Caput 25
Capitulum 25
POSTQUAM ostendit. Sanctus Thomas qualiter Deus omnium sit finis, vult nunc ostendere qualiter particulari modo est finis substantiae intellectualis. Circa hoc autem tria. facit: primo, ostendit quod. intelligere Deum est finis intellectualis creaturae; secundo, inquirit qualis cognitio de Deo sit eius finis, cap. xxxvii; tertio, conditiones huius finis ostendit, cap. nr. Quia autem finis substantiae intellectualis est felicitas, circa primum duo facit: primo, ostendit quod intelligere Deum est eius finis et felicitas; secundo, ex hoc falsas de felicitate opiniones excludit, cap. xxvi.
Circa Primum duo facit: primo, probat propositum; secundo, movet quaedam dubia et solvit, capite sequenti.
I. Quantum ad primum; proponit quod omnes quidem creaturae pertingunt ad Deum tanquam ad finem ultimum, inquantum de similitudine eius aliquid participant. Creaturae tamen intellectuales quodam specialiori modo. ad ipsum pertingunt, scilicet intelligendo ipsum. /deo finis ipsarum est. Deum intelligere. — Intelligitur conclusio de intellectione Dei in communi, non descendendo ad cognitionem quae per essentiam habetur, aut per creaturas, aut quovis alio. modo.
Probatur autem primo sic. Ultimus finis cuiuslibet rei est Deus. Ergo intendit unumquodque sicut ultimo fini Deo coniungi quanto magis sibi possibile est. Ergo substantia intellectualis tendit in divinam cognitionem sicut in ultimum finem. - Primam consequentiam relinquit. pro manifesta. — Secunda vero probatur. Quia vicinius coniungitur aliquid Deo dum ad eius substantiam aliquo modo cognoscendo pertingit; quam dum aliquam eius similitudi consequitur.
2. Sed circa probationem huius consequentiae dubitatur. Videtur enim falsum quod magis et vicinius aliquid coniungatur Deo cognoscendo. quam aliquam eius similitudinem participando, loquendo de cognitione Dei absolute, de qua loquitur Sanctus Thomas in hoc capite. Nam in cognitione quae a nobis habetur in-via de Deo, non cognoscitur Deus nisi per speciem et similitudinem alicuius creaturae. Ergo Deus in tali cognitione non coniungitur nobis nisi per quandam sui imperfectam et deficientem similitudinem receptam in nobis, sicut et aliis rebus coniungitur, inquantum species creaturae quae a nobis cognoscitur, est quaedam imperfecta similitudo Dei. Ergo non magis coniungimur Deo cognoscendo quam eius similitudinem participando.
Respondetur quod hic- non fit comparatio coniunctionum ad Deum per acceptionem ipsius Dei a creatura, quasi aliae creaturae. accipiant aliquam similitudinem Dei, substantia autem; cognoscens recipiat ipsam Dei substantiam, ut supponit obiectio: sed fit comparatio coniunctionum ad ipsum Deum per modum cuiusdam attinctionis, iuxta quod habetur I Sent, d. xxxvi, q. 1, art. 2. Et sic dicitur quod vicinius coniungitur aliquid Deo per cognitionem substantiae divinae, quam per acceptionem similitudinis eius. Per cognitionem enim, quae est operatio cognoscentis manens in cognoscente, ipsum cognoscens aliquo modo attingit ipsam substantiam divinam tanquam suae operationis obiectum, licet non attingat ipsam tanquam inhaerentem sibi secundum esse. Per acceptionem autem alicuius participatae similitudinis ipsius, res non attingit substantiam divinam, sed tantum quandam eius similitudinem. Et sic vicinius coniungitur res Deo per cognitionem. quam per acceptionem cuiuscumque participatae perfectionis.
II. Secundo . Intelligere est propria operatio substantiae intellectualis. Ergo est eius finis. Ergo quod est perfectissimum in hac operatione est ultimus finis. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia propria operatio cuiuslibet rei est eius finis: cum sit eius secunda perfectio. Et quod ad propriam operationem bene se habet, dicatur virtuosum et bonum, — Secunda consequentia est manifesta. — Tertia vero probatur. Quia intelligere Deum est perfectissimum in genere huius operationis: cum huiusmodi operationes ex obiectis speciem recipiant, et ex eis cognoscantur; Deus autem sit perfectissimum intelligibile.
2. Circa istam propositionem, Operatio propria cuiuslibet rei est finis eius, duo sunt attendenda. Primum est, quod duplex potest esse finis rei, ut dicitur Quarto, d. xrix, q. 1, a. 1: unus extrinsecus, ultimum scilicet ad cuius assecutionem res tendit; alius intrinsecus, illa scilicet operatio qua res suo fini extrinseco primo coniungitur. Intelligitur ergo propositio Sancti Thomae non de fine extrinseco, sed de intrinseco.
Secundum est quod, cum operationis nomen dupliciter accipi possit, scilicet prout nominat actionem, et prout nominat omne complementum potentiae, secundum quod Superius, cap. xxi , divisa est operatio in actioriem et passionem: hoc loco non accipitur primo modo, sed secundo modo. Finis enim lapidis, secundum quod naturaliter movetur, non est aliqua actio ab ipsa producta, sed esse in loco deorsum. Unde in IV Sent., loco allegato, hanc propositionem Sanctus "Thomas ponens, ait quod finis cuiuslibet rei est operatio propria, vel per operationem propriam ad finem venit. Nomine ergo operationis intelligitur hic complementum rei, et perfectio rei qua. primo suo extrinseco fini coniungitur, si habeat extrinsecum finem. Unde prima probatio huius propositionis hic inducitur, quia operatio est secunda perfectio rei, idest, ultimum complementum perfectionis: perfectio enim rei dividitur in primam tantum, et secundam. Verum tamen est quod res aliquam naturalem habens operationem quae est actio, ipsam actionem pro fine habet: unde et II Caeli, text. 17, dicitur quod unumquodque est propter suam operationem.
3. Circa secundam probationem dictae propositionis, adverte: — cum dicatur virtuosus homo et bonus simpliciter ex eo quod est bene dispositus et suo fini proportionatus, illud per comparationem ad quod dicitur homo virtuosus et bonus, erit finis hominis. Et universaliter unumquodque habet pro fine illud per comparationem ad quod simpliciter dicitur bonum in suo genere: sicut bonum aurum est quod habet naturam et dispositionem suo fini; ad quem ordinatur, congruentem. Cum ergo virtuosum et bonum dicatur in ordine ad propriam operationem, est enim virtus, ut dicitur Il .Ethic., quae bonum facit habentem. et opus eius reddit bonum, — quod aliis verbis Sanctus "Thomas expressit, dicens quod omne quod ad propriam operationem bene se habet, dicitur virtuosum et bonum — necesse est operationem propriam esse finem uniuscuiusque rei.
4. Circa illam propositionem, et praecipue in operationibus quae non , ordinantur ad aliqua operata, attendendum quod non apparet quomodo immediate haec verba praecedentibus coniungantur. Et ideo aut aliquid deficit, puta hoc, sicut et in aliis operationibus, et praecipue etc.: vel debet esse immediate post primam propositionem in principio rationis positam, post hanc scilicet, Propria operatio cuiuslibet rei est finis. Quomodocumque autem ponatur, ideo illam ponit Sanctus Thomas, quia etsi in aliquibus operationibus dubium sit, in iis scilicet quae ordinantur ad aliqua operata, in illis enim ipsa operata videntur fines esse, ut in superioribus patuit; in illis tamen quae ad alia operata non ordinantur, magis apparet quod ipsae operationes sint fines.
5. Circa illam. propositionem, Fuiusmodi operationes ex obiectis. speciem recipiunt, adverte, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. xiv, a. 5, ad 3, quod intelligitur de principali obiecto, non autem de obiecto quod in alio cognoscitur. Habet etiam veritatem de ipso principali obiecto ratione suae speciei existentis in cognoscente, quae est principium operationis: quia omnis operatio specificatur ex principio formali operationis. — Ex hoc tollitur contradictio quae videtur esse in doctrina Sancti Thomae, dum aliquando dicit operationes specificari ex obiectis, aliquando vero dicit illas ex formalibus principiis specificari. Idem enim utrobique dicitur: quia obiecta non specificant nisi inquantum surit formalia principia operationis per suas species; aut etiam per seipsa, si in aliquibus id contingat.
III. Ad hanc rationem responderi posset, inquit Sanctus Thomas, quod ultimus finis substantiae intellectualis. consistit quidem i in intelligendo optimum intelligibile, non tamen optimum intelligibile cuiuslibet earum est optimum intelligibile simpliciter, sed secundum gradum ipsarum est gradus optime intelligibilium ab ipsis. Et ideo felicitas supremae substantiae est in intelligendo optimum intelligibile simpliciter, qui est Deus: aliarum autem felicitas est in intelligendo alia optime intelligibilia inferiora, secundum earum gradus. Et praecipue videtur de intellectu humano: quod eius non sit intelligere optimum intelligibile simpliciter: quia ad cognoscendum maxime intelligibile se habet sicut oculus noctuae ad solem. — ^ ij
2. Sed contra hanc responsionem arguitur probando quod finis cuiuslibet substantiae intellectualis, etiam infimae, est Deum intelligere. —
Primo. Omnium entium ultimus finis est Deus, ut ex superioribus patet. Ergo et intellectus humani. Ergo Deum intelligere est ultimus eius finis. — Patet [prima] consequentia. Quia intellectus humanus, idest anima intellectiva, est superior omnibus intellectu carentibus. Nobilioris autem substantiae non est ignobilior finis. - Secunda quoque consequentia probatur. Quia, ut ostensum est supra , unumquodque intelligens consequitur finem suum ultimum per hoc quod ipsum intelligit.
Secundo. Res intellectu carentes non quiescunt in similitudine ad proxima agentia, sed habent pro fine assimilationem ad summum bonum, etsi imperfectissime ad eam possint pertingere. Ergo et intellectus, quantumcumque modicum de Deo cognoscere possit, illud erit sibi pro ultimo fine, magis quam perfecta cognitio inferiorum intelligibilium. - Probatur consequentia. Quia sicut illa tendunt in Deum sicut in finem per viam assimilationis, ita substantiae intellectuales per viam cognitionis.
Tertio. Intellectus humanus magis desiderat, amat et delectatur in cognitione divinorum, etiam modica, quam in perfecta infimarum rerum cognitione. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia unumquodque maxime desiderat suum finem.
IV. Tertio principaliter arguitur ad conclusionem. Deo maxime assimilatur creatura intellectualis per hoc quod est intellectualis: cum hanc prae ceteris habeat creaturis, et omnes alias haec similitudo includat. Et in hoc genere similitudinis magis Deo assimilatur cum intelligit actu quam cum intelligit habitu vel potentia: quia Deus est semper intelligens actu. Et in hoc quod intelligit actu, maxime assimilatur Deo secundum quod ipsum Deum intelligit: cum ipse Deus [intelligendo se] intelligat omnia alia. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia illud per quod unumquodque maxime Deo assimilatur, est ultimus eius finis: cum unumquodque tendat in divinam similitudinem sicut in ultimum finem.
Circa illam propositionem, Similitudo ad Deum in natura. intellectuali includit omnes alias, advertendum quod, cum similitudo sit convenientia in forma, secundum conditionem formae oportet esse similitudinis conditionem. Natura autem intellectualis omnes gradus formales aliarum rerum virtualiter continet, sicut et anima intellectiva omnes alias formas unite continet: nam continet esse, continet vivere, continet sentire, continet moveri secundum locum. Ideo quod assimilatur Deo in natura intellectuali, assimilatur ipsi quantum ad omnes perfectiones essendi secundum quas aliae creaturae illi assimilantur. Propterea bene inquit Sanctus Thomas hanc similitudinem omnes alias similitudines includere et continere.
V. Quarto. Omnes artes practicae, et omnis humana operatio ordinatur ad speculationem intellectus sicut ad finem. Omnis speculatio ordinatur ad metaphysicam. Metaphysica, quantum ad ea quae antecedunt cognitionem traditam de Deo, ordinatur ad Dei cognitionem sicut ad ultimum finem. Ergo cognitio Dei est finis omnis humanae cognitionis et operationis.
Probatur primum antecedens. Quia quod est tantum propter aliud diligibile, est propter illud. quod est propter se tantum diligibile: cum non sit in infinitum abire in appetitu naturae, alioquin frustraretur naturae appetitus. Omnes autem scientiae et artes et potentiae practicae sunt tantum propter aliud diligibiles, cum earum. finis sit operari. Scientiae autem speculativae, cum earum finis sit scire, sunt propter seipsas diligibiles. Nec invenitur aliqua actio in rebus humanis, excepta speculatione, quae non ordinetur ad alium finem. Quod maxime manifestatur ex ludicris operationibus, quae videntur absque fine fieri: nam et ipsae habent aliquem finem debitum, scilicet relevationem mentis et maiorem potentiam ad studiosas operationes; alias esset semper ludendum.
Secundum vero antecedens probatur. Quia a prima philosophia omnes aliae scientiae speculativae dependent, tanquam ab ipsa sua accipientes principia, et ab ipsa contra negantes principia directae. In omnibus autem scientiis et artibus ordinatis, ad illam videtur pertinere ultimus finis quae est praeceptiva et architectonica aliarum: ut patet de arte gubernatoria navis respectu navisfactivae.
VI. Circa hanc rationem tria sunt quae dubietatem afferunt. Primum est, quia dicitur omnes practicas scientias ordinari ad opus, et speculativas esse per seipsas diligibiles. Hoc enim videtur falsum: quia aliquis potest addiscere scientias practicas ad hoc tantum ut sciat; et aliquis potest addiscere speculativam scientiam propter lucrum.
Secundum est, quia dicitur omnem humanam operationem ordinari ad speculationem intellectus ut ad finem. Hoc enim videtur falsum: quia multas operationes homo facit non ordinans eas ad speculationem ; immo nihil de speculatione cogitans.
Tertium est, quia adducitur pro ratione quare actiones ludicrae non quaeruntur propter se, quia videlicet alias esset semper ludendum. Ísta autem ratio non videtur sufficiens: quia, cum hic dicatur speculationem quaeri propter se, sequetur quod semper sit contemplationi insistendum; hoc autem videtur falsum, cum nullus inveniatur qui semper contemplationi insistat. Ergo etc.
2. Ad evidentiam primi dubii, considerandum est quod hic loquitur Sanctus Thomas de scientia practica et speculativa inquantum huiusmodi sunt, et de iis quae sibi per se conveniunt, non autem de iis quae ipsis accidunt ex intentione addiscentis.Scientiae autem practicae, inquantum practica est, convenit ut ad opus aliquod extra intellectum ordinetur, ut patet ex ratione ipsius: dicitur enim scientia practica quae est derebus operabilibus inquantum operabilia sunt; talis autem notitia per se ad opus dicit ordinem, et habet ad ipsum proportionem, tanquam ad illud propter quod, ut sic, est inventa, et a natura data sunt nobis principia ad eam inveniendam. Quamvis autem quandoque non sequatur ex ipsa scientia opus, non tollitur propter hoc quin ad opus sicut ad finem ex se ordinetur: sicut si ex medicina non sequatur sanitas, aut etiam medicina ad alium effectum ab aliquo ordinetur quam ad sanitatem, non sequitur quin medicina secundum se habeat pro fine sanitatem, et ad illam, inquantum est medicina, ordinetur. — Similiter speculatio, secundum na- turam suam, inquantum scilicet est speculatio, non habet quod ad aliud ordinetur tanquam ad finem, sed magis propter seipsam quaeratur: licet aliqua speculatio, inquantum est deficiens et imperfecta, ad perfectiorem ordinetur, sicut aliae scientiae speculativae ad metaphysicam, tanquam ad perfectiorem et altiorem cognitionem, ordinantur. - Quia tamen non inconvenit aliquid rei praeter suam naturam ab extrinseco convenire, ideo non inconvenit ut ex intentione acquirentis scientiam, cognitio practica propter se quaeratur, et speculativa ad aliquid aliud ordinetur. Sed hoc ipsis per accidens, et praeter naturam ipsarum, convenit.
Dicitur ergo ad dubium quod non procedit ratio contra Sanctum Thomam. Quia arguitur de eo quod per accidens istis scientiis attribuitur. Sanctus Thomas autem loquitur de eo quod ipsis convenit per se et secundum propriam naturam.
3. Per hoc etiam patet solutio ad secundum. Licet enim aliquis suas actiones quae conveniunt homini inquantum homo est et ut ab aliis distinguitur, quae scilicet ratione sunt regulatae, ad. speculationem non ordinet; omnes tamen secundum naturam suam sunt ad contemplationem ordinabiles, et ad illam proportionem habent vel mediate vel immediate, inquantum aliquo modo ad ipsam disponunt; aut causando aliquid speculationi deserviens, sicut ludicrae actiones, quibus animus recreatur et fit promptior ad speculationem ; aut speculationis impedimenta removendo, sicut actiones virtutum moralium inordinatas removent passiones, quae babent a speculatione deturbare; et sic de aliis actionibus quibus aut mediate aut immediate ad speculationem homo iuvatur.
4. Ad tertium dicendum quod utique semper insistendum esset speculationi intellectus, per se loquendo, et natura speculationis considerata. Tum quia, ut dicitur I I5; q. xxxv, 5, ad 3, contemplatio secundum se nanquam habet rationem mali, cum nihil aliud sit quam consideratio veri, quod est bonum intellectus. — 'Tum, quia est finis: finis autem qeu in infinitum ut dicitur a Sancto Thoma Rom. xu. - Tum quia delectationi quae est in considerando nihil est contrarium ut dicitur 1 Topicorum et X Ethicorum (guod intelligendum est per se, ut notat Sanctus Thomas articulo allegato). Unde Beati, qui nihil habent a contemplatione retrahens, semper vacant contemploationi.
Per accidens tamen contingit ut contemplationi non sit semper insistendum, propter varias necessitates humanae vitae; et quia ex longa et diuturna contemplatione fatigatur homo, ex eo quod ad speculationem huius vitae oporteat opus virium sensitivarum concurrere.
Ludus autem non habet ex se unde sibi semper sit insistendum. Etsi enim, ut dicitur Il II, q. crxvin, a. 2, ad 3, ipsae operationes ludi secundum suam speciem non ordinentur ad:aliquem finem, ut patet X Ethicorum, delectatio tamen quae in ludo habetur, ordinatur ad aliquam animae recreationem et quietem. Unde et hic dicitur quod tales ludicrae actiones, quae videntur absque fine fieri, habent aliquem finem debitum, ratione scilicet delectationis coniunctae; et superius in hoc tertio libro, cap. m, dictum est quod actiones ludicrae interdum sunt finis, quandoque autem sunt propter finem; quod etiam intelligendum est ratione delectationis adiunctae.
VII. Quinto. Finis intellectus est finis omnium actionum humanarum. Ergo ultimus finis totius hominis, et omnium desideriorum et actionum eius, est cognoscere primum verum, qui est Deus. - Patet consequentia. Quia finis et bonum intellectus est verum ; et per consequens primum verum est ultimus finis. - Antecedens vero probatur. Quia inter omnes hominis partes intellectus invenitur superior motor: quod patet ex ordine moventium in homine. In omnibus autem agentibus et moventibus ordinatis finis primi agentis et motoris est ultimus finis omnium, ut patet in exercitu.
Adverte quod, accipiendo motorem communiter, ut se extendit ad moventem per modum finis et ad moventem per modum efficientis, intellectus est primus motor in homine, quia movet voluntatem per modum finis: quod significavit Sanctus Thomas dum dixit quod movet appetitum proponendo ei suum obiectum ; nam bonum et finis est obiectum voluntatis. Accipiendo autem motorem pro movente per modum efficientis, voluntas est primus motor, inquantum omnes alias animae vires aut per essentiam aut per participationem-. rationales ad operationem movet..— Quomodo autem se habeat intellectus ad voluntatem in movendo per modum finis, satis dictum est in primo libro.
VIII. Sexto. Naturaliter inest omnibus hominibus desiderium cognoscendi causas eorum quae videntur, ut patet ex philosophandi origine; nec sistit inquisitio quousque perveniatur ad.primam causam; ad quam cum .pervenerimus, arbitramur. nos. perfecte scire. Ergo naturaliter. homo desiderat. cognoscere primam causam tanquam ultimum finem. Ergo etc.;
Advertendum quod ista ratio supponit. finem omnis humanae inquisitionis. et. cognitionis esse ultimum hominis finem, quia ex superioribus rationibus constat omnes actus humanos ad stisaon, intellectus secundum se ordinem habere. . .
IX. Septimo. Intellectus: humanus cognoscit.ens universale, idest, ens inquantum ens. Ergo naturaliter. desiderat cognoscere causam eius. Sed haec causa est Deus. Ergo cognitio Dei est ultimus finis, non autem cognitio qualiscumque alterius intelligibilis sufficit ad humanam felicitatem, — Probatur prima consequentia. Quia cuiuslibet effectus cogniti homo naturaliter causam scire desiderat. — Secunda etiam probatur. Quia non. est aliquis assecutus finem ultimum quousque eius naturale desiderium quiescat.
2. Circa efficaciam huius rationis dubium occurrit. Sicut enim homo naturaliter desiderat cognoscere causam entis communis, ita et particularium rerum desiderat causas particulares cognoscere: et sicut non quietatur naturale. desiderium. ex cognitione cuiuscumque intelligibilis nisi adsit et cognitio Dei, ita non. quietatur naturale desiderium ex sola Dei cognitione, qui est universalis omnium causa, nisi adsit et particularium causarum cognitio. Ergo, sicut hic arguitur quod cognitio Dei est finis, quia, si ipsa non adsit, non est naturali desiderio. satisfactum; ita concludi poterit quod finis ultimus hominis erit cognitio particularium causarum, quia, nisi illa adsit cognitioni causae universalis, quae est Deus, non quiescit naturale hominis desiderium. . . Respondetur quod ratio Sancti Thomae procedit. supposito naturali ordine nostrae cognitionis, quo ex cognitione inferiorum ad superiorum. cognitionem ascendimus: puta ex iis quae moventur ascendimus in cognitionem substantiarum separatarum, et ex illarum cognitione in Dei cognitionem pervenimus, et cognitio inferiorum :ad cognitionem. superiorum ordinatur, et illi praesupponitur naturaliter. [ste enim est naturalis ordo nostrae cognitionis: non autem ut a suprema causa ad inferiorum cognitionem .descendamus, ac si cognitio illius ad inferiorum cognitionem ordinetur. Isto ergo ordine supposito, optime procedit ratio Sancti Thomae. Quodcumque. enim intelligibile. creatum. cognoverimus, restat adhuc. naturale desiderium cognoscendi causam entis universalis, quae est Deus: illa autem. habita, nulla ulterior. cognitio desideratur. Ideo illa est ultimus finis, non. autem. cognitio. alterius intelligibilis: Non est ergo eadem ratio de cognitione. causae universalis, quae est Deus, et de cognitione causarum. propriarum. Quia cognitio causae. istius. universalis includit praesuppositive cognitionem . causarum. particularium, ex qua causatur, sicut assecutio finis praesupponit assecutionem mediorum ordinatorum ad finem; et ad ulteriorem cognitionem non ordinatur; et ideo, ipsa posita, completur desiderium; ipsa autem non posita, non completur. Et propter hoc'est ultimus finis. Cognitio autem causarum particularium non. includit cognitionem primae causae tanquam medium ad ipsam ordinatum: immo ipsa illius cognitionem naturali ordine respicit tanquam id quod perfectius est. Ideo, quamvis ipsa ponatur, non propter hoc naturale desiderium sciendi quietatur, sed adhuc remanet desiderium. cognoscendi Deum: sicut habita evacuatione beneficio medicinae, adhuc desideratur sanitas.
Adverte autem quod ista ratio differt a praecedente, quia in illa. arguitur ex eo quod Deus est rerum prima causa: hic autem arguitur ex eo quod Deus est causa immediata entis inquantum ens.
X. Ultimo. Quanto aliquis plura scit, tanto maiori desiderio affectat scire, Ergo naturale hominis desiderium in sciendo. ad aliquem | determinatum finem tendit. Hoc autem non potest esse aliud quam nobilissimum scibile, quod est Deus. Ergo etc. - Probatur consequentia. Quia quod. vehementius tendit. in aliquid. quam prius, non movetur ad infinitum, sed ad aliquid determinatum tendit. Quod probatur ex corpore naturaliter moto; et ex Aristotelis ratione I Caeli, text. 44.
On this page