Caput 48
Capitulum 48
Ex praemissis infert Sanctus Thomas unum corollarium, scilicet quod impossibile est in hac vita esse ultimam hominis felicitatem.
I. Et arguit primo, ex praedictis, sic. In aliqua Dei cognitione oportet ultimam felicitatem poni, ut superius est ostensum. Sed non in aliqua cognitione quae possit in hac vita haberi, ut ex praedictis constat. Ergo non potest in hac vita esse ultima hominis felicitas.
Secundo. In. hac vita non potest terminari appetitus sciendi, cum quanto plus aliquis intelligit, tanto magis in eo desiderium intelligendi augeatur: nisi sit aliquis qui omnia intelligat. Quod nulli unquam qui esset solum homo, accidit: nec etiam potest accidere, cum substantias separatas cognoscere non possimus in hac vita. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia ultimus finis hominis terminat eius naturalem appetitum, ita quod, eo habito, nihil aliud quaeritur.
Advertendum quod, cum dicimus ultimam hominis felicitatem non posse esse in hac vita, intelligimus de homine puro: non autem de Christo, qui in hac vita erat comprehensor, sive beatus, et viator. Propterea dixit Sanctus "Thomas quod nulli qui esset solum homo, accidit ut omnia intelligeret: ne, inquam, Christum excluderet, qui omnia intelligebat. Sed ipse erat non solum homo, sed etiam Deus.
II. Tertio. In vita ista non est aliqua certa stabilitas: quia cuilibet possunt advenire infirmitates et infortunia, quibus impeditur ab operatione, quaecumque sit, in qua ponitur felicitas, Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia cum aliquis felicitatem consequitur, pariter consequitur et stabilitatem: ut patet ex omni conceptione de felicitate. Propter quod inquit Aristoteles, I Ezhic., quod non existimamus felicem chamaeleonta: idest, eum qui variatur in vita, sicut chamaeleon, animal quod ad praesentiam cuiusque coloris (exceptis tamen quibusdam coloribus, ut refert Plinius, VIII lib. ) colorem mutat. — Patet etiam ratione. Quia, cum naturale desiderium hominis sit ad hoc ut in felicitate stabiliatur; sicut et omne quod movetur in finem, desiderat naturaliter stabiliri et quiescere in illo, ut patet ex rebus naturalibus, quae non nisi violenter recedunt a loco naturali: nisi cum felicitate pariter stabilitatem consequeretur, non esset eius naturali desiderio satisfactum; et sic non esset felix.
Ad beatitudinem pertinere stabilitatem, probat Sanctus Thomas I I, q. v, a. 4, praeter rationem hic adductam, etiam ex ipsa visione divina: contra opinionem Origenis, qui, aliquorum Platonicorum errorem secutus, posuit quod, post ultimam beatitudinem, homo potest fieri miser. Require ibi.
HII. Quarto. Impossibile est advenire homini perfectam operationem secundum virtutem speculativam vel moralem, nisi post diuturnum tempus: et maxime speculativam, quia vix homo in ultima aetate, et quando, ut plurimum, modicum restat humanae vitae, ad perfectam speculationem scientiarum pervenire potest. Ergo non potest in hac vita ultima hominis felicitas perfecta esse, si felicitas in tali operatione consistit. — Probatur consequentia. Quia videtur inconveniens et irrationabile quod tempus generationis alicuius rei sit magnum, tempus autem durationis eius sit parvum. Probatur: et quia natura suo fine maiori tempore privaretur; et quia in animalibus videmus oppositum.
Advertendum quod, circa generationem alicuius animalis, non est inconveniens quod tempus generationis sit maius tempore vitae: cum videamus aliquod animal natum statim mori. Sed inconveniens videtur quod talis sit ordo naturae alicuius speciei quod, pro maiori parte, tempus generationis excedat tempus vitae: videmus enim, ut inquit Sanctus Thomas, quod quae parvo tempore vivunt, parvo tempore perficiuntur.
Quinto. Non est possibile quod homo in statu huius vitae omnino sit immunis a malis, non solum corporis, sed etiam animae: cum nullus sit qui non aliquando inordinatis passionibus inquietetur; non aliquando praetereat medium, in quo consistit virtus; non circa cognitionem aut modum cognoscendi deficiat. Ergo non potest in hac vita esse felix. — Probatur consequentia. Quia perfectum. bonum est quod omnino caret admixtione mali. Felicitatem autem omnes perfectum bonum confitentur esse.
IV. Sexto. Quod non moriatur, non potest assequi homo in hac vita. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia homo naturaliter refugit mortem, et tristatur de ipsa, etiam dum eam recogitat.
Adverte quod huic rationi subintelligenda est alia propositio, quam tanquam manifestam Sanctus Thomas praetermittit: scilicet quod /Atominis felicis appetitus ws impletur.
2. Circa autem ipsam rationem dubitatur. Quia vident posse ad oppositum retorqueri, sic arguendo. Homo naturaliter refugit mortem, et tristatur de i ipsa. Ergo felicitas hominis non est post mortem. Ergo est in hac vita. - Probatur prima consequentia. Quia ex opposito consequentis infertur oppositum antecedentis. Sequitur enim: Felicitas hominis est post mortem. Ergo mors ordinatur ad felicitatem tanquam medium necessarium, Ergo naturaliter petitur: quia, si finis naturaliter desideratur, etiam media necessaria ad finem naturaliter desiderantur. Ergo non naturaliter eam homo refugit, neque de ipsa tristatur. ^.
3. Ad hoc, negatur prima consequentia. Et ad probationem, negatur assumptum. Ad cuius probationem, negatur secunda consequentia, Dicitur enim, ex doctrina Sancti Thomae IV Sent. d. xix, a. 1, ad ult. , quod quamvis homo naturaliter desideret finem, non tamen naturaliter desiderat ea quae sunt ad finem: sed ea appetitu rationali desiderat, consiliando de ipsis et eligendo ea. Immo stant simul quod aliquid secundum se sit odibile et appetitui naturali repugnans, et tamen propter finem aliquem eligatur: sicut sectio membri appetitur propter sanitatem; et tamen sanitas naturaliter desideratur, et sectio habetur naturaliter odio. Ita etiam et in proposito finis naturaliter appetitur, et mortem naturaliter quilibet refugit: et tamen per mortem ad finem pervenitur; et propter ipsum finem appetitu rationali mors appetitur et eligitur. Ex quo patet illam consequentiam esse nullam, Mors ordinatur ad elicitatem tanquam medium necessarium. Ergo naturaliter appetitur, sicut et ipsa felicitas.
Ista consequentia forte teneret in rebus carentibus ratione, quia in illis est unica dumtaxat natura: non autem in homine, in quo sunt duae naturae aliquo modo, scilicet corruptibilis et incorruptibilis. Voluntas enim bonum utriusque naturae naturaliter desiderat: cum utraque sit de perfectione suppositi. Ideo malum uniuscuiusque illarum naturali appetitui contrariatur.
V. Septimo. Impossibile est in hac vita agere continue quamcumque actionem. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia ultima felicitas non in habitu, sed in actione consistit: quantum scilicet ad ipsam beatitudinis essentiam.
Octavo. Felicitas quaecumque ponatur in hac vita, semper habet tristitiam naturaliter annexam. Ergo non erit perfecta felicitas. - Probatur antecedens. Quia amissio felicitatis, utpote rei maxime desiderabilis, maxime tristitiam habet. Quaecumque autem felicitas in hac vita ponatur, certum est quod amittetur, saltem per mortem; et non est certum quod durare debeat usque ad mortem, cum multa possint accidere in hac vita quibus homo totaliter ab operatione virtutis impeditur, puta phrenesis, (supple) et ista certitudo amissionis et incertitudo diuturnitatis felicitatis, non est absque tristitia.
Adverte quod haec ratio a sexta differt. Quia ibi considerabatur quod appetitus hominis non potest in hac vita impleri, cum naturaliter appetat non mori, et hoc assequi non possit. Hic autem consideratur admixtio tristitiae cum bono in quo felicitas poneretur.
VI. Ad has rationes responderi posset quod probant felicitatem perfectam non posse esse in hac vita: quod utique conceditur, quia ista convenit tantum substantiis separatis, in quibus est perfecta natura intellectualis. Non autem probant quod felicitas quae nata est homini convenire, quae est imperfecta, cum in homine sit natura intellectualis imperfecta, non possit in hac vita haberi.
Confirmatur ista responsio ex Aristotele, I Ethicorum. Cum enim ostendisset felicitatem esse in operibus virtutum, quae maxime permanentes sunt, dixit eos quibus in hac vita talis perfectio adest, esse beatos ut homines: quasi diceret illos esse, non simpliciter beatos, sed modo humano.
Et arguitur primo sic. Oportet, cum homo ad ultimum suum finem pervenerit, ut naturale eius desiderium quietetur:.cum irrationalia, quibus homo naturae ordine superior est, sic perfecte finem suum ultimum consequantur ut nihil aliud quaerant, ut patet in gravi et in brutis. Sed hoc non potest esse in hac vita, Ergo felicitatem, prout est finis proprius, homo consequi, non potest in hac vita. Ergo post hanc vitam consequetur.
Secundo. Naturale desiderium hominis est implebile: alioquin esset inane. Sed non in hac vita impleri potest, ut ostensum est, Ergo implebitur post hanc vitam. Ergo etc.
Tertio. Homines in hac vita non se habent in cognitione veritatis quasi in ultimo fine existentes, sed semper se habent ut moti et tendentes ad perfectionem: cum illi qui sequuntur, semper inveniant alia ab iis quae priores invenerunt, ut dicitur II Metaph. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia in speculatione, per quam quaeritur cognitio veritatis, ultima videtur felicitas hominis in hac vita consistere: ut ipse etiam Aristoteles, X Ethicorum, probat.
Adverte quod haec ratio tenet de felicitate naturali, quae per studium et exercitium in speculativis scientiis quaeritur, de qua philosophi sunt locuti. Oportet enim talem esse perfectissimam cognitionem quae haberi et acquiri per tale exercitium potest. Et ad hanc cognitionem nullus in hac vita pervenit. - Non autem procedit de felicitate supernaturali. Quia secundum hanc rationem probaretur quod nec etiam post hanc vitam posset homo felicitatem adipisci: cum nullus videntium divinam essentiam sit in ultimo fine cognitionis veritatis, eo quod nullus divinam essentiam comprehendere possit. — Nisi forte dicamus quod quilibet videns divinam essentiam est in fine cognitionis veritatis quantum ad cognitionem specierum creatarum, quia, ut dicetur inferius , quilibet Beatus in divina essentia omnes naturas creatas intelligit; et etiam quantum ad modum cognoscendi ipsum Deum, nullus est enim altior modus cognoscendi Deum quam ipsum per essentiam videre. Et sic ratio de omni fine concluderet.
Quarto. Homo per scientias speculativas, quibus in hac vita veritatem cognoscimus, non potest omnia, nec etiam materialia, cognoscere. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia, cum id quod est in potentia intendat exire in actum; et intellectus noster sit in potentia ad omnes formas rerum: non erit ex toto in actu, neque in ultimo suo fine, nisi quando omnia, saltem ista materialia, cognoscit.
2. Ad auctoritatem autem Aristotelis dicitur quod, quia vidit non esse aliam cognitionem hominis in hac vita quam per scientias speculativas, posuit hominem non consequi felicitatem perfectam, sed suo modo. (Supple) Non autem posuit quod felicitas quae est proprius finis ultimus hominis, non sit perfecta felicitas; et quod in hac vita suum proprium ultimum finem assequatur.
Advertendum, ut inquit Sanctus Thomas in Quarto, dist. allegata, eodem art., qu 4 , quod Aristoteles, in libro . Ezhicorum, de hac tantum felicitate hominis locutus est quae est quaedam participatio verae beatitudinis, secundum quod homo est perfectus in bonis rationis speculativae principaliter, et practicae secundario. Aliam autem, quae est post hanc vitam, nec asseruit nec negavit, Ideo quod hoc loco dicitur, ipsum Aristotelem posuisse hominem non consequi beatitudinem in hac vita perfectam sed suo modo, non est intelligendum quasi posuerit hominem in hac vita consequi beatitudinem imperfectam, perfectam autem post hanc vitam: sed quia posuit quidem in libro Ethicorum hominem consequi posse beatitudinem imperfectam in hac vita, qualis, inquam, sibi in hac vita potest evenire; an autem post hanc vitam perfectam sit felicitatem habiturus, non determinat.
3. Ex praedictis infert Sanctus Thomas quod nos liberamur ab angustia quam praeclara ingenia philosophorum passa sunt: ponentes, secundum probationes praemissas, homines ad veram post hanc vitam felicitatem pervenire posse, anima immortali existente, quando intelliget per modum substantiarum separatarum, ut in secundo libro est ostensum.
On this page