Caput 47
Capitulum 47
OTENSO quod in hac vita substantias separatas nullo modo quidditative possumus intelligere, deducit ulterius Sanctus Thomas quod multo minus essentiam Dei videre possumus in hac vita: - nos videlicet, puri viatores, ut excludamus Christum, qui simul erat comprehensor et viator. Circa hoc autem duo facit: primo, probat propositum; secundo, removet quasdam obiectiones .
I. Quantum ad primum, arguit primo ratione, sic. Non possumus in hac vita intelligere substantias separatas, propter connaturalitatem intellectus nostri ad phantasmata. Ergo multo minus essentiam divinam videre possumus. — Probatur consequentia. Quia divina essentia transcendit omnes substantias separatas; et per consequens magis distat a phantasmatibus quam aliae substantiae separatae.
Secundo arguit a signo. Quanto magis mens nostra ad contemplanda spiritualia elevatur, tanto magis abstrahitur a sensibilibus, Ergo ad divinam essentiam videndam, quae est ultimus terminus contemplationis, oportet mentem totaliter a sensibus corporeis esse absolutam, vel per mortem vel per raptum. — Confirmatur auctoritate Exodi xxx.
II. Advertendum quod ex probatione sumpta a signo, cum videlicet dicitur oportere mentem, ad hoc nt videat divinam essentiam, esse totaliter abstractam a sensibus per mortem vel per raptum, dat Sanctus Thomas intelligere quid intendat per hanc vitam, dum dicit quod in hac vita videre essentiam divinam non possumus. Non enim per hanc vitam intelligit esse naturale hominis viventis: sed intelligit exercitium sensuum circa sensibilia. Et est sensus quod homo utens sensibus videre non potest divinam essentiam, sed oportet ad eam videndam quod abstrahatur ab usu omnium sensuum: vel per mortem, in qua etiam amittitur esse hominis naturale; vel per raptum, in quo, stante esse naturali hominis superioris naturae, abstrahitur mens ab eo quod sibi per naturam conveniebat, scilicet ab eo quod est intelligere per phantasmata.
2. Advertendum ulterius, ex doctrina Sancti Thomae Verit.,, q. xii , quod ad visionem divinae essentiae non requiritur, per se loquendo, abstractio animae a corpore secundum esse. Immo nec etiam abstractio eius ab operibus partis vegetativae: cum operatio intellectus huiusmodi operationibus non admisceatur; et ad ipsas non requiratur intentio, ut per earum actus oporteat intentionem ab operatione intellectiva averti. Sed requiritur abstractio ab operationibus sensitivis: quia intellectus operationibus sensibilibus admiscetur, et ita ex sensibilibus eius puritas quodammodo inquinatur; et etiam quia tam operationi sensus quam intellectus oportet intentionem adesse, et ita intentio ad unam retrahit ab alia. Ideo non dixit Sanctus "Thomas quod oporteat animam a corpore separari, aut ab omni alia operatione abstrahi, ad hoc ut divinam essentiam intueatur: sed quod oportet ipsam totaliter a corporeis sensibus esse absolutam, vel per mortem vel per aliquem raptum.
Attendendum tamen quod secundum communem quidem cursum, et communem divinae gubernationis ordinem, non potest quis videre divinam essentiam nisi anima separetur a corpore, Per miraculum tamen, ut tenet Sanctus 'Thomas Prima, q. xit, a. 11, ad 2; et Verit,, q. x, a. 11; et IV Sent, d. xri, q. m, a. 7, potest fieri ut quis in hac vita existens, a sensibus abstractus, ipsam videat. Communem igitur modum tetigit Sanctus Thomas cum dixit quod oportet mentem esse totaliter a sensibus cor- poreis absolutam per mortem; particularem vero modum et miraculosum tetigit dum addidit ve! per raptum; dans intelligere quod potest quidem absolute per potentiam divinam fieri ut quis in hac vita Dei essentiam videat; non tamen est pro statu viae potentia aliqua in anima humana, neque per principia naturalia neque per habitus viae infusos, per quam possit Dei essentiam intueri,
3. Quare autem oporteat in tali visione animam totaliter a sensuum operationibus abstrahi, assignat Sanctus Thomas in loco allegato , et II IP^, q. crxxv, a. 4, duplicem rationem. Quarum una est, quia anima, in qua omnes potentiae cognoscitivae radicantur, non potest simul habere intentionem ad actus plurium potentiarum, nisi illi actus sint ad invicem tanquam unus actus ordinati. Ideo, cum totaliter attendit ad actum unius potentiae, oportet ut ab actu alterius potentiae abstrahatur : sicut apparet in illo in quo operatio visus fortissime intenditur, non enim percipit auditu ea quae dicuntur. In visione autem divinae essentiae oportet totam animae intentionem colligi: cum divina essentia sit vehementissimum intelligibile, ad quod pertingere non potest nisi toto conamine in illud tendat. Ideo necesse est ut omnino fiat abstractio a corporeis sensibus,
Alia est, quia oportet, cum intellectus supra communem modum elevatur ad videndum summum immaterialium scilicet divinam essentiam, ut etiam in illo actu [ab usu ] virtutum sensitivarum abstrahatur omnino.
III. Quantum ad secundum , adducit Sanctus Thomas duas instantias. Prima est, quia in Sacra Scriptura aliqui vidisse Deum dicuntur: ut videlicet patet deTIacob, Gez. xxxi ; et de Moyse, Num. xu; et de Isaia, Isaiae vi .
Respondet autem, et est de mente Dionysii, 1v cap. Cael. Hier., quod hoc intelligendum est aut secundum imaginariam vel corporalem visionem, vel per aliquas corporeas species, aut exterius aut interius formatas, in quibus divinae virtutis praesentia demonstrabatur; aut etiam secundum quod aliquae spirituales substantiae aliquam de Deo intelligibilem cognitionem perceperunt.
2. Circa hanc secundam partem responsionis, advertendum quod Sanctus Thomas tangit responsionem Gregorii, quae ponitur in Glossa, Gen. xxxn . Interpretatur enim Gregorius huiusmodi visiones de visione spirituali, qua sanctorum mentes in via, divino adiutae lumine, Deum contemplantur. Qua visione habetur aliqua perfectior cognitio de Deo quam per lumen naturale aut per res sensibiles: cum illud supernaturale lumen sit expressior Dei similitudo quam sit lumen naturale intellectus, et quam sint res sensibiles. Et quia divinae revelationes, ut inquit Sanctus "Thomas super /saiam vi, et super Matth. n , ad homines non perveniunt nisi mediantibus angelis, ideo hic dicitur quod aliquando fiunt tales visiones secundum quod spirituales substantiae aliquam de Deo intelligibilem veritatem perceperunt, scilicet divinitus instructi, (supple) et illam hominibus revelarunt. Et propter hoc dicuntur tales vidisse Deum, inquantum ab angelis in persona Dei divinam revelationem acceperunt,
Fortassis autem est corruptus textus, debetque sic habere: vel etiam secundum quod aliqui spirituales aliquam cognitionem de Deo intelligibilem perceperunt. Et tunc planus est sensus, Aliqui enim res divinas sub figuris corporalibus divinae virtutis praesentiam demonstrantibus percipiunt: aliqui vero ex intrinseca illuminatione absque corporalibus figuris.
Sed attendendum quod, licet hic modus sit communis quo aliqui dicuntur vidisse Deum, Paulum tamen et Moysen Sanctus Thomas excipit in Qu. de Verit, q. x, a. 11, ad 1; et q. xu, a. 2; et Prima, q. xm, a. 11, ad 2; et IV Sent., d. xix, q. n, a. 7; et hoc de mente Augustini, XII super Gen. ad litt., et in Libro de Videndo Deum ad Paulinam . Nam de istis concedit quod divinam essentiam in hac vita viderint, sed tamen per omnimodam abstractionem. a. sensibus.
IV. Secunda instantia est, quia Augustinus, in IX et in XII de Trin., in XII Confess., in libro de Vera Relig., et in libro Soliloquiorum, videtur velle quod ipsum Deum, qui veritas est, videamus, et per ipsum alia cognoscamus.
2. Respondet Sanctus Thomas et dicit primo, quod non est credendum in illis locis intendere Augustinus quod in hac vita divinam essentiam videre possimus: cum contrarium dicat in Libro de Videndo Deum ad Paulinam .
Dicit secundo, — quia Augustinus vult [quod] incommutabilem veritatem, vel rationes aeternas, idest formas intellectas in divino intellectu existentes, in hac vita videamus, et secundum eam de aliis iudicemus; — quod, cum veritas, scilicet subsistens, sit, secundum etiam Augustinum in libro Soliloquiorum, in anima; et non solum sicut Deus in omnibus rebus per essentiam invenitur, neque sicut in omnibus rebus est per suam similitudinem, quia in hoc aliis rebus non praefertur , sed spirituali modo, inquantum cognoscitur: sicut omnes res verae dicuntur in suis naturis secundum quod similitudinem illius summae naturae quae est ipsa veritas, habent; ita id quod per animam est cognitum, est verum inquantum illius divinae veritatis quam Deus cognoscit, similitudo quaedam existit in anima. Quod quidem ostenditur per glossam super illud Psalmi, Diminutae sunt veritates a filiis hominum. Et quia quaedam sunt vera in quibus omnes homines concordant, sicut sunt prima principia tam practica quam speculativa, secundum quod universaliter in mentibus hominum divinae veritatis quasi quaedam imago invenitur; inquantum quicquid mens per certitudinem cognoscit, in iis principiis intuetur, et per ea de omnibus iudicat, dicitur omnia in divina veritate, vel in rationibus aeternis videre, et secundum eas de omnibus iudicare, Quem sensum etiam Augustinus ipse in Soliloquiis confirmat.
Ex iis patet quod ex verbis Augustini superius allegatis, non habetur quod Deus videatur in hac vita secundum suam substantiam, sed solum sicut in speculo: ut etiam dicitur I Cor., xur.
Dicit tertio quod, quamvis hoc speculum quod est mens humana, propinquius Dei similitudinem repraesentet, idest, sit similitudo Deo propinquior quam res inferiores; cognitio tamen Dei quae ex ipsa accipi potest, non excedit genus cognitionis quod ex sensibilibus sumitur, cum et de seipsa quid sit per naturam sensibilium cognoscat. Unde nec altiori modo per hanc viam cognosci Deus potest quam sicut cognoscitur causa per effectum.
3. Circa hoc ultimum dictum, considerandum est quod non dixit Sanctus Thomas cognitionem de Deo ex mente, in qua sicut in quodam speculo cognoscitur, non esse altiorem Dei cognitione quam ex sensibilibus naturis accipimus: sed dixit illam nom excedere hoc genus cogni- tionis, quasi videlicet ad superius quoddam cognitionis genus pertineat. Quia illa quidem cognitio est altior, eo quod, quanto effectus est nobilior et maxime causae appropinquat, tanto cognitio causae per illum effectum sit altior et perfectior, constat autem mentem humanam esse nobiliorem effectum Dei quocumque effectu sensibili: non est tamen cognitio superioris generis. Cum enim duplex genus cognitionis ex parte rei cognitae superius sit tactum, scilicet cognitio quid est, et cognitio quia; item duplex ex parte cognoscentis, scilicet cognitio ex phantasmatibus sumpta, et cognitio sumpta ex participatione superioris luminis: cognitio sumpta de Deo ex mente humana ita est cognitio originata ex phantasmatibus sicut et cognitio de ipso immediate ex sensibilibus sumpta; quia ipsa cognitio quam habet anima de seipsa quantum ad quid est, oritur ex cognitione naturarum sensibilium, ut superius est ostensum; et per consequens cognitio Dei ex ipsa mentis cognitione a phantasmatibus originatur. — Similiter talis cognitio ita est cognitio causae per effectum inadaequatum, quae dicitur cognitio quia est, sicut et cognitio Dei immediate ex sensibilibus sumpta: quia nullus effectus est qui sit divinae naturae adaequatus. - Et sic patet quod utraque harum cognitionum ad idem genus pertineat, licet una sit altior et perfectior altera in illo genere.
On this page