Caput 70
Capitulum 70
EXCLUSA opinione illorum. qui proprias actiones a rebus creatis subtrahebant, vult Sanctus Thomas solvere quaedam dubia quae aliquibus circa praemissa difficultatem afferunt. Nom enim videtur aliquibus possibile esse: quod effectus naturales attribuantar Deo et naturali agenti.
Secundo. Divina virtus sufficit ad. effectus naturales producendos. Ergo superfluum est adhibere naturales virtutes. Vel, si naturalis virtus sufficit, superfluum est quod divina virtus agat. Ergo etc.
Tertio. Si Deus totum effectum naturalem producit, nihil relinquitur de effectu naturali es ad producendum. Ergo etc.
II. Ad primum respondet Sanctus Thomas quod, cum in quolibet agente sit considerare rem quae agit, et virtutem per quam agit, virtus inferioris agentis dependet a virtute superioris agentis, inquantum superius agens dat virtutem inferiori agenti per quam agit; vel conservat eam; vel applicat ad agendum, dando illi solum motum. Ideo actio inferioris agentis fit ab eo non solum per propriam virtutem, sed etiam per virtutem omnium superiorum agentium. Et sicut agens infimum invenitur immediatum activum, ita virtus primi agentis invenitur immediata ad producendum effectum. Ex quo sequitur quod, sicut non est inconveniens unam actionem procedere ab. agente et eius virtute, ita non est inconveniens eundem effectum a Deo et inferiori. agente immediate produci, licet alio et alio modo: a Deo scilicet immediatione virtutis; ab inferiori vero agente immediatione suppositi agentis.
2. Circa illam propositionem, Superius agens dat inferiori agenti virtutem per quam agit, vel conservat eam, vel applicat ad agendum, advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Pot., q. ut, a. 7, ad 7, quod duplex vis ad agendum rebus creatis inest dum agunt. Una est forma habens esse firmum et ratum in natura, per quam agunt tanquam propria et naturali virtute. Alia est vis quae est intentio sola virtutis divinae, habens esse incompletum, per modum quo colores sunt in aere, et virtus artis in instrumento : et ista vis non convenit rebus nisi quando actualiter operantur et agunt tanquam divinae virtutis instrumenta ; sicut et virtus artis non remanet in instrumento nisi quando ipso utitur ad operationem artis. Deus ergo dat rebus naturalibus utramque virtutem: sed secundam tantum illis communicat dum eas ad operationem applicat. Ideo dixit Sanctus Thomas quod superius agens dat inferiori agenti : virtutem per quam agit; vel conservat eam, quod pertinet ad primam virtutem; vel applicat ad agendum, quod per secundam virtutem efficitur.
III. De immediatione virtutis et suppositi dictum est in praecedentibus : ideo satis est nunc unum exoriens dubium excludere, Videtur enim quod virtus supremi agentis non sit productiva effectus quasi causa immediata, ut hic dicitur. Sicut enim primum agens operatur per secunda agentia . tanquam per instrumenta, ita virtus primi agentis utitur virtutibus secundorum agentium tanquam instrumentis. Sed quia primum agens operatur per secunda tanquam. per instrumenta, ipsum- non dicitur agens immediatum, sed mediatum: et infimum : agens, ut hic dicitur, est immediatum. activum. Ergo, quia. primi agentis virtus agit per virtutes secundorum tanquam. per instrumenta, ipsa non erit immediata causa' effectus, sed mediata;
2. Respondetur quod in hac obiectione accidit deceptio quia accipitur ordo eodem modo in virtutibus, et in suppositis- agentibus, cum dicimus unum operari per alterum; et eodem modo accipitur immediatio. Hoc autem non sic est: sed ordo qui consideratur in suppositis, cum dicimus unum suppositum per aliud operari, est ordo descensus; ordo vero qui in virtutibus consideratur, est ordo ascensus. Cum enim dicimus unum suppositum agere per: aliud, intelligimus quod agit per. ipsum tanquam per instrumentum.ab eo motum. ad aliquod. producendum: sicut cum dicimus fabrum- lignarium facere scamnum per.serram. Et ideo, si multa agentia ad unam operationem concurrunt, dum dicimus unum operari per aliud, ibi consideratur descensus quidam a supremo agente non moto usque ad infinum agens motum. Sed cum dicimus virtutem unius agere per virtutem alterius, intelligimus ipsius virtutem ab alterius virtute tanquam ab agente, sive tanquam a superiori. forma, dependere, inquantum ab ipsa ad suam operationem movetur. Et sic, ubi multae virtutes fuerint Ssubordinatae, ut.una dicatur per alteram operari, ibi consideratur ascensus quidam a virtutibus motis ad virtutes moventes. — Ex quo. sequitur quod, cum dicimus aliquod agens esse immediatum, intelligimus post ipsum non esse aliud suppositum agens ab ipso motum. Cum autem dicimus aliquam virtutem: esse immediate. productivam effectus, intelligimus ipsam non habere ante se aliam virtutem a qua moveatur, sed ipsam esse ex se productivam effectus, ut hic dicitur. Unde hanc immediationem virtutis assimilat Sanctus Thomas immediationi primi principii: nam et primum principium dicitur immediatum, quia ex propriis terminis virtutem habet, et veritas ipsius a nullius alterius propositionis veritate dependet.
3. Cum ergo dicitur quod, sicut primum agens operatur per secunda agentia tanquam per instrumenta, ita virtus primi agentis utitur virtutibus secundorum agentium tanquam instrumentis: hoc admisso, negari potest consequentia. Quia, ut ostensum est, alia est immediatio suppositi agentis, et alia immediatio virtutis, secundum quod ipsis utuntur philosophi.
Potest etiam negari illud assumptum. Quia ratio instrumenti convenit proprie ipsi agenti, non autem virtuti instrumenti, Et si aliqua virtus dicatur virtus instrumentalis, hoc non dicitur quasi ipsa virtus sit instrumentum, sed quia est instrumenti virtus,
Si autem velimus alio modo. uti vocabulis quam philosophi utantur, et vocare virtutem immediate agentem illam qua nulla est inferior virtus mota ad productionem effectus; sic nullum inconveniens esset dicere quod, sicut primum agens non est immediatum effectui secundum suppositum, ita neque est immediatum secundum virtutem. Sed hoc esset abuti vocabulis in philosophia.
IV. Sed circa praedicta adhuc dubitatur. Nam videtur Sanctus Thomas oppositum eius quod hic dicitur, alibi dicere. Hic enim ait quod iidem effectus proveniunt a Deo immediate immediatione virtutis, ab inferioribus autem immediate. immediatione. suppositi. In Primo autem Sent., d. xxxvi, q. 1, a. 1, ad 4, videtur velle quod Deus sit immediata causa omnium etiam immediatione suppositi. Nam postquam dixit quod virtus Dei est immediatissima omnibus, subiungit: Sed quia ipsemet est sua virtus, ideo non tantum est immediatum principium operationis in omnibus, sed immediate in omnibus operans: quod in aliis causis non contingit. - In QQ. etiam de Potentia Dei, q. ur, a. 7, in fine, postquam conclusit quod Deus est causa operationis cuiuslibet inquantum eius virtute omnis alia virtus agit, subiungit: .Et cum iis coniunxerimus quod Deus sit sua virtus, et quod sit intra quamlibet rem sicut tenens rem in esse, sequetur quod ipse in quolibet operante immediate operetur. Ex quibus videtur velle quod Deus in omnibus immediate operetur, non tantum immediatione virtutis, sed etiam immediatione suppositi.
V. Ad evidentiam huius dubii, notandum est primo, quod differentia est inter agens corporeum et Deum, quantum ad existentiam in rebus et simultatem cum eis. Quia substantia rei corporeae non dicitur esse in alia re, proprie loquendo, a se distincta, nisi quia localiter ab ea continetur: unde unum corpus esse in alio est ipsum ab alio localiter contineri. Similiter unum corpus non dicitur simul esse cum alio corpore, nisi aut quia ambo sunt in eodem loco, sicut miraculose fieri potest; aut quia sunt immediate situata, ita videlicet quod inter situm unius et situm alterius non mediat alterius corporis situs. Deus autem, secundum proprium modum suum et aliarum substantiarum separatarum, dicitur esse in rebus quantum ad substantiam et essentiam suam, non per localem continentiam et situalem, sed per causalitatem. Unde ipsius substantiam esse in rebus est ipsum esse causam immaediatam, idest, habere habitudinem agentis proximi ad ipsas res. Et similiter ipsum esse simul cum rebus, est ipsum esse rerum immediatam causam.
Considerandum secundo, quod aliter dicitur absolute aliquod agens corporeum esse agens immediatum, et aliter Deus. Agens enim corporeum dicitur agens immediatum quando inter situm suae substantiae et situm sui effectus non mediat situaliter aliud agens corporeum ab ipso motum. Non enim dicitur substantia corporea immediata alteri nisi quia extremitas suae quantitatis est simul cum extremitate quantitatis sui effectus, aut passi in quod agit: ut patet ex his quae dicuntur IV Physicorum . Sed Deus absolute dicitur agens immediatum alicuius rei quando inter ipsum et effectum non est aliud agens secundum ordinem causalitatis, non autem secundum ordinem situs.
Sciendum tertio quod, quia substantia corporea non est idem cum virtute qua agit, non oportet, si virtus eius est in aliqua re extrinseca, quod in ea sit sua substantia: cum substantia eius non dicatur esse nisi ubi situaliter collocatur; virtus autem dicatur esse etiam ubi aliquid per ipsam causaliter attingitur. Quia vero substantia divina est idem quod sua virtus, ideo ubi est eius virtus, ibi est et eius substantia. Ex quo sequitur quod, si proprie volumus loqui, non sufficit ad hoc ut corpus aliquod dicatur in aliud immediate agere, quod virtus eius sit immediata passo secundum causalitatem: sed requiritur etiam quod ipsum agens sit proximum passo situaliter et secundum suppositum agens; quia immediatio in corporibus, proprie loquendo, attenditur $ecundum ordinem situs. Unde, quamvis virtus solis, in ordine virtutum corporalium, dicatur immediata iis quae in visceribus terrae generantur, inquantum proxima agentia virtute eius operantur, non tamen convenienter dicitur quod sol est illorum agens immediatum: cum inter ipsum et illa multa sitit agentia corporalia media secundum situm. Et quando dicimus quod sol immediate illa generat, illud improprie dicitur: quia videlicet dicitur illa generare, non quia ipse agat, sed eo quod agentia proxima eius . virtute generent. - Ad hoc autem quod Deus dicatur agens immediatum absolute, sufficit ut eius virtus sit immediata causaliter. Quia immediatio in Deo est tantum secundum ordinem causalitatis. Et ideo, cum sua substantia sit idem quod sua virtus, ubi est sua virtus, est etiam sua substantia, et ipsa causat immediate id quod ab eius virtute immediate causatur.
Sciendum quarto, quod aliud est dicere absolute Deum esse agens immediate in omnibus rebus: et aliud est dicere Deum esse agens in omnibus immediate immediatione suppositi. Quia ad primum sufficit quod res immediate attingat sua virtute, idest, quod ipse sit agens, et inter ipsam virtutem Dei et effectum non sit aliqua virtus superior per quam agat: cum enim sit idem in ipso agens et virtus, non tantum dicitur quod alia agentia agant in virtute ipsius, sed etiam quod ipse agit immediate sua virtute. Ad secundum vero requiritur quod inter Deum et res nulla sit causa ipsi co-agens tanquam ab ipso mota, sed quod se solo proxime operetur.
VI. Ad dubium ergo dicitur primo, quod non est mens Sancti Thomae, ubi allegatur, quod Deus differat ab aliis agentibus quia illa agant immediate immediatione suppositi tantum, Deus autem agat immediate et immediatione virtutis et immediatione suppositi: quia istud implicaret. Si enim Deus esset immediate agens immediatione suppositi in omnibus effectibus aliarum causarum, aliae causae non agerent immediate immediatione suppositi: — nisi diceremus quod inter Deum et alias causas non est ordo per se in causando, secundum supposita agentia: cuius oppositum omnis schola et philosophorum et theologorum tenet, et maxime apparet in hoc loco ex Sancto Thoma, et in aliis locis allegatis.
Dicitur secundo, quod mens eius est quod Deus non solum ad effectus aliarum causarum sic se habet quod virtus eius sit effectibus immediata, et ipsae causae dicantur agere immediate per eius virtutem, non autem ipse dicatur absolute sua virtute immediate agere sicut accidit in primo agente corporali, ut declaravimus : sed, sicut virtus eius est omnibus rebus immediata, et est principium quo agendi in omnibus, ita ipse dicitur agere sua virtute immediate ut principium quod absolute, cum sit idem realiter cum ipsa, et ubi est virtus eius secundum causalitatem, sit etiam ipse Deus eodem modo. In hoc enim differt Deus ab aliis primis agentibus quae sunt corpora, respectu effectus a proxima causa producti, quia primum agens corporeum non dicitur proprie immediatum agens sicut quod, sed tantum virtus eius est sicut quo inferiora agentia agunt, quia non est in inferioribus agentibus secundum suam substantiam in quibus est sua virtus, neque est idem quod virtus ipsa, ut idem sit agens quo et agens quod: Deus autem, quia est idem quod sua virtus, et est ubi ipsa est, non tantum babet ut eius virtus sit quo agentia secunda agant, sed etiam habet ut sit agens quod, in eodem ordine quo sua virtus est agens quo; ut scilicet immediate agat immediatione virtutis, et non per virtutem alterius agentis; et ut dici absolute possit: Deus immediate in omnibus operatur.
Cum hoc autem stat quod aliqua agat mediate mediatione suppositi: dum causis naturalibus utitur tanquam instrumentis non solum virtutis suae, sicut inferiores causae corporeae sunt instrumentum virtutum superiorum corporum, sed etiam ipsius Dei agentis.
VII. Sed circa istam responsionem remanent quaedam dubia, Primum est: nam, secundum dicta, verum est, absolute loquendo, quod Deus immediate producit unumquodque, quia sua virtute immediate attingit omnia. Et hoc videtur ab omnibus concessum. Ergo vanum est quaerere utrum Deus sit causa omnium immediata: an aliquorum sit causa mediata, aliquorum vero immediata. Et tamen hoc a praeclarissimis philosophis in dubium vertitur, et aliqui dicunt Deum aliqua immediate produxisse, aliqua vero mediate.
Secundum dubium est. Aut loquimur de virtute divina secundum seipsam, ut est in Deo: aut quantum ad eius intentionem et similitudinem in agentibus inferioribus receptam. Si primo modo, non est verum quod ipsa sit in agentibus inferioribus, sed est tantum in Deo: sicut et Dei sapientia in solo Deo est secundum seipsam, Si vero secundo modo loquamur, sic falsum est quod Deus sit ipsa virtus: cum virtus illo modo sit accidens in creatura.
VIII. Ad primum dupliciter potest responderi. Primo quod, dum philosophi quaerunt utrum Deus sit causa effectiva immediata omnium, non quaerunt de immediatione virtutis: quia hoc pro manifesto et confesso tenent. Sed quaerunt de immediatione suppositi : an scilicet omnia per se solum produxerit in esse, nullo alio agente cooperante ; vel potius aliqua per se solum produxerit, alia vero produxerit aliis causis cooperantibus, Et sic non est vanum quaesitum, sed multas patitur difficultates.
Secundo responderi potest quod non ab omnibus philosophis conceditur quod Deus agat immediate in omnibus rebus secundum virtutem, eo modo quo nos dicimus virtutem divinam esse omnibus immediatam, quia videlicet per se omnem rem attingit, et nulla causa agit nisi inquantum virtus primi agentis eam applicat ad operationem et ea utitur sicut instrumento: sed aliqui dixerunt quod Deus quaedam immediate produxit, ipsa scilicet sua virtute attingendo; quaedam vero mediate, dando videlicet causis ipsorum virtutes naturales quibus operantur, et eas in esse conservando, non autem illa sua virtute immediate attingendo. Et ideo convenienter etiam quaeritur a philosophis, an Deus omnia secundum suam virtutem immediate producat.
2. Ad secundum dubium respondetur quod accidit deceptio quia imaginamur divinam virtutem esse in rebus eo modo quo forma substantialis aut accidentalis dicitur esse in suo susceptivo: cum tamen ipsam esse in rebus non sit ipsam rebus per modum formae inhaerere, sed res contingere eas in esse producendo. Dicitur ergo quod loquimur de virtute divina secundum quod in se est. - Cum autem arguitur contra, quia sic non est in causis inferioribus: negatur. Dicitur enim quod est in causis inferioribus per modum operantis in illas, licet non per modum formae inhaerentis. Agit enim immediate quandam sui participa- tionem in omnibus causis inferioribus, et cum illa participata similitudine simul immediate ipsarum effectus attingit. Accipitur enim tanquam una virtus ipsa virtus in Deo existens, et eius intentio in causis inferioribus producta: sicut ars quae est in mente artificis, et eius intentio in instrumento recepta, pro una virtute accipiuntur.
IX. Ad secundum , negat Sanctus Thomas consequentiam, Non enim est superfluum, si res naturalis producat proprium effectum, quod Deus illum producat: quia res naturalis non producit illum nisi virtute divina.
Neque etiam superfluum est, si Deus potest per seipsum omnes effectus naturales producere, quod per alias quasdam causas producantur. Quia ex immensitate bonitatis suae voluit suam similitudinem rebus communicare non solum quantum ad hoc quod essent, sed etiam quantum ad hoc quod essent aliorum causae. — Et etiam quia per hoc decor ordinis in rebus creatis apparet.
Adverte quod, cum dicatur superfluum ad operationem aut quod non est ad operationem necessarium ; aut quod non solum non est necessarium, sed etiam propter nullum bonum, aut propter nullam utilitatem adducitur: cum dicitur quod res naturalis non producit effectum nisi virtute divina, datur intelligi quod non est superfluum, Deum agere ad effectum naturae, quasi sine ipso talis effectus produci possit. Immo necessarium est Deum agere ad talem effectum: quia, remota virtute divina, per quam res naturalis agit, ipsa non posset agere; sicut, remota virtute artis, serra non posset scamnum operari. - Cum vero dicitur Deum suam similitudinem voluisse rebus communicare et quantum ad esse et quantum ad operari: datur intelligi non esse superfluam actionem rerum creatarum in productione effectuum Dei secundo modo. Quia, licet non sit necessaria quasi sine ipsa Deus effectum producere non possit, ex hoc tamen magis manifestatur divina bonitas, et maior decor in rebus creatis apparet, et sic non inutiliter concurrit.
On this page