Caput 27
Capitulum 27
POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas quod intelligere Deum est finis intellectualis naturae et eius felicitas, vult nunc, ascendendo secundum ordinem bonorum, excludere falsas de felicitate opiniones . Circa hoc autem duo facit: primo, excludit falsas opiniones; secundo, concludit veritatem per . inductionem, capite xxxvi.
Circa primum quatuor facit: primo, ostendit quod felicitas non consistit in voluptate; secundo, quod non in bonis exterioribus, cap. seq.; tertio, quod non in bonis corporis, cap. xxxii; quarto, quod. non in bonis animi quantum ad aliquas animae operationes, cap. xxxi.
I. Quantum ad primum, ostendit quod felicitas in delectationibus sensibilibus non consistit, inter quas praecipuae sunt in cibis et venereis constitutae.
Et arguit primo sic, Operationes quas consequuntur huiusmodi. delectationes, non sunt ultimus finis, sed ad alios fines ordinantur: ut comestio ad conservationem corporis, coitus ad generationem. Ergo neque sunt ultimus finis, neque ultimum finem concomitantur. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia, ut ostensum est, secundum naturae ordinem delectatio est dm tes operaotc non e converso.
Secundo. In actu voluntatis ; non consistit felicitas. Ergo multo minus in delectationibus huiusmodi, quae sunt in appetitu sensitivo : cum voluntas sit superior appetitu sensitivo.
Tertio: et est ratio Aristotelis, I Ethicorum. Delectationes huiusmodi sunt communes hominibus et brutis. Ergo etc, — Patet consequentia. Quia felicitas est bonum hominis proprium, et aon convenit brutis nisi abusive.
Quarto. Huiusmodi delectationes non conveniunt homini secundum id quod est nobilissimum in ipso, quod - est intellectus. Ergo etc. - Probatur consequentia. Quia ultimus finis est nobilissimum eorum quae ad rem pertinent.
Quinto. Tales delectationes consistunt'in hoc quod homo coniungitur aliquibus se inferioribus. Ergo etc. — Probatur consequentia. Summa perfectio hominis est per hoc quod coniungitur rei altiori se, non autem inferiori: cum finis sit melior eo quod est ad finem.
2. Circa: istam propositionem, Finis est melior iis quae sunt ad finem, dubium occurrit. Quia, ut superius , de mente Aristotelis , dictum est, unumquodque est propter suam operationem tanquam propter finem. Operatio autem non est melior operante: cum noh sit subsistens, sicut est ipsum operans. -
Respondetur. quod, cum. Metsin sit finis; scilicet eextrinsecus et intrinsecus, ista. propositio intelligitur de fine extrinseco et principali, cui res appetit: coniungi, et. ad quem res tanquam ad suum finem ordinatur. Operatio autem non est finis extrinsecus, sed intrinsecus, inquantum per ipsam res suo fini exteriori coniungitur. Ideo non oportet ipsam secundum se esse nobiliorem operante: licet sit aliquo modo nobilior ipso, inquantum est exterioris finis assecutio. |
3. Sexto. Usus harum delectationum non est bonus homini nisi sit moderatus: quia aliter se mutuo impedirent, Ergo non sunt secundum se bonum hominis. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia quod non est bonum nisi secundum quod. est moderatum, non est secundum se bonum, sed accipit bonitatem a moderante. — Secunda probatur. Quia quod est summum, bonum, est per se bonum.
Septimo: et est confirmatio praecedentis. Maxime uti iis delectationibus non est optimum: cum nimius usus ipsarum reputetur in vitium, et sit corpori nocivus, et similium delectationum impeditivus. Ergo non sunt per se bonum. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia in omnibus quae per se dicuntur, sequitur magis ad magis, si simpliciter sequatur ad simpliciter.
Adverte quod Sanctus ''homas non dixit absolute quod in omnibus in quibus simpliciter sequitur ad simpliciter, magis sequatur ad magis, sed dixit, in omnibus quae per se dicuntur: quia in iis quae dicuntur per accidens, illa regula, quae est Philosophi, non habet veritatem. Nor enim valet, ut inferius dicitur, cap. cxxxix, Album est musicum, Ergo. magis album est magis musicum. Sed bene .valet, Album est disgregativum visus, Ergo magis album est magis disgregativum.
Octavo. Si ita esset, actus virtutis esset magis laudabilis in accedendo ad has delectationes quam in recedendo ab eis: quia ex hoc actus virtutis laudabiles sunt quod. ad felicitatem : ordinantur. Sed hoc est falsum: ut patet in actu temperantiae. Ergo etc.
Nono. Per delectationes praedictas homo impeditur a maxima appropinquatione ad Deum, quae fit per contemplationem. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia illud est finis, scilicet intrinsecus, horhinis, per quod maxime appropinquatur ad Deum, qui est finis ultimus, scilicet extrinsecus.
II Ex iis, inquit Sanctus Thomas, excluditur. Epicureorum error, in quorum persona loquitur Salomon, Eccle. v, Hoc itaque visum etc., et Sap. ut, Ubique relinquamus etc. ; et error Cerinthianorum, qui et Chiliastae sunt appellati, quasi Millenarii, eo quod mille annos voluptatum carnalium post resurrectionem futuros fabulantur. Excluduntur etiam fabulae Iudaeorum et Saracenorum, qui retributiones iustorum in praedictis voluptatibus ponunt.
III. Advertendum quod ponentium felicitatem in voluptate. consistere, aliqui immoderatas et excessivas voluptates, secundum quem modum illis-utentes vitiosi dicuntur; esse felicitatem posuerunt: ut vulgus, qui ad hoc ducitur, ut inquit Philosophus, I Eth., "eo quod videat complures principes, qui maxime felices.esse videntur, instar Sardanapali vitam voluptuosam agere".
2. Alii vero posuerunt felicitatem in voluptate "—— rata reoail ihe: ut Epicurus et Aristippus , et alii philosophi istorum sectatores; Nam de Ejpicureis inquit Sanctus Thomas, I £thic., lect. 5; quod maxime colebant virtutes, eo quod viderent multa vitia esse voluptati impedimento. Ait etiam Torquatus, apud Ciceronem, in Libro de Finibus Bonorum et Malorum , voluisse Epicurum non posse iucunde vivi nisi sapienter, honeste, iusteque vivatur: nec sapienter, honeste, iuste, nisi iucunde.
Movebantur autem iis rationibus ad ponendam voluptatem summum bonum. Primo, quia omnia appetunt voluptatem: et pueri, inquam, et infantes, et bruta. — Secundo; quia-dolor est summium malum, et maxime fugiendum. - Tertio, quia omnia ad voluptatem videntur ordinari, etiam virtutes ipsae.
3. Sed ad primam harum dicitur, de mente Sancti: Thomae E II, q. mr a. 6, ad 3; et IV Sent., d. xvix, q. rt, quod licet omnia appetant voluptatem, non tamen sequitur ipsam esse summum bonum: quia non appetunt eam nisi.quia appetunt bonum cui voluptas: coniungitur. Et sic voluptas a. natura ad bonum: ordinatur! ut superius patuit, cum loquebamur de delectatione, — Huius sententiae videtur etiam Cicero esse in loco allegato . Nam, ad hanc respondens rationem, ait quod. zon ut. voluptatem expetat natura movet infantem, sed tantum ut seipsum: diligat, ut integruin se salvumque velit; Omne: enim animal, simul ut ortum est, et seipsum et omnes suas partes diligit.
Ad secundam rationem dicitur negando assumptum. Non enim dolor est summum malum. Nec, omnis dolor est fugiendus: ut patet in viro forti.
Ad tertiam dicitur quod nom ordinantur omnia ad voluptatem. Sed bene voluptas, extendendo nomen voluptatis ad delectationem etiam intellectualem, concomitatur actum uniuscuiusque virtutis.— Loquendo autem de voluptate corporea, ut Epicurus loquebatur, falsissimum est quod virtutes ad voluptatem ordinentur. Unde et falsum est quodlibet, addita huiusmodi voluptate, fieri melius: licet quodlibet bonum; addita delectatione, sit melius, inquantum delectatio est quies in bono adepto, et perficit operationem sicut pulcritudo perficit iuventutem .
On this page