Text List

Caput 28

Capitulum 28

Commentaria Ferrariensis

OSTENSO quod felicitas in delectationibus sensibilibus non consistit, ostendendum restat quod neque in bonis exterioribus consistat, quae fortunae bona dicuntur . Et primo, quod non in honoribus .

1. Et arguitur primo sic, Honor hominis non consistit in eius. operatione, sed alterius ipsi reverentiam exhibentis. Ergo in honoribus non est felicitas. — Patet consequentia, Quia felicitas hominis est eius perfectissima operatio, ut patuit.

Secundo : et est ratio Aristotelis, I Ethicorum. Honor est propter aliud: quia non honoratur aliquis recte nisi propter aliquod bonum in ipso existens. Et propter hoc homines honorari quaerunt, quasi volentes testimonium babere inexistentis ipsis boni. Ergo etc,

Attende quod. non dixit absolute Sanctus "TA quod aliquis non honoratur nisi propter aliquod bonum in ipso existens, sed addidit, recte. Quia sola virtus est debita causa honoris: aut, inquam, propria virtus; aut aliena, quae in aliquo honoratur inquantum illius personam gerit ; ut dicitur II II, q. 1xrr, a. 3. Ideo, si honor recte debeat exhiberi alicui, oportet ut ei propter virtutem exhibeatur. Si autem propter divitias solas aliquis honoraretur, non recte sibi exhiberetur honor, sed male et perverse.

Tertio: et est etiam Aristotelis ratio. Quod aliquis honorem consequatur, non est in potestate eius, sed honorantis. Ergo etc. — Probatur consequentia, Quia ad felicitatem per virtutes pecvenitur, Operationes autem virtutum sunt voluntariae,

2. Sed videtur ista ratio non concludere. Sicut enim honor non est in potestate honorati, sed honorantis, ita neque visio Dei est in potestate videntis Deum, sed tantum in potestate Dei unientis se intellectui creaturae. Constat autem ex superioribus quod visio aut cognitio Dei est felicitas intellectualis naturae, Ergo quod honor non sit in potestate honorati, sed honorantis, non tollit quin possit esse felicitas.

Respondetur quod utique, absolute loquendo, non est in potestate hominis consequi beatitudinem, quasi scilicet propria virtute possit illam adipisci: sed, supposita motione divina qua animam movet, et determinatione divinae voluntatis statuentis ut bene operantes beatitudinem assequantur, est in potestate hominis ut ad beatitudinem perveniat. Non sic autem est de honore. Quia nec absolute, nec ex aliqua suppositione quae sit in actu, potest homo necessario assequi honorem: cum omnino sit in facultate honorantis honorare aliquem aut non honorare.

Et praeterea visio Dei, quamvis a Deo dependeat tanquam a prima causa beatitudinis, est tamen operatio hominis beati. Non autem honor est. operatio honorati. Ideo non est eadem ratio de visione bei, et de honore.

3. Quarto. Melius est fieri honore dignum quam honorari: cum esse dignum honore solis bonis inesse possit, honorari autem etiam possint mali. Ergo honor non est summum bonum.

Quinto. Potest aliquis malus honorem consequi. Ergo etc, - Probatur consequentia. Quia impossibile est esse malum cui adest summum bonum: cum summum bonum sit perfectum bonum, scilicet cmnino; et consequenter non compatiatur secum aliquod malum."

II. Adverte quod Sanctus Thomas nullos in particu- lari nominat huius positionis auctores: quia fortassis nullum haec. positio philosophum eius fundatorem habuit, sed videtur esse, ut ponitur I Ethicorum, opinio praestantium virorum, et qui rebus agendis sunt apti.

Fundamentum autem eius est, quia "honor est praemium virtutis", ut dicitur IV Ethicorum. "Praemium autem virtutis" est felicitas, ut in I Ethicorum dcitur.

Sed haec ratio falso innititur fundamento. Honor enim non est verum praemium virtutis, ut inquit Sanctus Thomas, I I, q. i, a. 2, ad 1; et II II, q. cur, a. 1, ad 2. Sed est maius bonum quod possit ab hominibus dari: honor enim in rebus humanis et corporalibus primum locum tenet. Et ideo dicitur praemium virtutis ab Aristotele: non quidem sufficiens, ut ibidem dicitur, sed quale potest dari ab hominibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 28