Text List

Caput 72

Capitulum 72

Commentaria Ferrariensis

SEcUNDUM dubium est: quia videtur, si ad omnia divina providentia se extendit, quod omnia de necessitate eveniant.

I. Ad hoc excludendum ponit Sanctus Thomas hanc conclusionem: Divina providentia nec contingentiam nec necessitatem a rebus excludit.

Probatur primo. Operatio divinae providentiae non excludit causas secundas. Sed ex causis secundis effectus aliqui dicuntur contingentes vel necessarii, non autem ex causis remotis: ut patet in fructificatione plantae, quae est contingens, quamvis sol sit causa ex necessitate agens. Ergo non omnes effectus qui providentiae subduntur, erunt necessarii.

Adverte, cum dicitur solem esse causam ex necessitate agentem, quod dupliciter potest dici aliqua causa necessario agens. Uno modo, quia a suo effectu impediri nullo modo potest. Et sic non accipitur hic: quia effectus ad quos virtus corporum caelestium se extendit, multoties impediuntur. — Alio modo, quia necessario ad productionem effectus, quantum est ex se, tendit, nisi impediatur. Et hoc modo intelligitur solem ex necessitate agere. Sol enim a sua naturali dispositione alterari non potest. Et ideo motu suo et suo lumine, nisi impediatur per aliquod re- | sistens, effectum suum, quantum est ex se, necessario pro- | ducit, ut dicitur Verit, q. vr, a. 3, ad 3. Sed de hoc satis dictum est in superioribus ; et latius dicetur inferius capite LXXXVI.

Secundo. Tunc non omnes gradus entium conservarentur. Sed hoc est contra divinam providentiam, ad quam pertinet ut gradus entium (scilicet communes, iuxta prius dicta) qui possibiles sunt, adimpleantur. Ergo etc. — Pro- | batur sequela. Quia ens dividitur per se in necessarium | et contingens.

II. Tertio. Omnia de necessitate evenire. repugnat divinae providentiae, Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia | ad divinam providentiam pertinet ordinem in rebus statuere et conservare. Omnia autem de necessitate evenire tollit ordinem rerum secundum propinquitatem et elongationem a Deo, in quo ordinis pulcritudo apparet: dum | quaedam, scilicet substantiae separatae, tanquam Deo propinquissimae, sunt omnino immobiles; quaedam vero, scilicet corpora caelestia, aliquam speciem immobilitatis recipiunt, in hoc quod semper eodem modo moventur; quaedam autem, quae scilicet ad ista consequuntur, longius ab immobilitate distant, ut scilicet non semper eodem modo moveantur, et per consequens non necessario eveniant,

2. Circa id quod intenditur in hac ratione, scilicet quaedam magis elongari a Deo et quaedam minus, dubium occurrit. Nam omnes creaturae in infinitum distant a Deo: cum ipse sit infinitae perfectionis, creatura vero finitae. Ergo unum non magis distat a Deo quam alterum: ab infinite enim distanti unum non magis altero distat.

Respondetur negando consequentiam. Licet enim ab eo a quo aliqua infinite distarent secundum situalem distantiam, unum non posset forte altero magis distare; ab eo tamen a quo aliqua distant in infinitum secundum perfectionem, unum magis altero distare potest. Quanto enim aliquid minus habet de perfectione, tanto magis a perfectissimo distat: et quanto aliquid magis de perfectione habet, tanto magis ipsi perfectissimo appropinquat, licet sua perfectio ab illa infinita perfectione in infinitum distet. Nam talis appropinquatio et elongatio nihil aliud importat quam participationem maioris aut minoris perfectionis ab illa infinita perfectione, sive maiorem aut minorem similitudinem cum illa, ut habetur Quolib. Xl, a. 1, ad 5. Non inconvenit autem aliquas esse illius infinitae perfectionis participationes quarum una sit in se altera perfectior, licet omnes a prima in infinitum distent.

III. Quarto. Si divina providentia requirit ut omnia sint necessaria, nihil esset in rebus corruptibile, neque per consequens generabile. Et sic subtraheretur a rebus tota pars generabilium et corruptibilium. Sed hoc derogat perfectioni universi. Ergo etc. - Probatur antecedens. Quia necessarium semper est: nullum autem corruptibile semper est.

Quinto: et est confirmatio praecedentis rationis. Subtraheretur a rebus motus, et omnia mobilia. Quia subtraheretur generatio et corruptio, subtracta contingentia rerum omnium, In omni autem motu est generatio et corruptio: cum in omni eo quod movetur, aliquid incipiat esse et aliquid desinat esse.

Sexto. Divina providentia non impedit motum a rebus. Ergo neque impeditur debilitatio virtutis ipsarum, aut impedimentum ex resistentia alterius. Ergo non omnibus provisis imponitur necessitas. — Probatur prima consequehRtia. Quia debilitatio virtutis alicuius substantiae, et eius impedimentum ex aliquo contrario agente, est ex aliqua eius immutatione. — Secunda vero probatur. Quia ex virtutis debilitate et eius impedimento contingit quod res naturalis quandoque deficiat ab eo quod sibi competit secundum naturam, ut sic effectus non ex necessitate proveniant.

Septimo. Manifestum est aliquas causas esse contingentes, ex eo quod a suorum effectuum productione possunt impediri, Ergo contra rationem providentiae esset quod omnia evenirent de necessitate. — Probatur consequentia. Quia in iis quae debite providentia reguntur, non debet aliquid esse frustra: tales autem causae defectibiles frustra essent.

CiRCA PROBATAM CONCLUSIONEM Occurrit dubium ex Aureolo, apud Capreolum, in I Sent., d. xv: sed quia illud solvitur ex iis quae dicet Sanctus Thomas inferius , ubi de certitudine divinae providentiae determinabit, non est opus circa ipsum hoc loco immorari.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 72