Caput 50
Capitulum 50
QUANTUM ad tertium , ostendit Sanctus Thomas quod in cognitione illa quam habent substantiae separatae de Deo per proprias essentias, non quiescit earum maturale desiderium.
1. Et arguit primo sic. Praedicta cognitio de Deo est imperfecta cognitionis species: quia non arbitramur nos aliquid cognoscere si substantiam eius non cognoscamus; et praecipuum in rei cognitione est scire de ipsa quid est, unam scilicet particularem cognitionem rei ad aliam comparando. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia omne quod est imperfectum in aliqua specie, desiderat consequi perfectionem illius speciei: ut patet de habente opinionem de aliqua re, qui desiderat de ipsa habere scientiam. Secundo. Substantiae separatae cognoscunt omnium rerum quarum vident substantias, Deum esse causam. Ergo etc, — Probatur consequentia. Quia ex cognitione effectuum incitatur desiderium ad cognoscendum causas: et non quiescit desiderium sciendi, omnibus substantiis intellectualibus naturaliter inditum, nisi, cognitis substantiis effectuum, etiam substantiam causae cognoscant.
Tertio. Videntes quia de aliquo, naturaliter scire desiderant de ipso propter quid est. Ergo videntes an est, desiderant scire quid est, quod est intelligere rei substantiam. Ergo etiam non quietatur naturale desiderium sciendi in cognitione Dei qua scitur de ipso solum az est. — Probatur prima consequentia. Quia sicut se habet quaestio propter quid ad quaestionem quia, ita se habet quaestio quid est ad quaestionem an est, ut dicitur II Posteriorum: utrobique enim quaeritur de medio demonstrandi. — Quomodo se habeant istae quaestiones, ostensum est in annotationibus nostris in II Posteriorum.
Quarto. Altitudo et virtus cuiuslibet substantiae creatae est finita. Ergo intellectus substantiae separatae non quiescit per hoc quod cognoscit substantias creatas quantumcumque eminentes, sed ad substantiam infinitam cognoscendam tendit. — Probatur consequentia. Quia nihil finitum potest desiderium intellectus quietare: videmus enim quod, quolibet finito, puta linea aut numero, dato, aliquid ultra molitur apprehender.
Quinto. Substantiae separatae sciunt substantiam divinam sibi esse ignotam: cum cognoscant, praedicto cognitionis modo, ipsam esse supra se, et supra omne quod ab ipis intelligitur. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia mnibus naturis intellectualibus inest naturale desiderium ignorantiam seu nescientiam pellendi, sicut et naturale desiderium sciendi.
Sexto. Intellectus substantiarum separatarum propinquiores sunt divinae cognitioni quam noster intellectus. Ergo intensius desiderant divinam cognitionem quam nos. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia quanto aliquid est fini propinquius, ex maiori desiderio tendit in finem. Declaratur in motibus rerum naturalium. —- Secunda vero consequentia probatur. Quia nos, quantumcumque de Deo supradicta sciamus, non quiescimus desiderio, sed adhuc desideramus Deum per essentiam videre.
Adverte, ex doctrina Sancti Thomae I Cael., lect. 17; et II Cael., lect. 8, quod motus naturalis est velocior in fine quam in principio, quia principium formale quo corpus naturale movetur, ex propinquitate ad proprium locum d confortatur. Sicut autem ex confortatione principii natuDo ralis propter appropinquationem ad proprium locum, motus est intensior et velocior; ita possumus dicere quod, quanto aliquid a natura est propinquius fini, tanto magis inclinatur ad finem. Et sic, quia intellectus substantiae separatae secundum suam naturam est propinquior cognitioni divinae quam noster intellectus, utpote superioris ordinis, ideo magis inclinatur in divinam cognitionem quam noster intellectus. Et sic possumus hanc rationem interpretari, quod fundetur super propinquitate intellectus substantiae separatae absolute considerati ad cognitionem Dei.
Possumus etiam interpretari eam ut fundetur super propinquitate intellectus huiusmodi, non absolute considerati, sed accepti ut stat sub cognitione, assimilando cognitionem naturalem ipsius motui rerum naturalium. Tunc enim procedet ratio quod, quia intellectus substantiae separatae, ex eo quod cognoscit Deum naturaliter quantum ad aliqua, propinquior est divinae cognitioni quam intellectus noster ex sua naturali cognitione quam habet de Deo, quia est clarior et eminentior cognitio substantiae separatae de Deo, ut in praecedenti capitulo est ostensum, quam nostra, ideo maiori desiderio inclinatur ad cognoscendam divinam substantiam quam noster intellectus.
II. Quantum ad quartum , infert Sanctus Thomas solutionem eius quod in capite xuix proposuerat: scilicet quod ultima felicitas substantiae separatae non consistit in illa cognitione Dei qua ipsum per suas essentias cognoscunt. — Probatur. Quia per ipsam non quietatur earum naturale desiderium, sed adhuc fertur usque ad Dei substantiam.
Concludit ulterius ex praedictis quod im mullo alio quaerenda est ultima hominis felicitas quam in operatione intellectus. Probat, quia nullum aliud desiderium tam in sublime fertur quam desiderium cognoscendae veritatis: cum omnia alia desideria in aliis rebus quiescere possint; desiderium autem praedictum non quiescat nisi ad summum rerum cardinem et factorem pervenerit. Quod etiam ostenditur auctoritate Eccli. xxiv, et Proverb. 1x.
Ultimo loco, mundanos homines reprehendit, qui hominis felicitatem, tam altissime sitam, in infimis rebus quaerunt.
Circa illam propositionem, Omnia alia desideria in aliis rebus quiescere possunt, attendendum quod non est mens Sancti Thomae dicere quod aliquid aliud a Deo possit ita appetitum quietare ut nihil aliud appetatur simpliciter, quia, ut patet, hoc repugnaret antedictis: sed quod, accepto quocumque desiderio circa aliquod determinatum appetibile creatum, potest ita quiescere in illo desiderium quod nihil ulterius de illo desiderabit. Puta, desiderans dulce potest invenire aliquod ita dulce quod nihil dulcius desiderabit, et sic de aliis. Desiderium autem cognoscendae veritatis in nullius creati cognitione quietatur,. sed tantum in cognitione substantiae divinae.
III. Advertendum postremo, quod ex istis relinquit Sanctus Thomas manifestum ultimam hominis, sive intellectualis naturae, felicitatem in ea cognitione consistere qua ipsa divina substantia videtur: — id quod ex toto praecedenti processu principaliter intendebatur - quia nihil aliud, ut est ostensum, naturale hominis desiderium potest quietare.
On this page