Text List

Caput 61

Capitulum 61

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM posuit Sanctus Thomas uniuscuiusque ad beatitudinem concurrentis particulares conditiones, nunc conditiones generales manifestat . Et ponit tres conclusiones.

I. Quarum prima est: Per visionem divinae essentiae intellectus creatus fit vitae aeternae particeps. Probatur primo. Visio praedicta in quadam aeternitatis participatione consistit. Et est vita quaedam. Ergo etc.

Probatur antecedens. Quoad primam quidem partem,sic. In praedicta visione non est aliqua successio. Ergo etc. Probatur consequentia: quia aeternitas in hoc a tempore differt, quod tempus in quadam successione habet esse, aeternitatis vero esse est totum simul. — Quoad secundam vero, quia actio intellectus est quaedam vita: (supple) secundum quod vita sumitur pro operatione seipsum moventis ad operationem.

2. Sed videtur ista ratio deficere. Quia supponit nullam esse aliam durationem quam tempus et aeternitatem : et ideo, quia visio beata non mensuratur tempore, concludit quod in quadam aeternitatis participatione perficitur. Hoc autem suppositum est falsum: quia datur alia mensura durationis media, scilicet aevum; ut patet Prima Parte, q. x ; et I Sent., d. xix ; et in multis aliis locis. Ergo etc.

Respondetur quod ratio optime propositum concludit. Quia intentio Sancti Thomae est in illa ratione ostendere quod illa operatio est extra tempus omnino, et ideo alia mensura mensuratur, quae aut est aeternitas, aut participatio aeternitatis. Et ideo non oportebat distinguere inter aevum et aeternitatem, sed utrumque aeternitatis nomine complexus est.

II. Secundo. Esse divinae substantiae in aeternitate consistit: vel magis est ipsa aeternitas. Ergo visio eius in participatione aeternitatis consistit. — Probatur consequentia. Quia per obiecta specificantur actus.

Adverte quod ex eo quod per obiecta specificantur actus, vult habere Sanctus Thomas quod actus de perfectione obiecti participet: sicut unumquodque particeps est perfectionis formae a qua specificatur. Ideo, si specificatur visio ab aeternitate, oportet ut aeternitate aliquo modo participet.

2. Sed videtur quod ista ratio non concludat. Quia per eam etiam concluderetur per intellectionem viae aliquem fieri participem vitae aeternae. Is enim qui definitionem aeternitatis considerat, habet intellectionem cuius obiectum est aeternitas. Ergo, si, quia obiectum divinae visionis est in aeternitate vel est ipsa aeternitas, videns divinam essentiam est particeps vitae aeternae, sequitur quod et iste erit particeps vitae aeternae. .

Respondetur quod non est eadem ratio de considerante rationem aeternitatis in hac vita; et de vidente divinam essentiam. Quia dupliciter potest aliquid dici aeternitate participare. Uno modo, extrinsece tantum. Et sic ille qui aeternitatem considerat, aliquo modo aeternitate participat extrinsece: inquantum sua operatione aeternitatem aliquo modo attingit, licet imperfecto modo. Sed de hac participatione non loquitur Sanctus Thomas. — Alio modo, intrinsece, tanquam videlicet ad ordinem aeternorum pertinens. Et sic videntes divinam essentiam aeternitatis sunt participes, non autem is qui in via aeternitatis rationem considerat: quia ille tantum hoc modo, aeternitatem cognoscendo, participat aeternitate, qui ipsam aeternitatis entitatem perfecte ut in se est intuetur. Hoc enim non potest esse nisi ad ordinem divinae naturae intellectus sit elevatus. Nam dictum est supra quod oportet perfecte cognoscentem aliquid unius ordinis ad illum ordinem pertinere, aut ad ordinem superiorem. Et similiter, cum operatio specificetur ex obiecto, sic specificatur ut ad ordinem obiecti sui pertineat, quando illud obiectum per se immediate et perfecte attingit. Quando autem illud obiectum imperfecte tantum et in alio intuetur, non specificatur ut ad eius ordinem pertineat: sed tantum extrinseca quadam et imperfecta specificatione. Est enim magis quaedam dispositio ad speciem illius cognitionis quam sit aliquid completum in specie. T

III. Tertio. Visio haec non est in tempore ex parte eius quod videtur, neque ex parte eius quo videtur: cum utrumque sit substantia divina, quae est aeterna. Neque etiam ex parte videntis: cum esse intellectus non subiaceat tempori, eo quod sit incorruptibilis. Ergo etc. — Probatur consequentia, Quia si aliqua actio sit in tempore, hoc est propter aliquod illorum trium.

Quarto. Actio animae intellectivae secundum quam coniungitur inferioribus, quae sunt in tempore, est temporalis. Ergo eius actio secundum quam coniungitur superioribus, quae sunt supra tempus, aeternitatem participat. Talis autem maxime est divina visio. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia anima intellectiva est creata in confinio aeternitatis et temporis, ut dicitur in libro de Causis, utpote existens ultima in ordine intellectuum, et elevata tamen supra materiam corporalem.

CONFIRMATUR auctoritate Joan. xvi.

IV. Circa ea quae dicta sunt, occurrit dubium, Rationes enim supra dictae non videntur concludere, saltem pro maiori parte, nisi quod visio divina mensuratur aliqua mensura supra tempus. Ad hoc autem videtur sufficere quod aevo mensuretur: nam aevum est supra tempus, et est quaedam aeternitas participata, ut saepe numero ait Sanctus Thomas ; cum sit mensura esse secundum se intransmutabilis. Remanet ergo dubium an videntes divinam essentiam dicantur vitae aeternae participes quia eorum visio mensuretur aevo: vel potius quia mensuretur aliqua alia mensura, quae sit aeternitas et sit supra aevum.

V. Ad huius evidentiam, considerandum est quod, cum aeternitas, aevum et tempus distinguantur ex parte mensuratorum, ut patet Prima, q. x , in hoc quod aeternitas mensurat esse divinum, aevum mensurat creaturas imtu- : tabiles et incorruptibiles, tempus vero motum et res corruptibiles; ad cognoscendum qua mensura aliqua operatio mensuretur, videndum est ad quem ordinem istorum mensurabilium pertineat. Quia si ad ordinem divini esse spectet, mensurabitur aeternitate; si ad ordinem creaturarum immutabilium, aevo mensurabitur; si autem ad^ ordinem mutabilium, mensurabitur tempore.

2. Considerandum secundo, quod operatio beatifica, inquantum beatifica est, ad ordinem rerum mutabilium et corruptibilium pertinere non potest: quia ipsa tota simul est, et ex se deficere non potest, sed habet esse indeficiens. Sancti enim, ut dicitur IV Sent., d. xrix, q. 1, a. 2, qu 3, ad ult., ex hoc quod Deo adhaerebunt, stabilitatem ex divino munere consequentur, ut scilicet transmutari non possint.

Non potest etiam ad ordinem creaturarum immutabilium pertinere, propter duo. Primo, quia ad illum ordinem pertinent solum creaturae subsistentes, et quae virtute naturali creaturae fieri possunt: quae enim naturtalem virtutern creaturae excedunt, intra naturalem ordinem creaturae non continentur. Operatio autem beatifica neque est subsistens creatura; neque virtute aliqua creaturae produci potest, ut sit alicui creaturae naturalis, cum per divinam virtutem, divinamque essentiam, per modum formae intelligibilis, eliciatur. - Secundo, quia alia est immutabilitas operationis beatificae, et alia immutabilitas substantiae incorruptibilis. Nam talis substantia, licet sit immutabilis secundum esse substantiale, et non habeat secundum tale esse successionem neque prius aut posterius, admittit tamen secum mutabilitatem et prius et posterius secundum successionem affectionum et intellectionum, ita quod vere dicitur ipsam esse mutabilem secundum operationes. Operatio autem beatifica non solum est immutabilis et tota simul quantum ad suum esse: sed nec etiam patitur secum aliquam mutationem et successionem, secundum quam. ipsa mutari dicatur.

Relinquitur ergo quod talis operatio ad ordinem divinae operationis et divini esse pertineat, veluti quaedam divinae beatitudinis similitudo participata. Sicut enim divina operatio in se immutabilis est, nullamque secum admittit mutationem qua. ipsa mutetur, omnemque virtutem excedit creaturae, ita et operatio beatifica.

3. Ex his responsio ad dubium clarissime patet. Dicitur enim quod operatio beatifica mensuratur aeternitate, ut tenet Sanctus Thomas, IV Sent., loco allegato; et Prima, q. x, a. 3, et a. 5, ad 1; et Quolib. X, q. 1, a. 1 : non autem tempore aut instanti temporis, aut aevo, propter adductas rationes.

VI. Sed attendendum est quod operationem beatificam aeternitate mensurari, dupliciter intelligi potest. Uno modo, quod ipsa aeternitas secundum se sit mensura talis visionis. Alio modo, quod aliqua alia mensura, superior aevo sed Dei aeternitate inferior, sit eius mensura, quae nullum aliud nomen habet nisi quod vocatur aeternitas participata. Utrumque quidem sustineri posset de mente Sancti Thomae: quia utrumque ex eius verbis potest haberi.

Veruntamen videtur mihi quod magis sit tenendum, de mente ipsius, ipsam aeternitatem quae divinum esse mensurat, visionis beatae mensuram esse. Moveor ad hoc quia in IV Sent., postquam ostendit quod neque tempore mensuratur neque aevo, concludit quod propria eius mensura est ipsa aeternitas. — Et etiam quia, ubicumque de mensura durationis mentionem facit, nunquam nisi tres mensuras ponit, scilicet aeternitatem, aevum et tempus, — Et ulterius quia visio beata, ut sic; ad ordinem divinum pertinet, ut ostendimus . Videmus autem omnia quae sunt unius ordinis, una mensura mensurari: omnia enim generabilia et corruptibilia. mensurantur tempore ; et omnia creata incorruptibilia mensurantur aevo. Unde dicere oportet quod omnia quae divini ordinis sunt, aeternitate mensurentur.

Advertendum est tamen quod, sieut ad ordinem divinum aliquid pertinet essentialiter et primo, sicut Deus; aliquid. vero secundario et per quandam participationem, ut visio beatifica, inquantum variationi non subest et est supra omnem naturae facultatem: ita et aliquid mensuratur aeternitate per se et adaequate, ut Deus; aliquid vero tanquam mensura excedente et ab ipso participata, sicut ipsa visio beata, ut sic. Cum enim visio haec non pertineat ad ordinem divinum tanquam divinam perfectionem adaequans, sed tanquam aliquid de divina perfectione, quae Deo naturalis est, participans; non est inconveniens si, inquantum ad. ordinem divinum pertinet, non habeat mensuram adaequatam, sed tantum excedentem. Unde Sanctus Thomas, loco praeallegato in IV Sent., ad 3, ait quod aeternitas non est communicabilis homini ita quod sit eius mensura adaequata, aut alicuius quod in ipso est. Potest tamen homini communicari secundum aliquam participationem, ita quod sit particeps aeternitatis qua divina operatio mensuratur. — Quod autem dixit, quoniam aeternitas est propria mensura eius: per propriam mensuram non intellexit mensuram adaequatam, sed mensuram sui ordinis, et qua sola mensuratur.

2. Si quis autem aliam partem tenere vellet, posset dicere quod, sicut Beatus fit particeps illius visionis qua Deus seipsum videt ita quod habet aliquam operationem in se quae est quaedam similitudo participata illius divinae visionis, ita fit particeps aeternitatis inquantum sua operatio mensuratur adaequate aliqua mensura sibi inexistente quae est quaedam participata similitudo verae aeternitatis, Et quod Sanctus Thomas illam nomine aeternitatis comprehendit. Et quod non oportet omnia quae sunt unius ordinis, unam habere mensuram, nisi eodem modo ad eundem ordinem pertineant. Modo, ut dictum est, Deus et visio beata non eodem modo. ad divinum ordinem pertinent.

VII. Sed contra praedicta arguit Scotus, IV Sent., d. xxix, q. vri. Primo. Si sic esset, sequeretur actum inquantum informatum, esse immutabiliorem substantia ipsius actus: cum, per ie, actus inquantum informatus mensuretur aeternitate, secundum autem suam substantiam, mensuretur aevo. Sed hoc est impossibile: quia impossibile est id quod convenit alicui per accidens, esse immutabilius eo cui inest. Ergo etc. a

Secundo. Aeternum, sicut est totum simul, ita caret potentia non essendi. Sed hoc nulli creato convenit. Ergo etc.

Tertio. Operatio beatifica non est eminentioris permanentiae quam substantia intellectualis. Ergo non mensuratur aeternitate, sed aevo. — Probatur antecedens. Quia est eius accidens, et consequenter minus nobilis.

Quarto. Sicut visio Dei dicitur aeterna in Scriptura Sacra, ita et poena damnatorum. Sed poena damnatorum non est aeterna aliqua aeternitate ab aevo distincta. Ergo etc.

VIII. Ad primum horum dicitur primo, quod non ponit Sanctus "Thomas, ut opinatur Scotus, visionem divinam secundum suam substantiam mensurari aevo, secundum vero suam formam mensurari aeternitate, quasi substantia eius et sua forma intrinseca sint duo distincta: sed quod, cum ipsa visio aeternitate mensuretur, hoc non convenit sibi inquantum absolute est intellectio ab intellectu creato elicita, sed inquantum est talis intellectio quae est divinae essentiae visio; sicut dicimus aliquid convenire homini inquantum rationalis est, quod non convenit sibi inquantum est animal, licet animal et rationale sint una res in homine.

Dicitur secundo, quod illa.formatio quae convenit illi visioni, non se habet ad intellectionem absolute sumptam tanquam aliquid omnino extraneum ab ipsa secundum rem: sed tanquam differentia ad genus, quae cum illo quidem est idem secundum rem, secundum autem formalem rationem accidit generi, sicut se habet rationale ad animal. Et quod isto modo accidentaliter se habet ad aliud, non inconvenit maiorem immutabilitatem habere ex propria ratione quam habeat illud cui secundum rationem intelligitur advenire . Et sic dicimus quod illi intellectioni qua videtur divina substantia, convenit maior immutabilitas ratione differentiae quam: ratione generis: idest, inquantum talis visio, quam inquantum intellectio absolute. Unde ratio non est contra mentem Sancti Thomae.

2. Ad secundum dicitur quod aeternum simpliciter caret omnimoda potentia non essendi, tam videlicet logica quam naturali, et tam ab intrinseco quam ab extrinseco. Aeternum autem secundum participationem, sufficit quod careat potentia non essendi naturali, quia videlicet per nullam virtutem naturae possit deficere; et quod careat omni mutabilitate a principio intrinseco. Sic autem visio huiusmodi est aeterna et caret potentia ad non esse. Sicut enim nulla virtute naturae potest sufficienter produci, ita nulla virtute naturae potest deficere; neque in ipsa, aut in eius susceptivo, est potentia ad eius privationem, inquantum visio beatifica est.

3. Ad tertium dicitur, secundum doctrinam Sancti Thomae Prima, q. x, a. 3, ad 2, quod non eodem modo est visio divina. aeterna, et poena damnatorum. Licet enim poena damnatorum, secundum quod caret fine, possit aliquo modo dici aeterna; non est tamen vere aeterna, cum sit cum quadam transmutatione, quae aeternitati repugnat ; dicitur enim 7ob xxiv , quod ad nimium calorem transibunt ab aquis nivium.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 61