Text List

Caput 49

Capitulum 49

Commentaria Ferrariensis,

POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas humanam felicitatem consistere in Dei cognitione quam habet anima separata ad modum substantiarum separatarum ; quia. substantiae separatae duobus modis in divinam cognitionem feruntur, scilicet cognoscendo ipsum per essentias suas, et videndo ipsum per ipsius essentiam; vult nunc ostendere in qua istarum cognitionum beatitudo consistat.

Circa hoc autem quatuor facit: primo, probat per illum modum quo substantiae separatae per suas essentias Deum cognoscunt, non cognosci divinam essentiam; secundo, ipsam per illum modum aliquam habere de Deo cognitionem, circa medium capituli ostendit; tertio, probat quod in illa cognitione non quiescit substantiarum separatarum desiderium, in sequenti capitulo; quarto, in eodem capitulo propositum infert. Ex quibus tanquam manifestum vult habere quod felicitas in cognitione Dei qua eius substantia videtur consistit ..

Quantum ad primum, arguit primo ; sic, Substantiae separatae cognoscunt Deum per suas substantias sicut causa cognoscitur per effectum. inadaequatum. Ergo impossibile est quod essentiam Dei videant per suas essentias.

Probatur consequentia. Quia, cum tribus modis ex effectu cognoscatur causa, — scilicet, tanquam ex medio per quod cognoscitur quod.sit et quod talis sit, in quo modo cognoscitur effectus una cognitione, et alia cognitione causa; tanquam medio in. quo causa videtur, inquantum similitudo causae resultat in effectu, sicut homo videtur in speculo, quo modo una cognitione et. causa videtur: et effectus; et tanquam medio quo, sive tanquam similitudine causae existente in effectu qua ipse effectus cognoscit causam, sicut esset de arca si haberet intellectum et cognosceret artem a qua processit, — per nullum istorum modorum cognosci potest de causa quid est, nisi effectus sit causae adaequatus, in quo tota virtus causae exprimatur.

Ad evidentiam autem antecedentis; inquit Sanctus Thomas quod substantiae separatae vident Deum per suas essentias tanquam causam per effectum, non primo modo, quia sua cognitio esset discursiva; sed secundo modo, inquantum una videt Deum in alia; et tertio modo, inquantum videt Deum. in seipsa.

2. De materia huius rationis dictum est in superioribus, Hoc tamen attendendum, quod idcirco duos modos videndi Deum ex suis essentiis substantiis separatis Sanctus Thomas attribuit, unum quo una videt Deum in alia, alterum quo videt Deum in. seipsa, quia, licet utraque substantia. sit medium eiusdem rationis considerata utriusque natura, sive materialiter, non tamen est eiusdem rationis in ratione medii in hac cognitione. Quia, cum una co- gnoscit Deum in.seipsa, ipsa cognoscentis essentia se habet tanquam. species intelligibilis, quae est medium quo elicitur intellectio: dum autem videt Deum in alia, essentia illius alterius non est medium veluti species intelligibilis, cum per seipsam. non sit in intellectu .cognoscentis , sed tantum per suam similitudinem ;. sed est medium in ratione obiecti cogniti. in quo aliud videtur, sicut quae sunt in speculo videntur im ipso speculo ;viso.

3. Attendendum etiam, cum inquit Sanctus Thomas quod substantiae separatae cognoscunt Deum per suas essentias sicut causa. per effectum cognoscitur, nom tamen primo modo :.quod per hoc excluditur obiectio Scoti, II |.Sent., d. III, q. IX, arguentis cognitionem angeli esse discursivam, quia cognoscit causam per effectum. Patet enim | ex iis quae dixit Sanctus Thomas, quod non omnis cognitio causae per effectum est discursiva: quia non semper alia est cognitio causae et alia cognitio effectus, ut unius cognitio possit esse causa cognitionis alterius; sed tunc tantum quando causa cognoscitur per effectum tanquam per medium prius cognitum et demostrativum causae. Hoc autem modo non cognoscit substantia separata Deum per effectum: sed aut utendo sua essentia tanquam specie intelligibili; aut una cognitione simul cognoscendo effectum et causam, quam in ipso effectu cognoscit,

II. Secundo. Natura substantiae separatae non est eiusdem speciei cum substantia divina. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia similitudo intelligibilis per quam intelligitur aliquid secundum substantiam, oportet quod sit eiusdem speciei, vel magis species eius: ut patet de domo in materia et in mente artificis. Ratio autem est, quia per speciem intelligibilem unius naturae non cognoscitur de altero quid est: tanquam scilicet per proprium repraesentativum quidditatis.

2. Circa probationem consequentiae, duo sunt attendenda. Primum est, quod idcirco, loquens Sanctus Thomas de specie intelligibili, inquit sub disiunctione quod oportet ipsam esse eiusdem speciei cum re intelligibili, vel magis eius speciem, quia ad suum propositum nihil refert quod illorum dicatur. Sufficit enim sibi quod oportet ut sit eiusdem speciei: nam, ut dicebat, per speciem hominis non intelligitur de asino vel equo quid est; similiter etiam in aliis. Sicut enim, nisi intelligens fieret unum cum re intelligibili, non intelligeret ipsam; ita, nisi fieret unum secundum rationem specificam, non intelligeret eius rationem et quidditatem; similitudo enim secundum eandem rationem requiritur ad cognitionem essentiae. - Quod tamen intelligendum est: aut formaliter, aut eminenter. Sive enim species per quam aliquid intelligitur, sit omnino et praecise eiusdem rationis cum intelligibili; sive eminenter ipsum contineat: per illam potest intelligibilis essentia cognosci. Propter hoc, cum omnis forma creata a divina natura deficiat, quia nec ipsam eminenter continet, nec est eiusdem rationis cum ipsa, immo est inferioris ordinis, ut dicitur Prima, q. xir, a. 2: non potest per quamcumque formam creatam divina essentia cognosci,

Sed licet Sanctus Thomas utatur disiunctione, videtur tamen magis declinare ad hoc quod forma intelligibilis sit species rei intelligibilis. Possunt enim dupliciter comparari intelligibile, et similitudo eius in intellectu, Uno modo, tanquam duo singularia unius naturae differentia secundum modum essendi, sicut domus in mente et domus in materia possunt dici duae singulares domus, quarum una habet esse materiale, altera immateriale: et tunc dicuntur unius speciei. Alio modo, ut species et eius cuius est species, sicut humanitas et homo, sive humanitas et Sortes: et tunc non dicuntur proprie unius speciei, sed unum dicitur species alterius. Videtur autem hic secundus modus convenientior esse. Quia, cum species intelligibilis in intellectu nostro, inquantum species alicuius intelligibilis, non sit limitata conditionibus et accidentibus individualibus illius naturae cuius est species, licet sit individuata inquantum est accidens receptum in intellectu: non potest dici individuum illius naturae proprie loquendo, non enim species hominis in intellectu est hic homo, puta Sortes aut Plato; sed comparatur ad rem extra intellectum sicut natura ad id quod talem naturam habet; sicut, si poneretur separata ab omnibus individuis secundum esse, et per se subsistens ut est separata secundum intellectum, quemadmodum posuit Plato, non compararetur ad ea quae sunt illius speciei sicut unum individuum ad aliud, sed sicut natura et species ad id cuius est natura aut species. Ideo convenientius dicitur talis similitudo esse species rei intelligibilis, quam esse eiusdem speciei cum illa.

3. Secundum est, quod ideo Sanctus Thomas non dixit absolute similitudinem intelligibilis qua intelligitur aliquid, esse eiusdem speciei vel speciem eius, sed addidit, per quam cognoscitur secundum substantiam, quia non in- convenit per aliquam similitudinem quae non est species rei intellectae, ipsam. aliquo modo intelligi, puta quantum ad an est, et quantum ad aliqua praedicata communia: sed bene repugnat ut per talem speciem cognoscatur res perfecte et quidditative, quod est cognoscere ipsam quantum ad substantiam et essentiam.

III. Tertio. Omne creatum ad aliquod genus vel speciem determinatur. Divina autem essentia est infinita. Ergo etc.

Adverte quod fundamentum huius rationis est, quia oportet inter speciem et rem intellectam esse adaequationem, vel continentiam secundum eminentiam, speciei ad rem intellectam, ita quod quicquid est in re substantialiter, contineatur in similitudine et specie intelligibili intelligibiliter: alioquin intelligibile, in sua cognitione quidditativa, non perfecte uniretur intelligenti. Ex hoc enim habetur quod forma quae est ad aliquod genus determinata, non potest esse species intelligibilis essentiam illimitatam repraesentans: quia tunc inter speciem et rem intellectam non esset adaequatio. Ideo, cum quaelibet forma creata sit ad aliquod genus vel speciem determinata, essentia autem divina sit supra omne genus, optime sequitur per nullam formam creatam posse divinam essentiam. cognosci.

2. Ex iis patet responsionem Aureoli, a Capreolo adductam, IV Sent., d. xix, q. v , insufficientem esse. Consistit enim in hoc, quod sufficit formam intelligibilem esse adaequatam intelligibili in repraesentando: non autem oportet ipsam esse adaequatam in essendo. Et quia forma limitata ad genus potest esse naturae illimitatae adaequata in repraesentando, licet non sit adaequata in essendo, idcirco falsum est quod per formam limitatam non possit cognosci natura illimitata. Unde actus quo videtur divina essentia, est limitatus et finitus, et tamen est expressa similitudo ipsius, secundum Augustinum et alios sanctos.

Constat autem quod haec responsio non evadit argumentum, Nam non potest esse adaequatio in repraesentando cognoscibiliter aliquod cognoscibile nisi sit similitudo in natura secundum eandem rationem naturae, licet non secundum eundem modum essendi. Nam non. potest esse repraesentatio obiectiva apud intellectum nisi ex obiecto in actu et intellectu in actu fiat unum, ut patet III de Anima. Non fit autem unum intelligibile cum intellectu nisi quia natura intelligibilis unitur intellectui, licet quandoque secundum alium modum essendi quam sit in seipsa. Non unitur autem natura intelligibilis intellectui per hoc quod aliquid aliud inferius ipso et imperfectius est in intellectu: sed quia ipsamet secundum eandem rationem est et in intellectu et in seipsa, quantumcumque secundum modum essendi varietur. Ideo non potest aliquid apud intellectum adaequari intelligibili in repraesentando nisi adaequatur illi secundum rationem naturae, inquantum scilicet est forma intelligibilis: licet non adaequetur ei inquantum est talis entitas, quae accidentaliter informat intellectum. Non enim, ut inquit Sanctus Thomas in IV Sent., d. xvix, q. 11, a. 1, forma existens in intellectu vel sensu est principium cognitionis secundum modum essendi quem habet: sed secundum rationem in qua cum re exteriori communicat. - De hoc, quomodo scilicet forma intelligibilis se habeat ad rem intellectam, satis dictum est in secundo libro.

Quod autem inquit Aureolus de actu intelligendi, quod est similitudo divinam essentiam repraesentans, falsum est. Ad auctoritates sanctorum.dicitur quod, cum dicunt cognitionem rei esse illius similitudinem, per cognitionem non intelligunt ipsum actum, sed principium cognitionis, quae est species intelligibilis; aut verbum et conceptus, ubi formatur verbum et conceptus.

3. Advertendum autem quod haec ratio a praecedenti differt. Quia in illa considerabatur identitas requisita inter speciem intelligibilem et rem intellectam: in ista autem consideratur adaequatio secundum naturam inter illa. Sicut autem adaequatio fundatur super aliqua unitate, ita ista ratio est confirmatio praecedentis

IV. Quarto, Impossibile est quod aliqua similitudo creata totaliter Deum repraesentet: cum quaelibet talis sit ali- cuius generis determinati, non autem Deus. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia omnis species intelligibilis per quam intelligitur quidditas vel essentia alicuius rei, comprehendit in repraesentando rem illam: ut patet ex orationibus significantibus quod quid est, quae dicuntur ter-

Advertendum quod etiam ista ratio praecedentis est confirmatio. Nam, supposita adaequatione naturae inter speciem et rem intellectam, quod erat fundamentum praecedentis rationis, procedit haec ratio ex adaequatione in repraesentando, quae super naturae adaequatione fundatur.

Quinto. Divina essentia est suum esse. Non autem essentia substantiae separatae. Ergo etc.

Adverte quod ex eodem fundamento procedit haec ratio ex quo praecedentes processerunt: scilicet. quod oportet speciem et eius cuius est species, eiusdem rationis esse, aut quod species eminenter ipsum intelligibile contineat. Id autem cuius essentia non est ipsum suum esse, non potest esse eiusdem rationis cum eo cuius essentia est suum esse: quia hoc est ipsum esse subsistens, illud vero non est esse subsistens, sed aliquid habens esse participatum ; et ideo deficit ab i ipso esse subsistente; et per consequens non potest ducere in cognitionem quidditativam illius.

V. Quantum ad secundum , ostendit Sanctus Thomas per suam essentiam substantiam separatam aliquam de Deo habere cognitionem. Et ponit duas conclusiones, Quarum una est: Substantia separata per suam essentiam cognoscit de Deo quia est; quod est omnium causa; quod est omnibus rebus eminens; et quod est remotus ab omnibus quae sunt, et quae mente humana concipi possunt.

Probatur. Quia nos ad hanc cognitionem utcumque per eius effectus pertingere possumus, quod est ultimum et perfectissimum nostrae cognitionis in hac vita. Quod probatur ex Dionysio, in libro de Mystica Theologia, dicente quod Deo quasi ignoto coniungimur, inquantum videlicet de ipso cognoscimus quid non est, quid autem est, penitus ignoramus. — Idem datur intelligi Exodi xx, ubi de Moyse dicitur quod accessit ad caliginem in qua erat Deus.

VI. Altera conclusio est: Praedicta cognitio est eminentior in substantiis separatis quam in nobis.

Probatur primo, in communi. Quia natura inferior in sui supremo non nisi ad infimum superioris attingit: idest, accedit per quandam participationem.

2. Secundo probatur descendendo ad particulares cognitiones quas de Deo habemus. Quantum quidem ad cognitionem quia est: quia substantiae separatae, quae per seipsas Deum cognoscunt, sunt propinquiores effectus, et expressiores Dei similitudines, quam effectus per quos nos Deum cognoscimus. Quanto autem propinquior et expressior alicuius causae effectus cognoscitur, tanto evidentius de causa apparet quod sit.

Quantum vero ad cognitionem qua cognoscitur quod est remotus ab omnibus: quia substantiae separatae plura cognoscunt quam nos, et quae sunt Deo magis propinqua; et per consequens plura et magis propinqua a Deo removent quam nos. Quanto autem aliquis plura et magis propinqua ab aliquo remota esse cognoverit, tanto magis ad propriam cognitionem ipsius accedit: ut patet in cognitione de homine.

Quantum quoque ad cognitionem eminentiae ipsius: quia substantiis separatis altissimi rerum ordines noti sunt; nos autem non nisi quaedam infima entium cognoscimus. Tanto autem quis altitudinem alicuius magis novit, quanto altioribus scit eum esse praelatum. Declaratur exemplo rustici et primatis cognoscentium regis eminentiam.

Quantum denique ad causalitatem, probatur quia manifestum est quod causalitas alicuius causae et virtus tanto magis cognoscitur, quanto plures et maiores eius effectus innotescunt.

VII. Contra hanc determinationem Sancti Thomae, possent adduci argumenta Scoti, in loco praeallegato , quibus probat possibile esse et rationabile quod substantia separata intelligat distincte Deum per aliquam speciem suae menti impressam. Et quia videlicet homo in statu innocentiae habebat cognitionem de Deo non tantum in communi, sed etiam in speciali; et consequenter multo magis substantia separata. - Et quia Paulus potuit meminisse eius quod viderat. — Et quia matutina cognitio, qua res distincte in Verbo videntur, praecessit in angelis cognitionem vespertinam, secundum Augustinum.

2. Sed quia non sunt contra mentem Sancti Thomae in hoc loco, ideo non est in ipsis multum immorandum. Non enim negat Sanctus Thomas quin substantiae separatae per suas essentias, aut per aliquam formam creatam, cognoscant Deum aliqua distincta cognitione, cum dicat quod cognoscunt ipsum esse aliorum causam, et omnibus rebus eminere, atque etiam quod ab omnibus creaturis sit remotus, quae pertinent ad aliquam propriam et distinctam cognitionem de Deo: sed vult quod talis cognitio per eorum essentias non potest esse quidditativa cognitio.

Unde conceditur quod utique homo in statu innocentiae habuit altiorem cognitionem de Deo quam nos habeamus; et substantia separata altiorem quam homo in illo statu. Neutra tamen cognitio pertinet ad cognitionem quid est.

De Paulo autem dicitur quod per nullam formam creatam vidit essentiam divinam; et quod post raptum recordabatur rerum quas viderat per similitudines ipsarum quae apud ipsum remanserunt, non per aliquam similitudinem Dei, ut dicitur Verit., q. vnr, a. 5, ad 5.

De cognitione matutina secundum quam res videntur in Verbo essentialiter viso, negatur quod praecesserit cognitionem vespertinam, et fuerit ante beatitudinem: licet forte, ad mentem Augustini, cognitio matutina qua. cognovit aliquo modo angelus res in Verbo imperfecte per essentiam ipsius angeli viso, praecesserit ipsius beatitudinem; ut inquit Sanctus Thomas Verit., q. vi, art, 3, ad 1; et IV Sent., d. xvix, q. 1, a. 6, ad 1.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 49