Text List

Caput 24

Capitulum 24

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM Ostendit Sanctus Thomas omnia divinam similitudinem appetere in causando, et omnia agere propter finem, vult nunc quaedam dubia circa haec removere. Nam, cum sint dicta duo: unum, quod omnia agunt propter finem ; alterum, quod omnia agentia agunt propter assimilationem ad Deum ; circa utrumque vult quibusdam rationibus quae adduci contra determinatam veritatem possent, satisfacere.

Contra primum enim argui posset sic. Naturalia non agunt propter finem. Ergo non omnia propter finem agunt. - Probatur antecedens. Quia naturalia cognitione carent. Nihil autem intendit sua actione aliquid determinatum nisi ab aliqua cognitione dirigatur.

Contra secundum sic posset instari . Omnia agunt naturali appetitu propter suam perfectionem tanquam propter finem. Ergo non propter divinam similitudinem.

I. Ad primum horum respondet quod naturalia tendunt in finem sicut directa a substantia intelligente, eo modo quo sagitta dirigitur a sagittante: eo quod consequantur inclinationem in fines naturales ex moventibus intellectualibus, ex quibus sortiuntur suas formas et virtutes et motus, sicut sagitta ex impulsione sagittantis tendit ad determinatum signum. — Ex quo sequitur quod quodlibet opus naturae est opus substantiae intelligentis: cum principalius effectus attribuatur primo moventi dirigenti quam instrumentis ab eo directis.

Ostendit autem propositum dupliciter: primo, ex ordine. agentium; secundo, ex ordine operum naturae ,

Quantum ad primam viam, arguit sic. Corpus caeleste a substantia intellectuali movetur, Sed motus caeli ordinatur ad generationem in istis inferioribus. Ergo generationes et motus horum inferiorum procedunt ex intentione substantiae intelligentis, Ergo omnia inferiora corpora a substantia intellectuali in proprios fines diriguntur.

Probatur prima consequentia. Quia caelum est sicut instrumentum substantiae intellectualis: cum sit causa inferiorum motuum secundum suum motum, quo a tali substantia movetur. In idem autem fertur finis et intentio principalis agentis, et instrumenti,

Secunda consequentia probatur. Quia quod movetur per se ab aliquo, et non secundum accidens, dirigitur ab eo in finem sui motus. Caelum autem movetur a substantia intellectuali, et causat per sui motum omnes motus in istis inferioribus. Ergo per eam dirigitur in finem sui motus. Ergo etc.

2. Ex primo consequenti infert Sanctus Thomas veritatem haberi eius quod dicitur a Boetio, in lib. I de 7rin., cap. 3, et a Platone, de processu formarum materialium a formis immaterialibus. Quia, cum species eorum quae causantur et intenduntur ab intellectuali agente, praeexistant in intellectu ipsius et ex eis deriventur in effectus, tanquam scilicet ex exemplaribus, ut patet in artifice; omnes formae sensibiles, et eorum motus, determinantur a formis intellectualibus quae sunt in intellectu alicuius substantiae intellectualis, si scilicet ab una tantum moventur, puta a prinia; aut aliquarum, si a pluribus moventur, puta a prima mediantibus secundis. Differimus autem in duobus a Platone: quia Plato posuit illas formas esse per se subsistentes, et immediate causare formas sensibiles; nos autem ponimus eas in intellectu existere, et causare inferiores formas per motum caeli,

II. Circa rationem qua probatur caelum esse instrumentum substantiae intellectualis, advertendum, ut habetur in praecedenti libro a Sancto Thoma ; et de Verit., q. xxvi, a. 4; et in plerisque aliis locis, quod ratio instrumenti, inquantum instrumentum, est ut moveat inquantum motum a principali agente. Et ideo, si caelum habet quod sit causa inferiorum motuum per motum quo movetur a substantia intellectuali, optime sequitur quod eius sit instrumentum.

2. Circa illam propositionem, 7n idem fertur finis et intentio principalis agentis et instrumenti, advertendum quod, licet instrumentum ex propria forma aliquid operetur, inquantum tamen instrumentum a principali movente motum, ut dicitur Quarto, d. r, a. 4 , semper aliquid ultra propriam virtutem operatur. Ideo, licet alia possit esse intentio principalis agentis et instrumenti inquantum virtute propria praecise operatur, inquantum tamen per modum instrumenti operatur, oportet ut tendat in illud ad quod per motum principalis agentis ordinatur. Et sic oportet eandem intentionem et eundem finem esse utriusque inquantum huiusmodi. Loquitur ergo Sanctus "Thomas de intentione et fine instrumenti formaliter, inquantum videlicet est instrumentum. .

Sed advertendum quod aut corruptus est textus ,: et debet sic habere, /n eundem enim fertur finem intentio et principalis agentis et instrumenti: aut ly et exponendum est pro idest, ut ly intentio sit expositio ly finis, sitque sensus: Im idem fertur finis, idest intentio. Nam, aliquando nomine finis utimur pro intentione, quia intentio est tantum finis: dicimus enim, Finis meus est pervenire ad beatitudinem, idest, Intendo ad beatitudinem pervenire.

3. Circa probationem secundae consequentiae , attendendum primo quod, cum movens per accidens (quod, inquam, moventi per se coniungitur: ut hoc loco .de movente per accidens loquitur Sanctus Thomas) nihil ad effectum operetur, non agatque propter finem, non habet id quod movetur ut ad aliquid a tali movente dirigatur. Dicimus quidem album aedificare per accidens, quia accidit aedificatori esse album: domus tamen ad nullum finem ab albo, inquantum huiusmodi, dirigitur. Sed movens per se, hoc est, ex forma et virtute. propria, habet dirigere quod movetur ad finem motus: quia omne agens et movens per se agit et movet propter aliquem finem, ad quem intendit per- motum pervenire; sicut -domificator dirigit lapides motos et caementum et ligna ad formam domus, ad quam per motum istorum pervenitur. Idcirco optime assumit Sanctus. Thomas quod omne quod movetur ab aliquo per se et non secundum accidens, dirigitur ab eo in finem sui motus.

Attendendum secundo, quod idcirco ex eo quod corpus caeleste dirigitur in finem sui motus a substantia intellectuali, deducit Sanctus Thomas, tanquam manifestum, omnia corpora inferiora.a tali substantia in proprios fines. dirigi, quia ex eodem fundamento utrumque deducitur: ex hoc, inquam, quod omne quod movetur ab aliquo per se, dirigitur ab eo in finem motus. Cum enim ita corpora inferiora per se moveantur a substantia intellectuali sicut superiora, sequitur quod, sicut propter hoc superiora diriguntur in finem sui motus a substantia intellectuali, ita et inferiora in suos fines, ad quos per suos motus perveniunt, a tali. substantia dirigantur.

III. Secunda ratio est a signo: quia videlicet operationes naturae inveniuntur ordinate procedere, sicut operationes sapientis . .

Adverte, ut dicitur Secundo, dist. xr, q. r, a. 1, quod ordinare per modum ostendentis finem absolute, est rationis; ordinare autem per modum perfecte ostendentis finem, est rationis perfectae per habitum, puta sapientiae; et ideo I Metaphysicae dicitur quod sapientis est ordinare. Idcirco, ubi in operationibus invenitur ordinatus processus, signum est huiusmodi operationes ab aliquo sapiente et per intellectum agente, aut immediate aut mediate procedere.

IV. Ad secundum dubium respondet Sanctus Thomas negando consequentiam: quia, inquam, mihil differt sive hoc dicatur sive illud: - idest, quodcumque illorum dicatur, habetur quod appetunt divinam similitudinem, et unum alterum non excludit, immo unum infert reliquum.

Hoc autem dupliciter declaratur . Primo, sic. Per hoc tendunt naturalia in propriam perfectionem, quod tendunt ad bonum. Per hoc vero quod tendunt ad bonum, tendunt in divinam similitudinem: quia Deo aliquid assimilatur inquantum est bonum. Ulterius: bonum particulare habet quod sit appetibile inquantum est similitudo primae bonitatis. Ergo tendit unumquodque in proprium bonum quia tendit in divinam similitudinem, et non e converso. Ergo omnia appetunt divinam similitudinem tanquam ultimum finem.

Circa istam propositionem, Bonum particulare habet quod sit appetibile inquantum est similitudo primae bonitatis, considerandum quod in re quae appetitur, est ipsum esse quod appetitur, et ratio. appetibilitatis: sicut in. visibili est, id quod videtur, puta Sortes, et ratio videndi, scilicet color. Dicere ergo quod bonum hoc habet quod sit appetibile inquantum est similitudo primae bonitatis, est dicere quod similitudo: ad divinam bonitatem est sibi ratio quare appetatur. Ex quo sequitur quod non. potest aliquid tendere in bonum per modum appetibilis, quin tendat in divinam similitudinem, sicut non potest aliquid videri quin videatur color: idem enim actus, ut dicitur I I5, q. xrr, a. 4, cadit super obiectum, et super rationem obiecti. Sequitur etiam quod in tali. appetitione Primum appetitum est divina similitudo: et per consequens ultimus finis, quia quod est ratio appetitionis alicuius, est principalius appetitum. Propterea optime deduxit Sanctus Thoiias ex illa propositione quod omnia appetunt divinam similitudinem tanquam ultimum finem.

V. Secundo declaratur sic . Quanto aliquid est perfectioris virtutis et eminentius in gradu, bonitatis, tanto appetitum boni communiorem habet , et magis in distantibus a se bonum quaerit et operatur. Ergo Deus in diffusione suae bonitatis est exemplar et mensura omnium bonitatem diffundentium. Ergo unumquodque tendens ad hoc quod sit aliorum causa, tendit in divinam similitudinem, et nihilominus tendit in bonum suum.

Antecedens declaratur ex duobus. Primo, ex diverso modo appetendi proprium bonum. Appetit enim aliquid bonum suum aliquando secundum quod est eius proprium ratione individui. Et sic animal suum bonum appetit cum appetit cibum, quo conservatur in esse. - Aliquando secundum quod est eius ratione speciei, idest, secundum quod est bonum speciei. Sic et animal appetit generationem prolis et eius nutritionem, et si qua sunt conservantia et defendentia individua suae speciei. — Aliquando secundum quod est eius ratione: generis. Et sic agens aequivocum, ut caelum, appetit proprium bonum in causando: appetendo scilicet bonum sui generis, puta corporis. — Aliquando secundum quod est eius ratione analogiae principiatorum ad suum principium. Et sic Deus propter suum bonum dat esse omnibus rebus.

Secundo declaratur antecedens ex eo quod a quibusdari dicitur, scilicet quod bonum, inquantum huiusmodi, est diffusivum.: Quanto enim aliquid invenitur melius, tanto ad remotiora, idest, ad magis distantia secundum pire bonitatem suam diffundit.

2. Prima vero consequentia probatur, In quolibet genere quod est perfectissimum, est exemplar et mensura omnium quae sunt illius generis. Sed Deus est perfectissimus in bonitate, et suam bonitatem communissime diffundit: ex quo scilicet habet quod sit perfectissimum i in genere causae, quia inquantum unumquodque magis bonitatem diffundit in alia, fit altior causa . Ergo etc.

Secunda autem consequentia non probatur, sed relinquitur pro manifesta. Si enim alia agentia exemplantur in agendo a Deo et eius bonitate, sequitur quod agendo tendant in divinam similitudinem et in suum bonum.

Ex hoc excluditur obiectio quaedam tacta etiam superius , qua posset alicui videri quod motus corporum caelestium, et actiones motorum eorum, non sint propter corpora quae generantur et corrumpuntur: cum sint eis indigniora. Dicitur enim quod non est inconveniens ut sint aliqualiter propter ipsa: cum non sint propter ipsa tanquam propter ultimum finem, sed propter bonum suum et propter divinam similitudinem.

VI. Circa istam propositionem, Quanto aliquid perfectioris virtutis est et eminentius in gradu bonitatis, tanto appetitum boni communiorem habet, dubium occurrit. Ex hoc enim sequitur quod Deus agat propter appetitum boni communissimi: cum ipse perfectissimae bonitatis sit. Quod etiam manifeste hic dicitur a Sancto Thoma, ubi ait quod Deus dat omnibus esse propter bonum suum secundum quod est eius ratione similitudinis analogiae principiatorum ad suum principium, — Huius autem oppositum videtur haberi Potentia, q. nr, a 15, ad 14, ubi dicitur quod Deus agit ax amore finis, non autem ex appetitu finis. a

2. Ad huius evidentiam, considerandum est quod appetitus nomine dupliciter utimur pro nunc. Quandoque quidem tanquam nomine particularis cuiusdam actus appetitus, qui alio nomine vocatur desiderium. Et sic non agit Deus propter appetitum finis: quia appetitus hoc modo sumptus est rei non habitae; Deo autem nihil deest quod sua actione sibi velit acquirere. - Quandoque vero nomine appetitus utimur tanquam communi nomine ad omnia appetitus opera, ut etiam amare sit quoddam appetere. Et sic non inconvenit Deum habere appetitum boni communissimi, et agere propter appetitum talis boni, inquantum operatur et dat esse rebus eo quod vult huiusmodi bonum. Et hoc modo hic accipitur nomen appetitus. In QQ. autem de Potentia Dei accipitur primo modo.

3. Sed advertendum, cum dicimus Deum agere propter bonum suum ratione similitudinis analogiae etc., quod hoc dupliciter possumus intelligere: uno modo, quod hoc bonum suum sit bonitas sua qua in seipso formaliter est bonus; alio modo, quod hoc bonum suum sit bonum formaliter inhaerens creaturae.

Si primo modo accipiamus, sic sensus est quod propter amorem suae bonitatis, ad quam omnia habent quandam analogiam et similitudinem (propter quod [dicitur] bonum communissimum, tanquam ab omnibus per quandam similitudinem participatum), dat omnibus esse. Et tunc bonum suum respectu ipsius habet rationem /inis operantis : iuxta distinctionem de fine positam a Sancto Thoma II Sent., dist. 1, d. i, a 1.

Si secundo modo intelligamus, sensus est quod Deus dat esse omnibus rebus quia vult bonum omnium rerum, quod est quaedam participata similitudo divinae bonitatis, et sic ad ipsam habet quandam analogiam et proportionem; ut etiam ipsum bonum creaturae dicatur bonum Dei proportionaliter, inquantum est similitudo suae bonitatis. Et tunc bonum suum habet rationem finis operis, non autem operantis. Vult enim creaturam omnem ex operatione divina consequi similitudinem quandam divinae bonitatis: ipsa autem divina bonitas est id ex cuius amore vult ut eius similitudo communicetur creaturae.

Licet aut utroque modo quod hic dicitur possit habere veritatem, videtur tamen in secundo sensu accipiendum, dum inquit quod bonum suum quod vult Deus, est suum ratione similitudinis analogiae principiatorum ad suum principium. Ex hoc enim dat intelligere quod bonum ab ipso intentum in rerum creatione tanquam finem operis, est bonum principiatorum, quod est etiam bonum Dei secundum quandam analogiam et proportionem ad ipsius essentialem bonitatem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 24