Caput 63
Capitulum 63
TERTIA conclusio est: In illa felicitate quae provenit ex visione divina, omne desiderium humanum impletur, ut in Psalmo dicitur; et omne humanum studium ibi consummationem accipit.
I. Probatur discurrendo per omnia in quae humanus appetitus fertur, et quae, secundum Aristotelem, ad felicitatem requiruntur.
In illa enim visione consummatur desiderium hominis secundum contemplativam vitam, de cognitione veritatis: quod sibi convenit inquantum est natura intellectualis. Quia ei innotescunt omnia quae intellectus naturaliter scire desiderat, ut ex supra dictis patet.
Complebitur etiam desiderium eius secundum activam et civilem vitam : quod sibi convenit secundum quod habet rationem, qua inferiora disponere potest. Civilis enim vitae multa sunt appetibilia: scilicet vivere secundum virtutem, ad quod principaliter tendit; honoris sublimitas; famae celebritas; et divitiae; quae omnia in illa visione homines consequuntur. Primum quidem: quia ratio in summo vigore erit, divino lumine illustrata, ne a recto deficere possit, — Secundum vero: quia Beati ad summam honoris altitudinem sublimantur, inquantum Deo uniuntur; cuius signum est quod regnabunt cum Christo, ut dicitur Apoc. xx. — Tertium autem: quia per illam visionem redduntur celebres non opinione hominum, qui decipi et decipere possunt, sed secundum verissimam cognitionem Dei et omnium Beatorum ; unde illa beatitudo in Psalmo gloria nominatur. - Quartum denique: quia in illa beatitudine Beati perfruuntur illo quod bonorum omnium perfectionem comprehendit; quod ostenditur et Sap. vi, et in Psalmo,
Adimplebitur etiam desiderium delectationis: quod homini et omnibus animalibus est commune, et sibi secundum vitam voluptuosam convenit. Quia in illa felicitate est delectatio perfectissima, ut dicitur in Psalmo : et tanto perfectior ea quae est secundum sensus, quanto intellectus est altior sensu; et tanto est magis pura ab omni permixtione contristantis aut sollicitudinis molestantis, quanto illud bonum in quo delectabimur, maius est omni sensibili bono, et magis intimum et continue delectans.
Complebitur etiam desiderium conservandi esse: quod est sibi et omnibus rebus commune. Quia Beati perfectam sempiternitatem consequentur, ab omni nocumento securi: ut dicitur /saiae xrix, et Apoc. xxr.
Infert postremo Sanctus "Thomas quod huic perfectae et ultimae felicitati nihil in hac vita est adeo simile sicut vita contemplativa. Et propter hoc philosophi in contemplatione veritatis quae possibilis est in hac vita, ultimam hominis felicitatem posuerunt. Et etiam a Domino vita contemplativa magis commendatur, Lucae x, tanquam magis diuturna quam activa: incipit enim in hac vita, sed in futura consummatur.
II. Circa complementum desiderii delectationis, advertendum quod, simpliciter et absolute loquendo, delectationes spirituales sunt potiores corporalibus, licet corporales sint quoad nos vehementiores. Sanctus Thomas autem loquitur hoc loco de ipsis secundum ordiriem earum per se et absolute: et tangit paucis verbis multas rationes quas in I I^, q. xxxr, a 5; et IV Sent., d. xuix, q. m, a. 5 , explicite ponit.
Una est quod, cum ad delectationem requiratur bonum coniunctum, id cui coniungitur, et ipsorum coniunctio, quantum ad omnia haec delectatio spiritualis est potior corporali. Quantum quidem ad id cui bonum coniungitur: quia pars intellectiva est multo nobilior, et magis cognoscitiva, quam sensitiva, Hoc tangitur hic cum dicitur quod intellectus est altior sensu. — Quantum etiam ad bonum coniunctum: quia bonum spirituale est maius, et magis dilectum, quam corporale. Cuius signum est, quia homines multa sustinent incommoda, et a maximis delectationibus corporalibus abstinent, propter honorem, famam, et huiusmodi, quae sunt spiritualia bona. Hoc tangitur hic cum dicitur quod illud bonum intelligibile est maius omni bono sensibili. - Quantum vero ad ipsam coniunctionem : quia res spirituales intellectae intimius uniuntur nobis quam res corporales per sensum apprehensae; quia intellectus pertingit usque ad intimam rei quidditatem; per sensum autem coniungimur rebus corporalibus quasi superficialiter tantum, cum extrinseca tantum apprehendamus accidentia. Hoc tangitur hic cum dicitur quod illud bonum est magis intimum.
Alia ratio est quia spirituales delectationes sunt diuturniores, utpote ex causis incorruptibilibus et immobilibus provenientes: corporea vero delectabilia sunt corruptibilia. Hanc tetigit Sanctus Thomas cum dixit quod bonum illud est continue delectans.
Alia postremo ratio est quia delectationes spirituales sunt sine motu et totae simul, et consequenter puriores: corporales vero sunt cum motu, ex quo lassitudinem inducunt. Hanc quoque Sanctus Thomas hic tangit cum ait quod delectatio Beatorum est magis pura ab omni permixtione contristantis,
III. Circa id quod dicitur, vitam contemplativam inci- pere in hac vita. et consummari in futura, advertendum quod hoc non ideo dicitur quasi contemplatio quae est in hac vita, maneat in futura eodem modo, quia, ut inquit Sanctus Thomas II II, q. cuxxx, a. 8, ad 1, modus contemplandi non idem est hic et in Patria: sed quia vita contemplativa manet quoad eosdem actus quos habebat in via. Sicut enim in hac vita est aliqua contemplatio divinae veritatis, ita et in Patria: licet ista sit imperfecta, illa vero perfecta. Intelligitur etiam ratione caritatis erga Deum, in qua principium et finem vita contemplativa habet. Unde inquit Gregorius, supra Ezechielem , quod contemplativa hic incipit ut in caelesti patria perficiatur: quia amoris ignis, qui hic ardere inchoat, cum ipsum quem amat viderit, in amore ipsius amplius ignescit.
IV. Circa conclusionem principaliter intentam occurrit dubium. Non enim videtur in illa felicitate per divinam visionem desiderium hominis compleri. Nam anima beata desiderat uniri corpori, et corporis.beatitudinem, quam nondum habet. Item aliquis Beatus desiderat salutem alicuius quam ille nondum est adeptus. Ergo per visionem divinae essentiae desiderium hominis non completur.
V. Respondetur, ex doctrina Sancti Thomae I IIae, q. v, a. 5, ad 5, quod compleri desiderium Beati potest dupliciter intelligi: uno modo, ex parte appetibilis; alio modo, ex parte appetentis. Animae ergo separatae desiderium totaliter quiescit ex parte appetibilis : quia habet id quod suo appetitui sufficit. Sed non totaliter impletur ex parte appetentis: quia illud obiectum non possidet secundum omnem modum quo possidere vellet.
Hanc ego responsionem Sancti Thomae sic intelligo, quod non ita adimpletur animae beatae desiderium ex visione divinae essentiae quod in ipsa nullus sit desiderii motus: cum, ut arguebatur, aliqua alia desideret. Unde et I IP, q. rxvrr a. 4, ad 3; et III Sent., d. xxvr, a. ult, qu 2, inquit Sanctus Thomas quod animae beatae non | dicuntur proprie sperare gloriam corporis, sed tantum desiderare; et IV. Sent., d. xv, q. nr, a. 3, ad 1, inquit quod sancti martyres habent desiderium de obtinenda stola corporis, et de societate sanctorum qui salvandi sunt. Sed dicitur adimpleri eius desiderium ex parte rei desideratae: inquantum habet perfectissimum et sufficientissimum bonum, quod desiderabat tanquam ultimum suum finem, propter quem omnia alia volebat, in cuius adeptione eius essentialis felicitas consistit; licet illud non habeat omnibus modis quibus vellet, quia non habet illud ut corpus beatificans. Tale enim obiectum sufficit eius appetitui. Tum quia, remotis omnibus aliis, est essentialiter beata ex eius adeptione, utpote habens summum bonum. Tum quia adeptio illius facit ut omne quod desiderat, infallibiliter consequatur. Nam, cum non desideret nisi quod videt Deum velle; et voluntas Dei semper impleatur: sequitur quod et eius desiderium semper impletur, sive de unione ad corpus, sive de societate salvandorum, sive de quocumque alio. Unde inquit Sanctus Thomas I II, loco praeallegato , quod gloria corporis, quam desiderant Beati, habet inevitabilem causam.
Ad hunc ergo sensum intelligitur quod hic dicitur, per divinam visionem substantias intellectuales veram felicitatem. consequi, in qua omne desiderium quietatur. Quia videlicet per illam habetur summum bonum, quod omne desiderabile continet; et quod prae omnibus, tanquam finis ultimus, desiderabatur; et in cuius adeptione essentia beatitudinis consistit; et etiam quia in ipso est inevitabilis ratio et causa adimpletionis cuiuscumque desiderii; sicut eius qui nondum adeptus est pecuniam, dicitur quodammodo desiderium rei habendae quietatum esse, quando scit se, quandocumque voluerit, posse pecuniam obtinere.
VI. Sed tunc insurgit aliud dubium. Nam perfecta felicitas requirit perfectam quietationem desiderii et ex parte appetibilis, et ex parte appetentis: cum omnis motus naturalis ad quietem tendat, felicitas autem sit terminus appetitus. Ergo, si in anima separata non est quietatio totalis desiderii ex parte appetentis, non habebit perfectam felicitatem. Respondetur quod de perfecta felicitate Beati dupliciter possumus loqui: uno modo, quantum ad perfectionem . essentialem felicitatis; alio modo, quantum ad perfectionem essentialem simul et concomitantem, secundum quod beatitudo nominat statum omnium bonorum aggregatione perfectum. Si loquamur de prima perfectione, sic anima separata est perfecte beata: quia videt Deum, in quo essentia beatitudinis consistit, nec remanet in ipsa aliquod desiderium respectu huius. Si vero loquamur de eius perfectione secundo modo, sic utique conceditur quod non est perfecte beata. Unde Sanctus Thomas Quarto, d. xrix, q. 1, a. 4, tenet quod post resurrectionem augebitur beatitudo Sanctorum extensive, inquantum anima gaudebit non solum de bono proprio, sed etiam de bono corporis. Immo etiam vult quod aliquo modo augebitur intensive, non quidem perfectius Deum videndo ex parte obiecti, sed quia ex unione ad corpus eius operatio efficacior erit. In quarto etiam libro huius Contra Gentiles, cap, txxrx, ait. quod anima separata nondum habet felicitatem perfectam, quia nondum eius desiderium totaliter quietatur.
On this page