, inquantum est animatum, non est ei violentus, licet sit ei violentus inquantum est grave quoddam. Corpus enim animalis, quamvis sola anima informetur et non alia forma, inquantum tamen informatur anima ut anima est, habet movveri in quamlibet partem: inquantum autem informatur anima ut est forma corporis, quam gravitas consequitur, habet moveri tantum deorsum. Et ideo dicitur VIII PAysicorum, quod animal totum quidem seipsum. naturaliter movet: corpus autem, secundum quod est corpus, contingit natura et extra naturam moveri.

IX. Circa dicta duplex occurrit dubium. Primum est. Nam Commentator, VIII Phys., comm. 27, vult motum corporis caelestis esse simpliciter naturalem, et ex parte animae et ex parte corporis. Ergo non est verum quod hic dicitur, scilicet quod est naturalis tantum ratione principii passivi.

Secundum dubium est. Si anima nata est movere ad omnem partem, animalis corpus, inquantum animatum, indifferens est ad omnem 'motum et ad omnem locum. Et tamen motus eius est naturalis ex parte formae. Ergo, ex eo quod caelum est indifferens ad. omne abi, non sequitur, ut deduxit Sanctus Thomas, quod sit motus eius naturalis ex parte principii passivi tantum, sed potest esse naturalis etiam ex parte principii activi.

2. Ad primum horum dicitur, primo, quod Commentator videtur in hac re varie esse locutus. In loco enim allegato videtur quod motus caeli sit naturalis tam ex parte principii activi quam ex parte principii passivi: in I autem Caeli, comm. 5, et ll. Caeli, comm. 3, videtur velle quod sit naturalis tantum ex parte principii passivi.

Pro concordia autem dictorum eius, et etiam ad Sanctum Thomam, posset dici, praetermissa aliorum responsione, quod motus dupliciter potest dici naturalis ex parte principii activi. Uno modo, quia principium activum motus est sibi intrinsecum ut forma eius. Et sic motus caeli non est naturalis, neque apud Sanctum Thomam neque apud Commentatorem : quia principium activum motus eius est forma abstracta secundum esse. — Alio modo, quia principium activum motus est natum tale corpus movere absque resistentia, et est illi corpori appropriatum ad movendum. Et hoc modo intelligit, Commentator ipsum motum caeli esse naturalem ex principio activo: accipit enim caelum pro aggregato ex intelligentia et corpore caelesti. Unde in I. Caeli, comm. allegato, ait quod formae abstractae, secundum quod sunt formae abstractae, innatae sunt ut illud quod movetur ab eis, sit corpus neque grave neque leve; sicut innatae sunt ut motum ab eis sit rotundum; et sicut innata est forma ignis ut habeat materiam propriam. Et VII Phys., loco adducto, vult quod motus caeli sit per principium in eo ita quod in suo corpore non est principium contrarium motui animae. Nomine. autem caeli etiam ibi accipit aggregatum ex corpore caelesti et intelligentia movente, quae aliquo modo dici potest anima eius, inquantum est illi appropriata ad movendum.

Patet igitur non esse contradictionem neque inter dicta Commentatoris, neque inter Commentatorem et Sanctum Thomam : cum Sanctus Thomas loquatur de naturali motu ex principio activo primo modo, Commentator autem de haturali secundo modo loquatur.

3. Ad secundum respondetur quod motus potest didi naturalis ex parte formae, dupliciter. Uno modo, quia est a forma intrinseca non agente per apprehensionem, sed mere naturaliter movente. Alio modo, quia est a forma intrinseca. non agente.per violentiam, sed quae nata est taliter movere, et mobile natum est ab ipsa taliter moveri ut illi. formae subiicitur. Indifferentia ergo ad diversa ubi arguit motum .non esse naturalem ex parte formae primo modo, idest, non esse secundum inclinationem formae moventis absque apprehensione: quia forma talis inclinat ad unum determinate. Et sic Sanctus Thomas arguit ex indifferentia caeli ad. omnia ubi, quod eius motus non est naturalis ex parte suae formae, cum illa sit forma mere naturalis. Talis autem indifferentia non arguit motum non esse naturalem secundo modo: quia. forma per apprehensionem agens potest suum mobile ad diversa movere, secundum diversitatem apprehensionum. Et sic non inconvenit mobile .esse indifferens ad diversa ubi inquantum natum est a tali forma moveri; et motum eius esse naturalem. inquantum movetur a forma intrinseca sic nata movere; ipsumque sic ab ipsa natum est moveri inquantum tali formae subiicitur, licet aliunde ad oppositum dumtaxat motum inclinetur. — Unde ad obiectionem, negatur quod motus animalis, ut est animal, sit naturalis ex parte formae, eo modo quo loquitur Sanctus Thomas hoc loco de motu naturali ex parte fegmae, dum loquitur de motu caeli.

X. Secundum dubium quod removet Sanctus Thomas, est. Posset enim aliquis arguere quod motus caeli non sit voluntarius, quia est'unus et uniformis: voluntas autem ad multa se habet, et non est determinata ad unum.

Sed respondet quod voluntas determinatur ad unum per suam sapientiam, qua dirigitur infallibiliter ad unum finem, sicut natura determinatur ad unum per suam virtutem. Ideo quod motus caeli sit voluntarius, non repugnat eius unitati et conformitati.

Ad huius responsionis evidentiam, cousiderandum est quod, cum voluntas sequatur cognitionem intellectivam, et ab ipsa tanquam a sua regula dirigatur; licet, considerata ratione voluntatis absolute, voluntas sit causa indifferens et non determinata ad unum; inquantum tamen sequitur iudicium intellectus iudicantis aliquid esse volendum et faciendum, determinationem habet ad illud, ita quod propter illud determinate agit; et potest ad aliquem finem uniformiter et infallibiliter movere, quando et cognitio qua dirigitur est infallibilis et certa, et ipsa voluntas impediri non potest in suo effectu. Et sic, cum voluntas substantiae moventis caelum impediri non possit; dirigaturque a. sapientia infallibili et certa ad unum finem; ipsa intellectualis substantia uniformiter movet caelum et infallibiliter ad finem quem intendit in movendo, et non se habet ad motum caeli ut causa indeterminata, sed ut limitata ad unum.

XI. Tertium. dubium quod excludit, est: — Si enim motus caeli est naturalis, videtur quod in motu caelesti possit aliquid esse contra naturam, sicut in motu gravium et levium.

Respondet ex praemissis quod non est simile. Neque enim accessus ad aliquod ubi in motu caeli, neque recessus ab eo, est contra naturam, sicut in gravibus et levibus. Tum quia in gravibus et levibus naturae intentio determinata. est ad unum. locum, ad quem accessus est naturalis, et a quo recessus est contra naturam. Tum quia motus quo acceditur ad medium (intellige de medio mundi), et motus quo receditur ab eo, sunt contrarii. - Naturae autem intentio in motu caeli, secundum quam scilicet naturam dicitur eorum motus naturalis, non est ad aliquod ubi determinatum. Et motus quo circulariter recedit ab aliquo signo, non est contrarius motui quo ad ipsum accedit, sed est unus et continuus. Sicut enim et accessus et recessus gravium et levium respectu loci medii inter extrema est naturalis, et non sunt motus contrarii, sed est unus motus continuus, quia totum, scilicet accessus et recessus talis, stat sub una intentione naturae; ita et in caeli motu; nam quodlibet ubi in motu caeli est sicut medium in motu recto, non sicut extremum.

Adverte quod motus gravis quo receditur a medio mundi, tendit ad locum sursum sibi contrarium: et quia motus sursum et motus deorsum corporis gravis sunt contrarii, utpote ad contraria loca tendentes, ideo bene hic dicitar quod motus quorum uno natura accedit ad medium et altero recedit, sunt contrarii. Motus autem caeli quo acceditur ad aliquod signum, non est contrarius ei quo receditur ab eo: quia motus quo receditur. ab aliquo signo, non est ad ubi contrarium ei ad quod acceditur, cum in motu circulari non sit contrarietas secundum aliqua puncta in circulo designata, prout. sunt puncta ipsius circuli; licet possit aliquo modo secundum illa: esse. oppositio prout sunt extrema diametri, secundum quam mensuratur maxima distantia in circulo, ut ait Sanctus Thomas I Caeli, in expositione textus 87

XII. Ultimum dubium est. Nam quia dictum est motum caeli esse a substantia intellectuali, posset aliquis quaerere utrum illa substantia sit coniuncta corpori caelesti-ut sit anima eius; an sit separata. Et utrum sit prima substantia quae immediate movet caelum; an substantia creata, qua mediante moveat; aut prima substantia moveat primum, et aliae alia.

Respondet Sanctus Thomas quod nihil refert quodcumque horum dicatur, dummodo habeatur quod motus caelestis est a substantia intellectuali.

Advertendum quod Sanctus Thomas: nihil aliud vult ex hoc suo processu habere nisi quod. motus caeli non | est naturalis tantum, sed partim naturalis et partim vo]untarius. Hoc autem habetur sive ponatur quod substantia intellectualis movens sit forma caeli, sive ponatur quod sit separata. Cum enim de ratione moventis non sit quod sit intrinsecum moto, potest movens voluntarium et esse intrinsecum et esse extrinsecum: motus enim progressivus hominis, qui est ab anima coniuncta, est voluntarius; et motus rotae ab homine separato est voluntarius. Propterea bene dicitur hic quod nihil refert ad d mem ror ed que illorum dicatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 23