Text List

Caput 53

Capitulum 53

Commentaria Ferrariensis

Si intellectus creatus virtute propriae naturae divinam essentiam videre non potest, inquirendum restat quid sit illud quo ad talem visionem indiget. Ideo hoc volens ostendere Sanctus Thomas duo facit: primo, ostendit quid sit illud requisitum; secundo, removet quaedam dubia, capite sequenti.

Circa primum duo facit. Primo, probat quod ad tam | nobilem visionem intellectus creatus per aliquam divinae bonitatis influentiam elevatur.

Secundo, quia ista influentia a Theologis lumen gloriae | nominatur, rationem huius nominis assignat .

I. Quantum ad primum, arguitur primo sic. Essentia | divina est propria forma intelligibilis intellectus divini, et | ei proportionata: cum in Deo haec tria sint idem, intel- | lectus, quo intelligitur, et quod intelligitur. Ergo impos- | sibile est quod fiat intelligibilis forma intellectus creati, nisi per hoc quod aliquam similitudinem divinam intellectus | creatus participat, Ergo etc. — Probatur prima consequentia. | Quia impossibile est propriam alicuius rei formam fieri | formam alterius rei, nisi participat aliquam similitudinem | eius cuius est propria forma. Declaratur exemplo lucis.

Ad hanc rationem posset aliquis dicere quod lumen naturale intellectus creati est ista similitudo divina quae ad susceptionem divinae essentiae per modum formae intelligibilis requiritur. Ideo non requiritur aliqua alia similitudo superaddita intellectui. — Sed quia Sanctus Thomas hanc obiectionem in sequenti capitulo excludit, ideo illucusque differatur .

II. Secundo. Essentia divina est forma altior omni intellectu creato. Ergo ad hoc ut fiat eius forma intelligibilis, quod requiritur ad hoc ut videatur, necesse est quod aliqua dispositione sublimiori ad hoc elevetur, aliqua scilicet similitudine divina. — Probatur consequentia. Quia nihil est susceptivum formae sublimioris nisi per aliquam dispositionem ad illius capacitatem elevetur: cum proprius actus fiat in propria potentia.

2. Circa assumptum ad probationem consequentiae, advertendum quod illa propositio assumpta habet veritatem de forma quae est ultima et principalis: non autem de forma quae introducitur tanquam dispositio ad ulteriorem formam. Non enim, si ad principalem formam suscipiendam requiritur aliqua dispositio, etiam ad susci- piendam dispositionem requiritur alia dispositio. Quia aliquid potest esse immediate capax alicuius dispositionis, et non erit capax immediate formae principalis: in formis enim naturalibus videmus quod materia est immediate receptiva alicuius dispositionis ad aliquam formam substantialem, puta ad animam, et tamen. non recipit animam nisi mediantibus aliquibus dispositionibus.

Ex hoc patet solutio rationis Durandi, arguentis quod esset processus in infinitum si divina essentia, quia est forma supernaturalis, non posset recipi in intellectu creato nisi disponatur dispositione supernaturali: nam et illa dispositio, inquit Durandus, requirit aliam supernaturalem dispositionem; et sic in infinitum procedetur.

Dicitur enim quod non est processus in infinitum. Quia ipsum lumen gloriae, cum sit dispositio. ad divinam essentiam suscipiendam, non requirit aliam dispositionem supernaturalem praecedentem, sed intellectus est ex se illius immediate capax: licet non sit immediate capax divinae essentiae, sed oporteat ad ipsam per lumen gloriae elevari.

3. Circa probationem assumpti illius, advertendum quod ex eo quod oportet proprium actum in propria potentia fieri, optime sequitur nihil esse susceptivum formae sublimioris nisi per supernaturalem aliquam dispositionem elevetur. Nam. si forma est supra naturalem facultatem et capacitatem alicuius, sequitur quod illud non sit eius propria potentia: quia tunc non esset supra eius capacitatem naturalem, Et ideo, si debet fieri propria potentia, oportet ut aliquid sibi addatur quod supra naturam eius sit. Et sic necesse est ut per aliquid supra naturam ad eius capacitatem. elevetur.

III. Tertio. Si ponatur aliquis intellectus creatus de novo. incipere videre divinam essentiam, oportet ut de novo sibi divina essentia copuletur ut species intelligibilis. Non autem per mutationem divinae essentiae. Ergo per mutationem intellectus. Quod non potest esse: nisi quia aliquam dispositionem de novo acquirat. - Probatur consequentia. Quia duo non possunt de.novo uniri nisi per mutationem utriusque, vel alterius tantum.

Idem etiam sequitur si detur quod a principio creationis suae tali visione aliquis intellectus creatus potiatur. Quia, si talis visio facultatem naturae creatae excedit, potest intelligi intellectus creatus in specie suae naturae consistere absque hoc quod dictam essentiam videat. Et sic ad talem visionem oportet aliquid naturae superaddi.

Adverte fundamentum huius rationis, circa intellectum qui ponitur a principio suae creationis videre divinam essentiam, esse quod, licet inter naturam a principio videntis Deum et visionem non sit ordo durationis, ita quod prius duratione sit natura per se quam sit cum visione; est tamen inter illa ordo naturae et intellectus, inquantum potest intelligi natura absque hoc quod talem habeat visionem. Et tunc, cum visio illa naturae facultatem excedat, ut superius est ostensum, in illo priori in quo intelligitur sine tali visione et in sola virtute naturae consistere, intelligitur ut indigens aliqua dispositione ipsum ad divinam visionem elevante. Et sic non minus sequitur in vidente a principio suae creationis divinam essentiam quod oporteat aliquid eius naturae superaddi, quam in eo qui de novo eam videre incipit.

IV. Quarto. Virtus intellectus creati non sufficit ad videndam divinam essentiam. Ergo, ad hoc ut ad talem visionem perveniat, oportet ut eius virtus augeatur. Sed non sufficit augmentum per intensionem naturalis virtutis: quia talis visio non est eiusdem rationis cum visione na- turali intellectus, ut patet ex distantia visorum. Ergo fit per novae dispositionis adeptionem. — Prima consequentia probatur. Quia nihil potest ad altiorem operationem elevari mnisi per hoc quod eius virtus fortificatur. - Secunda vero declaratur ex duplici modo fortificationis, virtutis: per simplicem, inquam, virtutis intensionem ; et per novae formae appositionem.

2. Circa probationem minoris, cum dicitur divinam illam visionem non esse eiusdem rationis cum naturali visione intellectus creati, declaraturque ex distantia obiectorum, advertendum quod divina essentia distat maxime a quocumque intelligibili cognoscibili naturaliter et quidditative ab intellectu creato, quia est altioris ordinis quocumque naturaliter intelligibili perfecte ab intellectu creato. Nam substantia immaterialis omnino, cuius tamen esse ab ipsa essentia distinguitur, et quae est obiectum proportionatum substantiis separatis, est intelligibile superioris ordinis quam substantia materialis, quae est obiectum. connaturale et proportionatum intellectus humani. Substantia autem divina est superioris ordinis quam substantia immaterialis creata, et quam substantia materialis. Ideo, sicut intellectio substantiarum separatarum, propter altitudinem sui obiecti et speciei a qua elicitur, est alterius rationis quam intellectio humani intellectus; ita visio divinae essentiae est alterius rationis quacumque naturali et quidditativa visione intellectus creati.

Ex hoc autem optime sequitur quod per solam intensionem virtutis naturalis non potest intellectus creatus ad illam attingere. Quia, ut habetur hic. a Sancto Thoma, cum sit duplex augmentum, scilicet per intensionem virtutis, et per novae formae appositionem; primum augmentum non elevat virtutem ad operationem altiorem et superioris rationis quam sit operatio naturalis illius virtutis, sed ad vehementiorem actionem in eadem specie; sicut, cum augetur calidi virtus per intensionem caloris, non elevatur calidum, inquantum huiusmodi, nisi ad hoc ut possit vehementius calefacere. Sed bene secundum augmentum potest elevare ad aliquam actionem superioris rationis, in quam virtus prius nullo modo poterat: sicut diaphanum per susceptionem lucis potest illuminare, quod prius facere non poterat.

V. Secundo loco ostendit Sanctus Thomas nominis rationem , inquiens quod congrue praedicta dispositio lux gloriae dicitur: non quia facit intelligibile in actu, sicut lux intellectus agentis; sed quia facit intellectum patientem - actu intelligere. Cum enim ex sensibilibus in intelligibilium cognitionem veniamus, nomina sensibilis cognitionis, et maxime visus, qui affinior est intellectui, utpote nobilior et spiritualior existens, ad intellectualem cognitionem. transumimus, Unde intellectualem cognitionem dicimus visionem; et ea a quibus intellectualis visio perficitur, lucis nomen assumunt; ut patet etiam ex Aristotele, III de Anima, intellectum agentem luci assimilante.

De hoc lumine gloriae loquitur Scriptura in Psalmis; Apoc. xxi; et Isaiae rx. — Eadem ratione etiam Deus dicitur ux: Joan. 1; etI Joan. 1; et in Psalmis. — Et similiter tam Deus quam angeli in Scripturis in figura ignis, propter ipsius claritatem, describuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 53