Text List

Caput 69

Capitulum 69

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas Deum esse omnibus P operantibus causam operandi, vult nunc quendam errorem ex praemissis exortum excludere . Sumpserunt enim quidam ex hoc quod. dictum est Deum esse omnibus operantibus causam operandi, et quod in omnibus operatur, occasionem dicendi quod nulla creatura habet aliquam actionem in productione effectuum naturalium: ita scilicet quod ignis non calefacit, sed causat Deus calorem praesente igne.

Circa hunc autem errorem duo facit: primo, ipsum excludit; secundo, removet quaedam dubia, capite sequenti.

Circa primum tria facit: primo, ponit sectatores huius erroris, cum eorum fundamentis; secundo, ipsum errorem confutat; tertio, ad fundamenta errantium respondet ,

I. Quantum ad primum: — Quidam, scilicet Saraceni, ut recitat Commentator, XII Metaph., text. 18, et IX. Metaph., commento 7, hunc errorem tenuerunt hac ratione, quod formae non possunt nisi per creationem produci, cum ex materia fieri non possint, eo quod non habeant materiam partem sui; creare autem solius Dei est. :

2. Quidam vero alii, ponentes formas quae sunt in materia provenire a formis quae sunt per se sine materia, concordant praedictae opinioni. Posuit enim Plato ideas esse causas essendi iis sensibilibus. — Avicenna vero posuit substantiales formas ab intelligentia separata effluere. Declinabat autem a priori stultitia in hoc quod ponebat accidentales. formas esse materiae dispositiones, et a naturalibus agentibus provenire.

Movebantur autem primo, quia omne quod non est per se, provenit ab eo quod est per se. — Secundo, quia nulla virtus activa invenitur esse in istis inferioribus nisi accidentalis forma. — Tertio, quia animalia genita ex putrefactione non generantur ex sibi similibus.

3. Quidam vero, — sicut Avicebron, in libro de Materia et Forma (ut est apud Albertum, I Phys. ), quem appellavit Librum Fontis Vitae, eo quod ex ipso tanquam ex fonte vita fluat intellectus et scientiae, ponens nullum corpus esse activum, sed virtutem substantiae spiritualis, per corpora transeuntem, actiones agere quae per corpora fieri. videntur, — addiderunt has rationes .

Primo. Quia omnis corporis forma est adiuncta quantitati. Quantitas autem impedit actionem et motum. Quod patet, quia per adiectionem quantitatis corpus fit ponderosius, et tardatur motus eius.

Secunda. Quia nulla substantia est inferior corporali, Omne autem agens, praeter primum, quod causat, requirit subiectum inferius se.

Tertia. Quia corporalis substantia est in ultima distantia a primo agente.

4. Quidam vero in lege Maurorum, ut recitat Rabbi Moyses, dicentes omnia accidentia creari a Deo, addiderunt hanc rationem, quia accidens non transit a subiecto in subiectum .

II. Quantum ad secundum , arguitur contra praedictas positiones. Primo sic. Si nulla inferior causa, et maxime corporalis, aliquid operatur, sed solus Deus, non sequeretur diversus effectus ex diversitate rerum in quibus Deus operatur: cum ipse Deus non varietur per hoc quod operatur in diversis rebus. Hoc autem ad sensum apparet esse falsum, Ergo etc..

Adverte quod, si aliqua causa operetur per appositionem alicuius alterius et praesentialitatem, non possunt appositione diversorum diversi effectus provenire nisi aut propter diversam actionem eorum quae apponuntur, inquan- tum in ipsis actio primi agentis limitatur; aut propter aliquam mutationem et variationem causae ex eo quod per appositionem diversorum operatur. Si ergo ponatur quod diversa apposita in actione Dei nihil agant; et quod Deus non varietur ex appositione diversorum in quibus operatur sicut in re praesenti suae actioni, et per quam sua actio transeat: non poterit salvari quomodo ex appositione diversorum sequantur diversi effectus a Deo; puta, quomodo ex appositione calidi sequitur. calefactio et non infrigidatio (nisi forte, per accidens) ; et ex semine hominis apposito sequitur generatio hominis; et sic de aliis. Et hoc est huius rationis fundamentum.

2. Quia vero dici posset quod ista diversitas effechilum ex applicatione diversorum provenit, non quia ista apposita aliquid agant, neque quia ex appositione diversorum Deus varietur, sed quia Deus statuit apponendo ignem calefacere, et.hominem generare apponendo semen hominis: ideo, ut hoc removeat, Sanctus "Thomas addit secundam rationem, et arguit secundo loco sic. Si Deus solus omnia immediate operaretur, frustra essent ab ipso adhibitae aliae res ad producendos effectus. Sed est contra rationem sapientiae ut aliquid sit frustra in operibus sapientis. Ergo etc.

3. Tertio. Deus communicavit aliis similitudinem suam quantum ad esse. Ergo communicavit eis suam similitudinem quantum ad agere. Ergo ut etiam res creatae habeant proprias operationes, — Probatur consequentia. Quia facere. aliquid actu consequitur ad esse actu: ut patet in Deo. Quod autem dat alicui principale, dat eidem omnia quae consequuntur ad illud: scilicet aut necessario, aut secundum convenientiam et decentiam. Declaratur in dante gravitatem, qui etiam. dat motum deorsum.

III. Quarto. Si nulla creatura habet actionem ad a liquem. effectum producendum, multum detrahitur perfectioni creaturae: cum ex abundantia perfectionis sit quod perfectionem quam habet, possit alteri communicare. Ergo detrahitur perfectioni divinae virtutis. — Probatur consequentia. Quia, cum perfectio effectus determinet perfectionem causae, oportet quod a Deo, qui est perfectissimum agens, creaturae perfectionem consequantur. Et sic, dum detrahitur perfectioni creaturae, detrahitur et perfectioni Dei.

2. Circa istam propositionem, Perfectio effectus determinat perfectionem causae, considerandum est quod duplicem sensumi habere potest. Uno modo, ut intelligatur secundum realem efficientiam. Et sic non accipitur hic: cum sit manifeste falsa. Constat enim quod perfectio effectus nihil agit in causa, ut possit causare determinationem perfectionis ipsius: sed magis perfectio causae ponit terminum perfectioni effectus. Unde hic dicitur, pro manifestatione dictae propositionis, quod maior virtus perfectiorem effectum inducit. - Alio modo, ut intelligatur arguitive, et secundum quandam illationem et consequentiam, Et hoc modo hic accipitur. Cum enim maior virtus causet perfectiorem effectum, potest ex perfectione effectus inferri a posteriori causae perfectio: et ubi in effectu maior fuerit perfectio, potest inferri maiorem perfectionem in causa esse.

3. Sed tunc occurrit dubium. Nam licet, ubi causa de necessitate naturae agit, derogans perfectioni effectus deroget etiam causae perfectioni, quia ubi perfectio effectus minor fuerit, necesse est perfectionem talis causae minorem esse; ubi tamen causa non agit secundum necessitatem naturae, sed secundum suam determinationem et propositum suae voluntatis, derogando effectui, non oportet ut sit derogatum causae; cum stet causam voluntarie agentem perfectissimam esse in se, et tamen parvam perfectionem suo effectui dare velle. Deus autem est causa voluntaria creaturarum, non autem causa agens ex necessitate naturae. Ergo, quamvis ponatur aliquam perfectionem creaturae deesse, ex hoc non derogatur virtuti divinae quin sit perfectissima.

4. Respondetur, et dicitur primo, quod utique ista ratio non videtur induci a Sancto Thoma tanquam demonstrativa, sed tanquam probabilis et persuasiva.

Dicitur secundo, quod dupliciter loqui possumus de divina virtute: uno modo, secundum quod in seipsa est; alio modo, secundum. quod. creaturis communicatur, et nobis ex eius effectibus manifestatur. Si primo modo consideretur, sic, dum derogatur perfectioni effectus, non oportet derogari perfectioni causae. Et iuxfa hunc sensum procedit obiectio. —. Si autem. secundo modo consideretur, sic, derogando perfectioni creaturae, derogatur perfectioni divinae virtutis. Quanto enim minor perfectio. fuerit in creaturis, tanto divina bonitas et virtus erit ipsis minus communicata; et quanto minorem perfectionem cognoverimus in creaturis, tanto minus et imperfectius divina virtus nobis ex creaturis innotescit. Et secundum hunc sensum probabilis est ratio Sancti Thomae. Cum enim communicare-suam perfectionem videatur consequi, saltem . secundum quandam convenientiam, ad esse in actu perfectum, sicut et Deus, qui est actus purus, est etiam prima . causa essendi omnibus; probabile videtur. quod Deus, qui dat esse actu creaturis, det etiam illis ut agant; et si ponatur quod det esse actu absque hoc quod agant, videtur bonitati divinae derogari, utpote quae non communicaverit seipsam, et nobis se non manifestaverit, secundum communicationem operationis quasi debitae creaturae.

5. Posset etiam sustineri quod haec ratio necessario concludit, dicendo quod operari et agere virtualiter, hoc est, habere virtutem agendi, necessario consequitur ad hoc quod est esse in actu perfecto et completo secundum conditionem propriae.naturae. Et ideo dans esse actu complete, necessario dat etiam virtutem agendi. Et sic, si ponatur non posse convenire creaturae ut agat, sequitur divinam virtutem imperfectam poni, utpote quae non possit creaturae dare esse perfectum et completum. — Nec valet quod dicitur Deum esse agentem voluntarium. Quia etiam agens voluntarium, habens virtutem producendi aliquid in actu completo, potest etiam illi dare id quod ad esse in actu perfecto consequitur. Immo, si dat primum, necessario dat secundum.

Prima tamen responsio videtur melior. Quia dicentes creaturam nullam habere posse actionem, negarent quod habere virtutem agendi consequatur necessario esse in actu.

IV. Quinto: et est confirmatio praecedentis. Deus est summum bonum. Ergo eius est optime omnia facere. Ergo sic rebus creatis suam bonitatem communicavit ut una res, quod accepit, possit in aliam: rem transfundere. Ergo detrahere proprias actiones a rebus creatis, est divinae bonitati derogare. — Probatur prima consequentia. Quia sicut boni est bona facere, ita summi boni est aliquid optime facere: idest, ipsum decet optime facere secundum rei factae exigentiam. — Secunda quoque probatur. Quia melius est quod bonum alicui collatum sit multorum commune, quam quod sit proprium : cum bonum, quanto communius, tanto divinius. Bonum autem unius fit multis commune, si ab uno in alia per propriam actionem derivatur.

Sexto. Subtrahere a rebus actiones est ab eis ordinem earum ad invicem subtrahere. Ergo est subtrahere eis id optimum quod habent. Ergo primum est inconveniens. — Probatur antecedens. Quia diversarum naturarum non est colligatio in ordinis unitatem nisi per hoc quod quaedam agunt et quaedam patiuntur. — Prima vero consequentia probatur. Quia singula in seipsis sunt bona, simul autem omnia sunt optima, propter ordinem universi: cum totum semper sit melius partibus, et finis earum.

Septimo. Si effectus non producuntur ex actione rerum creatarum, ergo impossibile est quod per effectus manifestetur virtus alicuius causae creatae. Ergo nunquam natura alicuius rei creatae poterit cognosci per effectum. Ergo subtrahitur nobis omnis cognitio scientiae naturalis, in qua praecipue demonstrationes per effectum sumuntur, — Probatur prima consequentia. Quia effectus non ostendit virtutem causae nisi ratione actionis, quae, a virtute procedens, ad effectum terminatur. — Secunda vero probatur. Quia natura rei creatae non cognoscitur per effectum nisi inquantum per ipsum. cognoscitur virtus, quae naturam consequitur. .

Octavo. Apparet per inductionem quod simile agat suum simile. Sed quod generatur in rebus inferioribus non est forma tantum, sed compositum ex materia et forma: cum generatio sit ex materia et ad formam terminetur. Ergo generans est compositum ex materia et forma. Ergo non est species rerum separata, ut Platonici voluerunt; neque intelligentia agens, ut voluit Avicenna.

Adverte quod ista ratio sumpta est ex Aristotele, VII Metaph. , contra Platonem. Et convincit tam Platonicos quam Avicennam: quia supponebant unum falsum, scilicet quod sola.forma generaretur, non autem compositum, et non poterant salvare aliquam generationem univocam esse.

Nono: et est ratio particulariter contra Avicennam. Formae accidentales quae sunt in rebus corporalibus, habent proprias actiones: scilicet per Avicennam, Ergo et formae substantiales. Ergo, cum eius actio non sit disponere materiam, quia ad hoc sufficiunt formae accidentales, forma generantis est principium introductionis formae substantialis in. generatum, — Probatur prima consequentia. Quia, cum agere consequatur ad esse in actu, inconveniens est quod actus perfectior, qui est forma substantialis, actione destituatur: quando scilicet formae accidentali conveniat.

V. Quantum. ad tertium , respondet Sanctus Thomas rationibus praedictae opinionis.

Ad rationem. quidem primam, quae erat Saracenorum, respondet quod, sicut forma dicitur ens non quasi ipsa habeat esse (scilicet primo), sed quia per eam compositum est; ita nec propria fit, sed incipit esse per hoc quod compositum sit reductum de potentia in actum quae est forma.

Adverte quod Sanctus Thomas ex his vult habere quod non oportet formam creari, licet ex materia non fiat: quia ipsa non est id quod fit, sed est id quo compositum fit; et consequenter nulla productio ad ipsam primo terminatur.

VI. Ad primam rationem pro Platonis opinione et Avicennae , respondet quod non oportet ut habens formam quasi participatam recipiat. eam immediate ab eo quod est essentialiter forma; sed immediate ab aliquo habente formam simili modo participatam, quod tamen agat virtute illius formae separatae, si qua sit talis.

Adverte quod, sub dubitatione dixit de forma separata si qua sit talis, quia non putat verum esse ideas separatas quas Plato posuit; nec esse intelligentiam unam creatam cuius sit omnes formas, substantiales inferioribus dare, ad modum Avicennae. Sed tamen, quia non est intentionis suae hoc loco de eorum positionibus disputare, ideo respondet. admissa etiam eorum. positione quantum ad esse illarum substantiarum . separatarum. ,

2. Ad secundam respondet quod, licet omnis actio inferiorum corporum fiat.per qualitates activas et passivas, quae sunt accidentia; non tamen oportet quod non producatur ex. earum actione nisi accidens. Quia agunt virtute formae substantialis: et sic ex earum actione producuntur formae substantiales, inquantum agunt instrumentaliter in virtute formarum. substantialium.

3. Ad tertiam dicit primo, quod in genitis ex putrefactione. forma generatur non ex substantia separata immediate, sed ex: agente corporali, scilicet ex caelesti corpore.

Dicit secundo quod, licet ad producendas aliquas formas imperfectas sufficiat virtus caelestis absque agente univoco, eo quod corpus caeleste sit primum alterans, in cuius virtute omnia moventia ad formam in istis inferioribus agunt; ad producendas tamen formas perfectiores, sicut sunt formae animalium perfectorum, requiritur cum agente caelesti agens univocum; quia talia animalia non generantur nisi ex semine, idest, nisi cum virtute corporis caelestis concurrente semine. j

Ad evidentiam huius responsionis, considerandum est quod, licet hic non fiat mentio nisi de virtute corporis caelestis in productione eorum quae per putrefactionem generantur, in VII tamen Metaph., lect. 8, ponit Sanctus 'Thomas, et est de mente Averrois XII Metaph., commento 13, quod praeter virtutem corporis caelestis, est etiam in materia ex qua generantur huiusmodi animalia, aliquod principium simile virtuti activae quae est in semine, ex quo huiusmodi animalium animae causantur. Quia tamen huiusmodi principium et virtus non provenit ab anima, sicut virtus quae est in semine ex quo perfecta animalia generantur, sed tantum a corpore caelesti, in quo virtualiter omnes formae generatae sicut in principio activo continentur; ideo generatio horum soli corpori caelesti attribuitur hoc loco, et in aliis etiam locis , diciturque se habere virtutem solis ad horum generationem sicut virtutem formativam quae est in semine in generatione perfectorum.

VII. Utrum autem idem secundum speciem possit ex putrefactione et ex semine generari? — videtur, secundum Sancti Thomae doctrinam, quod sic. Nam VII Metaph., lect. 6 et lect. 8, ubi ex proposito hanc materiam determinat, tenet hoc de mente Aristotelis esse in naturis imperfectis.

Videtur autem hoc rationabile esse. Nam in multis huiusmodi, ut in apibus, quae Commentator videtur dicere utroque modo generari, XII Metaph., comment. 18, videmus eandem figuram esse, eadem accidentia, easdem operationes, eosdem motus, eademque organa motus; item eadem conservantia, eademque corrumpentia; ex quibus solemus in cognitionem specierum devenire. Et hac ratione utitur Scotus ad confirmationem positionis Sancti Thomae, in I Sent., d. 1, q. 7 . Est etiam expressa mens Aristotelis, VII Metaph., text. 23, ut etiam ex textu graeco apparet, ubi ait quod quaedam eadem et ex spermate fiunt et sine spermate.

2. Sed circa hoc difficultatem faciunt, primo, verba Aristotelis, I de Gen. Animal., cap. 1 et xvr, ubi vult quod quae non ex coitu animalium prodeunt, sed ex putri materia, licet generent, non tamen sui generis prolem procreant.

3. Secundo, difficultate afferunt quaedam dicta Sancti "Thomae quae contrarium sonare videntur. Nam Prima, q. Lxxi, a. 1, ad 1, ait quod i/la quae naturaliter generantur ex semine, non possunt naturaliter sine semine generari. — Primo quoque Sent., d. x, a. 5, ait quod idem in specie non est per putrefactionem et seminationem. — De Potentia etiam, q. nmt, a. 11, ad 1, ait quod animalia generata ex semine, et ex putrefactione, in genere conveniunt, et specie differunt. — In de Veritate etiam, q. xr, a. 2, ad 4 , videtur admittere quod mures generati ex semine nom possunt esse eiusdem speciei,cum illis qui ex putrefactione generantur.

4. Tertio, difficultatem afferunt rationes Averrois, VIII Phys., commento 46, et in Paraphrasi de Gen. Animal., lib. I, cap. r. Prima est. Si materiae sunt diversae, et formae sunt diversae. Sed constat aliam materiam esse rem putrem, et aliam sanguinem menstruum. Ergo etc. - Maior probatur. Tum quia alioquin 707 esset forma propria huius materiae. Et tunc quodlibet posset ex quolibet generari. — Tum quia materiae essent otiosae.

Secunda est. Si sic esset, tunc eadem species esset a natura et a casu. Hoc autem est falsum. Tum quia quod fit a natura, opponitur ei quod fit a casu. — Tum quia nulla species est a casu.

Tertia est. Si quod generatur ex semine, potest idem generari ab agente aequivoco per putrefactionem, aut hoc fiet de necessitate et semper ; aut in pluribus; aut raro. Si primum, ergo nunquam generabitur ex semine. Si secundum, ergo naturaliter generabitur aequivoce, et sic raro generabitur ex semine: quod falsum esse constat. Si tertium, ergo generabitur a casu: hoc autem dictum est superius speciei repugnare. Ergo etc.

Quarta est. Unius rei est tantum unus modus procedendi ex alio. Ergo etc.

Ad rationem autem superius adductam pro positione Sancti Thomae, dici posset, ex his quae in Paraphrasi adducta habentur, quod similitudo inter genita per putrefactionem et per seminationem, non necessario arguit identitatem specificam : quia sensus non: potest in omnibus iudicare id in quo species una est aut plures. Nam etiam inter naturale et artificiale tanta. poterit esse similitudo quod iudicabitur ipsa esse unum secundum speciem : ut patet de argento a natura genito, et de argento per artem alchimiae producto.

VIII. Pro solutione istorum dubiorum, sciendum quod ea quae ex putrefactione generantur, sunt in duplici differentia. Quaedam enim sunt quae hunc determinatum generationis modum sibi natura vindicant, ut ab agente tantum aequivoco, et ex putri materia generentur. Quaedam vero sunt quae ita ab agente aequivoco ex putri materia generantur, quod etiam ab agente univoco per seminationem possunt generari. Utrumque autem genus ex suae naturae imperfectione hoc habet ut ab agente aequivoco generari possit ex materia putri, sed primum genus imperfectius est quam secundum: in primo enim genere vermes quidam collocantur, et huiusmodi; in secundo vero mures, ranae, et similia. Quae primo modo generantur ex putrefactione, constat quod cum nullo genito per seminationem idem specie esse possunt: repugnat enim quod talis natura per putrefactionem tantum generetur, et quod etiam per seminationem. Unde huiusmodi aut nullo modo generant: aut, si generant, diversum quiddam generant a sua specie, quod nec mas est nec femina, puta vermiculos quosdam, ut inquit Aristoteles loco allegato , capite xvr. Quae autem secundo modo generantur, manifestum est quod: cum aliquo per seminationem producto idem secundum speciem esse possunt. Et ideo non inconvenit ut sibi simile secundum speciem generent.

IX. Ad auctoritatem ergo Aristotelis dicitur quod non est universaliter de omnibus. genitis per putrefactionem intelligenda, sed de iis tantum quae ad primum genus spectant, quae inquam habent natura ut ex putri tantum materia et ab agente aequivoco generentur. Ex his enim aliqua sunt quae non generant, secundum Aristotelis mentem, in praedicto capite, ut culices et vermiculi: aliqua vero sunt quae generant quidem, sed alterum genus, ut pulices, muscae, et huiusmodi. :

Si instetur quod sit auctoritas praedicta universaliter de omnibus intelligenda, quia ratio quam adducit ad omnia se extendit, haec scilicet: Si ex coitu eorum quae non ex animalibus orta sunt, animalia orirentur, haec, si eiusdem generis essent, primum quoque ortum parentum talem esse oporteret. Si autem dissimilia essent, sed quae coire inter se possent, rursus ex his alia quaedam natura procrearetur, et alia ex ea, et iia in infinitum : — dicitur quod haec ratio non universaliter concludit de omnibus; sed tantum de primo genere. Nam si ex his quae habent ut tantum ex putri materia et ab agente aequivoco generentur, produceretur aliquid simile secundum speciem per seminationem, sequitur quod et parentes essent talis naturae quae posset per seminationem procreari. Hoc autem est impossibile, per suppositum. Si etiam masculus et femina producerentur diversa a parentibus secundum speciem, et ipsa similiter alia diversa procrearent, etsic in infinitum: quod abhorret natura. - De secundo autem genere loquendo, non est inconveniens, si producant aliquid sui generis, quod et parentes habeant similem ortum: idest, quod habeant naturam quae simili modo in ipsis, quantum est ex se, procreari potuisset per seminationem.

X. Ad difficultatem. quae ex verbis Sancti Thomae oritur , respondetur.

Ad dictum Primae Partis, dicitur quod non intendit negare Sanctus Thomas quin aliqua genita ex semine possint etiam eadem secundum speciem ex putri materia generari; sed quod ea quae ex inclinatione et virtute activa propriae naturae generantur ex semine, non possunt, ex virtute huiusmodi suae naturae, per putrefactionem generari; virtus enim activa unius naturae ad unum modum producendi determinatur. Huic autem non repugnat quod possint per virtutem corporis caelestis, gerentem. vicem virtutis talis naturae, ex putri materia generari,

Ad dictum Primi Semt., dicitur similiter quod sensus illorum verborum est, idem in specie non esse, virtute activa suae naturae, utroque illorum modorum, — Potest etiam dici sensum esse quod idem in specie non producitur per se ex seminatione et putrefactione, ad causas particulares comparando. Nam, ut inquit Sanctus Thomas VII Metaph., generatio animalis ex putrefactione, si ad causas particulares hic inferius agentes referatur, invenitur per accidens et casualis: quia praeter intentionem caloris, qui putredinem causat, est quod ex putrefactione hoc animal generetur.

Ad dictum in Qu. de Potentia, dicitur quod intelligitur de iis quae ex putrefactione tantum, propter summam naturae imperfectionem, habent generari: non autem universaliter de omni per putrefactionem genito. Hunc autem sensum exprimit III. Sent, d. xxxur , a. 2, qu. 4, ad 1, si bene inspiciatur.

Ad dictum ex Qu. de Ver., potest primo dici, quod secundum mentem Commentatoris loquitur. Unde et in arguendo ipsum allegat. - Potest secundo dici, quod non loquitur universaliter de toto genere murium ex putrefactione genitorum, sed de. quadam eorum specie determinata, quae ex putrefactione tantum generari potest. Talis enim species distinguitur ab illa specie murium qui et ex seminatione et ex putrefactione possunt generari.

XI. Ad rationes deinde ex Averroe sumptas respondetur.

Ad primam quidem dicitur quod materia proxima rei duplex est: una inexistens ac permanens in re genita, sicut caro et os materia humani corporis sunt; alia vero transiens et in' re genita non permanens, sicut sanguis menstruus corporis humani materia est. Si maior de prima materia intelligatur, ipsa est universaliter vera. Sed dicitur quod materia talis in genitis ex semine et ex putrefactione quae eiusdem speciei sunt, eiusdem est rationis in utrisque non enim virtute caelestis corporis ex putri materia tale animal generatur nisi per ipsam virtutem ad eam materiae dispositionem reducatur quam talis forma requirit. — Si vero intelligatur de secunda materia, ipsa habet veritatem in naturis tantum perfectis. Nam sunt naturae aliquae quae non tantum ex materia ad aliquam certam perfectionem reducta, tanquam ex materia transeunte, produci possunt, sed etiam ex materia imperfecte disposita et putri.

Ad primam eius probationem dicitur quod, licet cuiuslibet materiae specificae sit una forma specifica propria ex qua constituitur, non tamen oportet ut cuiuslibet huiusmodi materiae sit una propria forma, quae scilicet ex ipsa sola materia educi possit. Videmus enim in homine quod ex cibis diversarum specierum sanguinis natura generatur. - Non tamen sequitur quod quodlibet possit ex quolibet generari. Determinat enim sibi forma materiam alicuius generis determinati, ita quod ex materia extra illud genus educi non posset, licet ex speciebus pluribus illius generis educatur: licet enim ex multis speciebus rerum generetur sanguis, non tamen ex unaquaque re.

Ad secundam quoque probationem, patet quod consequentia falsa est.

2. Ad secundam rationem dicitur, iuxta. doctrinam Aristotelis VII Metaph., text. 22, et Sancti Thomae ibidem , quod non inconvenit aliquam speciem secundum aliquod sui individuum fieri a natura, et secundum aliud fieri a casu, si ad causas particulares fiat relatio. Unde negatur falsitas consequentis, si ad ipsas causas particulares huiusmodi generatio referatur. — Si autem in virtutem caelestem referatur generatio ex putrefactione, negatur consequentia. Est enim, ut dicit ibidem Sanctus "Thomas, de intentione virtutis caelestis ut educantur in actu omnes formae quae sunt in potentia materiae. :

Ad primam improbationem consequentis, dicitur quod, licet fieri a natura et fieri a casu sint modi ex se oppositi, non inconvenit tamen ut, in ordine ad diversas causas, uni et eidem speciei conveniant. Inventio enim thesauri quae ab uno est intenta, alteri evenit per accidens.

Ad secundam dicitur quod, licet nulla tota species sit a casu, non inconvenit tamen quod aliquod individuum speciei, in ordine ad aliquam causarum inferiorum, eveniat a casu.

3. Ad tertiam rationem dicitur primo quod, si absolute loquamur, rarius huiusmodi animal generatur. ex putrefactione quam ex seminatione.

Dicitur secundo quod, si in causam caelestem generatio ex putrefactione referatur, in pluribus evenit: pro maiori enim parte ex materia taliter putrefacta virtus caelestis. animal huiusmodi generat. Ut enim superius de mente Sancti Thomae dictum est, de intentione virtutis caelestis est ut omnes. formae. quae in materia sunt in potentia, educantur in actu. ldeo, sicut aliae causae naturales effectus ad quos naturaliter inclinantur, pro maiori parte, si in materiam agant dispositam, producunt, ita et de caelo dicendum est,

Cum autem contra primum dictum instatur, quia tunc species esset a casu: — negatur consequentia. Quod enim absolute aliquid raro eveniat, non facit ut a casu evenire dicatur: alioquin coniunctio omnium planetarum. in signo Piscium, quae rarissime evenit, diceretur a casu esse. Sed tunc dicitur aliquid a casu accidere quando, praeter intentionem agentis, eius effectui raro coniungitur, ut ex II Physicorum patet.

Cum etiam contra secundum dictum arguitur, quia tunc tale animal naturaliter aequivoce generabitur: dicitur quod hoc non est inconveniens. Dictum est enim et quod huiusmodi animalia, propter imperfectionem suae naturae, habent ut ab agente aequivoco produci possunt ; et quod virtus caelestis ad horum generationem inclinatur .

4. Ad quartam rationem, potest primo responderi quod assumptum illud habet veritatem in naturis tantum perfectis, non autem in naturis imperfectis.

Potest secundo responderi quod habet veritatem de modo quo a supposito naturae ipsa natura communicatur. Nam, cum suppositum naturae, inquantum huiusmodi, non generet nisi virtute activa talis naturae; virtus autem naturae ad unum modum communicationis limitetur: sequitur quod ipsum naturae suppositum uno tantum modo generat. Huic autem non repugnat quod a virtute universali possit etiam talis natura alio modo communicari.

Si autem contra hoc instetur, quia productiones diversarum rationum ad terminos specie distinctos terminantur, cum motus accipiant speciem ex terminis: — dicitur quod hoc verum est de productionibus quae sunt diversarum rationum essentialiter, non autem de iis quae accidentaliter sunt diversarum rationum, cuiusmodi sunt generatio per putrefactionem, et generatio per seminationem, eiusdem naturae specificae. Haec enim non sunt diversarum rationum nisi quia una est ab agente univoco, alia vero ab agente aequivoco, non quidem ut ab agente univoco distinguitur, sed ut ipsius agentis univoci virtutem in se continet.

5. Attendendum autem quod, licet Commentator, ex rationibus adductis, videatur opinioni Sancti Thomae repugnare; ex iis tamen quae alibi dicit, videtur quod illi opinioni concordet. Nam de igne, quem constat aliquando ab agente univoco generari, ponit, III Caeli, commento 56, et XII Metaph., commento 18, quod etiam per motum localem, et ex lapide, et consequenter ab agente aequivoco generetur. Propter quod videtur aliquibus quod dictum ipsius VIII Phys., sit de naturis perfectis dumtaxat, de quibus tantum ibi exemplificat, intelligendum.

6. Ad responsionem autem quae data est ad rationem pro opinione Sancti Thomae , dicitur quod non satisfacit. Dato enim quod aliquando, propter similitudinem in figura et colore, non possimus perspicuo diversitatem aliquorum specificam cernere; similitudo tamen in figura, et operatione, et motu atque motuum organis, convenientiaque in eisdem conservantibus et corrumpentibus, non videtur esse inter ea quae diversa sunt specie. Et ideo convenientia in istis identitatis specificae sufficiens indicium est. Non enim a posteriori aliter in cognitionem unitatis aut diversitatis specificae devenimus nisi ex horum consideratione.

XII. Ad primam rationem Avicebron , dicit primo Sanctus Thomas quod quantitas non impedit actionem formae nisi. per accidens, inquantum omnis quantitas con- tinua est in materia: forma autem quae est in materia, cum sit minoris actualitatis; est etiam minoris virtutis in agendo.

Dicit secundo quod, supposito modo actionis quam forma in materia existens habere potest, quantitas non minuit, sed magis auget actionem et motum naturalem: licet corpora gravia sint tardioris motus innaturalis, cum fuerint maioris quantitatis.

Circa illam propositionem, Omnis quantitas. continua est in materia, adverte quod determinat ' se Sanctus Thomas ad quantitatem continuam: et quia de illa intendebat obiectio; et quia secundum aliquos quantitas discreta invenitur etiam in rebus immaterialibus. Licet enim apud ipsum quantitas discreta inveniatur tantum in rebus materialibus, sicut et continua ; ut tamen absolutior sit eius responsio, et magis a calumnia aliena, determinavit se ad quantitatem continuam, de qua nullus in via Aristotelis dubitat quin materiam consequatur.

Ad secundam dicit primo quod, licet corporale substantia sit infima in ordine rerum, non tamen oportet ut omne corpus careat actione: quia etiam inter corpora unum est superius, et formalius, et magis activum altero; ut patet de igne respectu inferiorum. corporum.

Dicit secundo, quod nec etiam infimum corpus excluditur ab agendo. Quia omne corpus agit secundum suam formam, ad. — comparatur aliud. corpus secundum suam materiam ut subiectum, inquantum eius materia est in potentia ad formam agentis. Quod si e converso etiam ad formam corporis patientis sit in potentia materia corporis agentis, erunt agentia 'et patientia ad invicem: ut in elementis accidit. Sin autem, unum erit agens tantum, alterum vero tantum patiens respectu ilios: sicut se habet caelum ad elementa.

3. Ad tertiam respondet negando quod corpus sit in maxima distantia a Deo. Materia. enim prima, quae est pura potentia, est illa quae maxime distat a. Deo, qui est actus purus. Ideo ipsius est pati tantum, non autem agere. Corpora vero accedunt ad divinam similitudinem inquantum habent formam. Ideo agunt secundum quod formam habent, patiuntur vero secundum quod habent materiam:

XIII. Ad rationem Maurorum respondet quod ridicula est. Quia non dicitur corpus calidum calefacere quasi idem numero calor qui est in calefaciente corpore, transeat in corpus calefactum: sed. quia virtute eius fit alius calor numero actu. in corpore calefacto, qui prius erat in eo in potentia. Et hoc est commune omni agenti naturali.

Adverte ex Sancto Thoma, Pot. q. mr, a. 7, quod illa propositio, Jdem accidens non migrat de subiecto in subiectum, intelligitur de eodem accidente secundum mumerum: non autem quin simile secundum speciem, virtute accidentis in aliquo subiecto existentis, in piod subiectum induci possit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 69