Caput 52
Capitulum 52
OTENSO quod divina essentia est forma intelligibilis intellectus. videntis Deum, ostendit Sanctus Thomas quae sit dispositio requisita ad hanc formam suscipiendam, et ad hanc habendam visionem , Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit intellectum sua virtute non posse ad divinae essentiae visionem pervenire: secundo, quod ad hoc indiget aliqua divini luminis influentia, capite sequenti.
I. Quantum ad primum, ponitur haec conclusio: Non est possibile quod ad. visionem Dei per. ipsam essentiam divinam aliqua creata substantia ex virtute propria possit altingere: scilicet, sufficienter.
Probatur primo. Videre Deum per ipsam divinam essentiam est proprium divinae naturae: quia operari secundum propriam formam est proprium cuiuslibet operantis. Ergo in illum modum visionis divinae non potest creatura intellectualis nisi Deo hoc faciente. — Probatur consequentia, Quia quod est proprium superioris naturae, non potest consequi natura inferior nisi per actionem superioris naturae cuius est proprium: sicut aqua non potest esse calida nisi per actionem ignis. :
Advertendum quod hic non accipitur proprium prout excludit omne extraneum a subiecto, pro eo scilicet quod convenit alicui soli, et nulli. extraneo ab ipso, sicut risibilitas est proprium hominis: quia sic ratio assumeret quod haberet probare; probandum enim est quod videre Deum illo modo nulli alii a Deo conveniat, Sed. accipitur proprium pro eo quod est naturale alicui secundum id quo ab aliis differt: hoc enim est fundamentum et ratio quod aliquid conveniat alicui soli; sicut ideo risibilitas convenit soli homini, quia sequitur rationalitatem, per quam homo ab omnibus aliis distinguitur. Sensus ergo rationis est quod, quia videre Deum per ipsam divinam
essentiam est naturale Deo quantum ad id quo ab aliis distinguitur, sicut et cuilibet agenti naturale est per propriam formam operari; quod autem est sic naturale superiori naturae, non potest naturaliter inferiori naturae convenire, sed, si sibi conveniat, hoc est per actionem superioris naturae, sicut esse calidum, quod est naturale igni non convenit aquae nisi per ignis actionem: ideo videre Deum illo modo non potest alicui rationali creaturae naturaliter convenire.
II. Secundo. Forma alicuius propria non fit alterius nisi eo agente: agens enim facit sibi simile inquantum suam formam communicat. Ergo, si divina essentia sit forma intellectus, quod requiritur in visione divina, hoc non potest esse nisi per actionem ipsius. Ergo etc.
Adverte, circa probationem antecedentis, quod vult arguere Sanctus Thomas ex conversione propositionum, sic. Agens facit sibi simile suam formam communicando, et nullo alio modo facit sibi simile, Ergo e converso, si aliquid fit simile alicui secundum propriam eius formam, talem formam accipit ab ipso cuius illa est propria forma.
Advertendum etiam quod ista ratio a praecedenti differt: quia illa procedit ex eo quod ipsa visio Dei per essentiam est propria.superioris naturae; haec vero procedit ex eo quod divina essentia est propria forma Dei.
III. Tertio. Ad hoc quod intellectus videat divinam essentiam, oportet quod ipsa divina essentia copuletur intellectui ut forma intelligibilis. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia si aliqua duo debeant ad invicem copulari quorum unum sit formale et aliud materiale, oportet quod eorum copulatio fiat per actionem quae est ex parte eius quod est formale, non autem per actionem eius quod est materiale: cum formae sit agere, materiae vero pati.
- Circa probationem consequentiae, advertendum quod supponit Sanctus Thomas tanquam manifestum, non fieri copulationem formalis et materialis nisi per aliquam actionem: non enim forma unitur materiae nisi per actionem alicuius,
Supponit etiam quod per nullius alterius actionem quam essentiae divinae aut ipsius intellectus, potest divina essentia copulari intellectui creato. Quia divina essentia, cum. non sit materialis, non potest per abstractionem a materia, actione intellectus agentis, uniri intellectui possibili; nec etiam per alicuius alterius superioris agentis actionem, cum divina essentia sit supremi agentis natura. Ideo relinquitur quod hoc fiat aut per actionem intellectus cuius est intelligere, aut per actionem Dei, qui intelligitur.
Istis suppositis, optime procedit ratio. Actio enim per quam fit istorum duorum copulatio, magis se tenet ex parte divinae essentiae quam ex parte intellectus: cum intellectus comparetur ad illam sicut materia ad formam. Ideo non per propriam virtutem intellectus unitur divinae essentiae. Et per consequens non videt ipsam propria virtute, sed virtute Dei habentis naturam divinam, fit talis copulatio et talis visio.
IV. Quarto. Intellectus creatus videt divinam substantiam per essentiam Dei quasi per aliud a se. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia intellectus divinus per seipsum videt divinam essentiam: cum sitipsa divina essentia, ut in Primo est ostensum. Quod autem est per se, causa est eius quod est per aliud.
Quinto. Videre Dei substantiam transcendit limites omnis naturae creatae, Ergo etc. — Patet consequentia. Quia quicquid excedit limites alicuius naturae, non potest sibi convenire nisi per actionem alterius: ut patet de motu sursum in aqua. — Antecedens vero probatur. Quia cuilibet naturae intellectuali creatae proprium est ut intelligat per modum suae substantiae. Substantia autem divina non potest sic intelligi, ut supra est ostensum.
Advertendum quod modus proprius intelligendi humanae naturae est ut ex sensibilibus cognoscat. Proprius autem modus substantiae separatae est ut intelligat, non per acceptionem a sensibilibus, sed per ipsas substantias separatas, et per species a divino lumine susceptas. Superius autem ostensum est substantiam divinam nullo illorum modorum posse intelligi. Idcirco inquit Sanctus Thomas ostensum esse divinam substantiam non posse intelligi secundum modum proprium intellectualis substantiae.
V. Circa istam propositionem, Cuilibet naturae intellectuali creatae proprium est ut intelligat secundum modum suae substantiae, considerandum, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. xui, a. 4; et q. Lxxxix, a. 2, quod cum intellectio fiat per hoc quod intellectus aliqua forma intelligibili actuatur; operatio autem suo principio formali proportionatur, ut scilicet nobilioris principii nobilior sit propria operatio, et perfectioris perfectior, et ut non possit se extendere ultra conditionem ipsius: ideo necesse est ut modus intellectionis accipiatur ex conditione speciei intelligibilis qua intellectus intelligit. Conditio.autem speciei intelligibilis proportionatur naturae intelligentis: quia videlicet, inquantum species est rei intellectae, ex conditione naturae intelligentis suae perfectionis accipit. determinationem et limitationem. Nam si natura intelligens rem aliquam sit eiusdem modi essendi cum re intellecta, species intelligibilis qua naturaliter rem illam intelligit, erit perfecta forma rei intellectae, propter adaequationem intelligentis ad rem intellectam in modo essendi. Si autem natura intelligens sit inferioris modi essendi quam sit res intellecta, forma ipsa intelligibilis erit imperfecta forma intelligibilis rei intellectae, ipsam non quidditative, sed imperfecte repraesentans: et sic imperfectiori modo est in tali intelligente quam sit in seipsa. Sequitur ergo quod et cognitio alicuius rei intellectae proportionatur modo naturae cognoscentis: quia videlicet, si natura cognoscens adaequat rem cognitam quantum ad modum essendi, cognitio naturalis intelligentis de tali re erit perfecta eius cognitio; si autem natura cognoscens sit inferioris ordinis et modi essendi quam res intellecta, cognitio quam naturaliter habet de tali re, non erit perfecta et quidditativa illius cognitio, sed erit perfecta illius cognitione inferior; et consequenter perfecta rei huiusmodi cognitio erit supra naturalem cognitionem talis naturae cognoscentis. Propterea bene infert Sanctus Thomas, Prima, q. xr, a. 4, quod, quia cuiuscumque cognoscentis cognitio est secundum modum naturae cognoscentis, si modus essendi alicuius rei cognitae excedat modum naturae cognoscentis, oportet quod cognitio illius rei sit supra naturam illius cognoscentis.
Quia igitur omnis natura intellectualis creata est limitatae naturae et finitae, a natura divina deficiens, omnes species intelligibiles intellectualis naturae creatae, quibus naturaliter intelligit, in hoc conveniunt quod sunt formae limitatae et finitae, naturas limitatas et finitas repraesentantes, a divinaque natura et quidditate, secundum suam rationem et repraesentationem, longe deficientes. Et ideo per huiusmodi species divina essentia quidditative cognosci non potest: sed omnis talis cognitio ab eius perfecta cognitione deficiens est.
VI. Ex his patet instantias Scoti, I Sent., d. mr, q. ur; Quolib., q. xiv, a. 2; et IV Sent., d. xuix, q. xr, contra Sanctum Thomam, nullius esse momenti. Non enim intendit Sanctus Thomas, ut ille putat, oportere esse inter naturam intelligentis et obiectum naturaliter et quidditative cognitum aequalitatem absolute, vel excessum naturae intelligentis: sed intelligit oportere esse inter obiectum et naturam cognoscentis talem proportionem ut illud obiectum natum sit cognosci per species intelligibiles tali naturae convenientes et connaturales. Et quia species illi connaturales sunt quae sunt similitudines rerum eiusdem ordinis secum, vel inferioris ordinis; dicuntur autem res eiusdem ordinis, in proposito, quibus debetur idem modus essendi generalis: ideo inter cognoscens et cognitum debet esse convenientia in eodem modo essendi, aut excessus cognoscentis ad cognitum,
2. Nec valet quod adducit in oppositum de oculo vidente caelum et terram, quae tamen, secundum ipsum, non conveniunt in eodem modo essendi, cum ipse sit corruptibilis, illa vero incorruptibilia; et de specie intelligibili; quae non habet eundem modum essendi cum obiecto, cum illa habeat esse accidentale, obiectum autem habeat esse substantiale.
Dicitur enim primo, quod oculus et caelum ac terra conveniunt in hoc modo essendi generali, quia sunt naturae habentes esse in materia individuali: licet, sub hoc genere, oculus habeat esse corruptibile, illa autem habeant esse incorruptibile.
Dicitur secundo, quod species intelligibilis rei materialis convenit in modo essendi cum re materiali, non quidem quantum ad modum essendi particularem quem habet ut intellectum informat, sed quantum ad eum qui sibi debetur naturaliter inquantum est talis natura et talis quidditas: dictum est enim superius quod forma quae est in intellectu, est eiusdem speciei, immo est species rei intellectae. Ideo, sicut rei intellectae convenit talis modus essendi qui est habere esse substantiale in materia, ita speciei intelligibili eius debetur tale esse naturaliter, inquantum est species sive natura rei intellectae; licet, praeter naturam, ex actione intellectus agentis, et conditione intellectus possibilis, habeat alium modum essendi in subiecto in quo est. Unde sunt eiusdem modi essendi sibi naturaliter debiti, licet non sint eiusdem modi essendi quantum ad esse quod actualiter habent.
3. Non etiam sequitur quod angelus inferior nunquam cognosceret superiorem . — Nam dicimus quod omnes angeli in eodem modo essendi generali conveniunt, Sunt enim tria genera essendi, secundum quos accipiuntur tres rerum ordines, ut ponit Sanctus Thomas Prima, q. xii, a. 4: Scilicet esse in hac materia individuali, in quo conveniunt omnia sensibilia materialia; esse separatum a materia, distinctum tamen ab essentia cuius est, in quo omnes angeli conveniunt, licet in illo genere habeant gradus; et esse a materia omnino separatum quod non distinguitur ab essentia, qui modus essendi convenit soli Deo.
4. Quod praeterea infert, quoniam tunc intellectus, etiam cum lumine gloriae, non poterit videre Deum, quia Deus excedit intellectum etiam lumine gloriae illustratum ; hoc autem est falsum: — non cogit. Nam primo responderi potest, ut alii respondent , quod non est contra mentem Sancti Thomae. Quia non dicit naturam inferioris modi essendi nullo modo posse cognoscere naturam superioris modi essendi: sed quod non potest illam propriis: viribus cognoscere, sive propria virtute, quantum ad quidditativam cognitionem. Unde, si consequens absolute intelligatur, negatur consequentia. Si autem intelligatur de cognitione naturali quae est ex virtute propriae naturae, et de quidditativa cognitione, negatur falsitas consequentis.
Sed quia posset aliquis dicere quod, licet intellectus per se non possit videre divinam essentiam naturaliter, est tamen sibi naturalis haec visio ut stat sub lumine gloriae: sicut, licet aquae non sit naturale calefacere si per se sumatur, et quantumcumque sit calida, nunquam. sibi, inquantum est aqua, hoc convenit naturaliter; tamen aquae inquantum calida est, convenit naturaliter calefacere, quia illa actio naturaliter consequitur calorem: — ideo secundo responderi potest, negando absolute consequentiam. Et ad probationem, negatur quod Deus excedat intellectum, ut illustratum lumine gloriae, illo excessu qui impedit ipsius visionem. Immo intellectus sic illustratus est eiusdem ordinis cum Deo: ut declarabitur capitulo sequenti.
VII. Confirmatur primo conclusio auctoritate Apostoli, Rom. vr, dicentis: Gratia Dei vita aeterna. Quod ideo dicitur quia ad ipsam visionem Dei, in qua beatitudo consistit, quae vita aeterna dicitur, non potest homo nisi divino munere pervenire, cum creaturae facultatem excedat: quae enim sic adveniunt creaturae, divinae gratiae deputantur.
On this page