Text List

Caput 60

Capitulum 60

Commentaria Ferrariensis

TERTIA conclusio est : /ntellectus qui divinam substantiam videt, non successive, sed simul omnia contemplatur. :

I. Probatur primo. Visio principio visionis respondet. Ergo quae una specie videntur, oportet una visione videri. Sed intellectus videns divinam substantiam omnes rerum species in ipsa intelligit. Ergo etc.

2. Circa istam propositionem, Quaecumque una specie videntur, oportet una visione videri, dubitatur. Quia una specie potest unus intellectus diversa diversis temporibus de repraesentatis per illam speciem considerare: et sic illa non simul, sed successive cognoscere. Unde non solum hoc experimur in nobis, sed etiam de substantiis separatis dictum est superius quod singularia unius speciei non cognoscunt nisi quando. sunt in. actu. Successive autem sunt in actu. Ideo illa successive cognoscunt. Et tamen omnia per unam speciem cognoscunt, quae v naturae specificae similitudo. Ergo etc.

Respondetur quod illa propositio non intelligitur de quacumque specie, sed de ea quae semper actu et distincte omnia' sua obiecta repraesentat, quemadmodum divina essentia repraesentat intellectui Beati omnia genera et species rerum, Species autem intellectus nostri non repraesentat semper distincte et in actu omnia quae per ipsam sunt cognoscibilia. Et similiter species intellectus separati non semper in actu repraesentat omnia singularia unius speciei. Ideo instantiae adductae non sunt contra propositum.

II. Secundo. Ea omnia quae videntur per visionem divinae substantiae, qua beati sumus, secundum actum videntur: quia felicitas consistit in actu, non in habitu. Ergo non unum prius altero videtur. Ergo etc.

Tertio. Ultimus finis intellectus est visio divinae substantiae. Ergo, cum videt divinam substantiam, non movetur de uno intelligibili in aliud. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia unaquaeque res, cum venerit ad suum ultimum finem, quiescit.

Quarto. Intellectus in.divina substantia omnes rerum species cognoscit. Ergo videt infinita, Ergo omnia simul videt. — Probatur prima consequentia. Quia quorundam generum, ut numeri, figurae, et proportionis, sunt species infinitae, — Secunda vero probatur. Quia nisi simul omnia illa videret, non videret omnia: cum infinita non sit pertransire.

III. Contra hanc propositionem, Zntellectus in divina substantia videt infinita, Scotus, in III Sent., d. xiv, q. u, tenens quod anima Christi non.videat omnia simul in Verbo, sed successive quodcumque voluerit intelligat, arguit dupliciter.

Primo: quia impossibile est potentiam finitam perfecta attentione videre simul infinita: cum attentio ad plura obiecta simul sit minus perfecta.

Secundo: quia perfectio illius animae excederet: in infinitum alias animas.

Tertio, arguit Adam ., Deus non potest facere infinita simul esse. in actu. Ergo nec possunt simul intelligi ab intellectu creato : quia non potest intellectus creatus plura cognoscere in Verbo quam Deus possit facere.

IV. Ad primum horum, negatur assumptum, quando | illa infinita unica specie, illa distincte repraesentante, co- gnoscuntur. Attentio enim ad plura cognita non diminuit perfectionem cognitionis ipsorum nisi quando. per plures species cognoscuntur. [n proposito autem illa infinita non videntur ab anima Christi per plures species, sed per unam, quae est divina. essentia.

2. Ad secundum dicitur quod non est inconveniens animam Christi excedere perfectione infinita secundum quid, alias animas: cuiusmodi est perfectio . cognitionis infinitorum. Ista enim non est perfectio infinita simpliciter, cum non cognoscat illa efficacia infinita, et alia infinita remaneant cognoscenda praeter illa quae cognoscit: sed est infinita tantum materialiter et extrinsece, et infinitate secundum quid; sicut et ipsa visa sunt secundum quid tantum infinita.

Si autem arguatur, ut arguit Adam : Z7lle actus aequipolleret infinitis actibus specifice distinctis. Ergo esset simpliciter infinitus: — dicitur quod consequentia est falsa. Quamvis enim ille actus aequipolleret infinitis actibus specifice distinctis, distinctione magis materiali quam formali, non tamen esset simpliciter infinitus. Quia sicut infinitae species numerorum non sunt quoddam simpliciter infinitum secundum perfectionem, cum sint ad genus numeri determinatae; ita nec cognitiones illae essent infinitae secundum perfectionem simpliciter, quia essent determinatae ad. numeri cognitionem, ultra quam multae aliae cognitiones relinquuntur.

Si ulterius arguatur, quia Beatus tanto plura videt in Deo quantum ipsum perfectius cognoscit; et sic videtur, si infinita videt in Deo, quod Deum infinite cognoscat ; et consequenter quod infinite alios Beatos excedat: - dicitur, iuxta praedicta, quod sicut ea quae videt in Deo, sunt infinita tantum secundum quid, ita videt divinam essentiam infinite secundum quid. Et sic etiam excedit alios Beatos infinite secundum, quid: sicut infiniti dies excedunt dies finitos infinite secundum quid, non autem simpliciter; quia non sunt simpliciter infiniti, sed tantum secundum quid, cum sint ad naturam temporis et dierum determinati.

3. Ad tertium, negatur consequentia. Et ad probationem, negatur assumptum. Actualis enim existentia repugnat infinitis: non autem actualis cognitio per unum quod infinita simul distincte repraesentat.

CONFIRMATUR conclusio auctoritate Augustini, XV de Trinitate.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 60