Text List

Caput 73

Capitulum 73

Commentaria Feerrariensis

TERTIUM dubium est: quia videtur divina: providentia libertatem arbitrii tollere.

I. Ad hoc excludendum ponit Sanctus Thomas hanc conclusionem: Providentia divina voluntatis libertati non repugnat.

Probatur primo. Quod perfectionis est, magis conservandum est per providentiam quam quod est imperfectionis et defectus. Sed in rebus inanimatis causarum contingentia ex imperfectione et defectu est: quod autem voluntas sit contingens, ex ipsius perfectione provenit. Ergo magis pertinet ad divinam providentiam libertatem voluntatis conservare quam contingentiam in naturalibus causis. Ergo etc.

Maior probatur. Quia providentis gubernatio ad perfectionem rerum gubernatarum vel adipiscendam, vel augendam, vel conservandam ordinatur. - Minor vero probatur. Quoad primam quidem partem: quia illae sunt secundum suam naturam ad unum effectum determinatae, quem semper consequuntur nisi sit impedimentum vel ex debilitate virtutis, vel ex aliquo exteriori agente, vel ex indispositione materiae. Quoad secundam vero partem: quia voluntas non habet virtutem determinatam ad unum, sed habet in potestate producere hunc vel illum effectum; propter quod est ad utrumlibet contingens.

2. Circa istam propositionem, Quod voluntas sit contingens, ex ipsius perfectione provenit, dubium occurrit. Licet enim libertas voluntatis, quantum ad hoc quod est posse in diversa ad finem ordinata, proveniat ex eius perfectione, inquantum, ut hic dicitur, non habet limitationem ad unum, sed supra diversa potestatem habet; quantum tamen ad hoc quod est posse in bonum et malum, et posse mutari, ut videlicet possit non velle quod prius volebat, provenit ex imperfectione voluntatis; quia, ut inquit Sanctus Thomas in Qu. de Malo, q. xvr, a. 5, primum horum provenit inquantum liberum arbitrium invenitur in natura deficere potenti; alterum vero provenit ex eo quod invenitur in natura mutabili. Ergo non est universaliter verum quod libertas et contingentia voluntatis ex ipsius perfectione proveniat.

Respondetur quod ista ratio concludit providentiam non tollere liberum arbitrium absolute, non determinando modum liberi arbitrii. Ideo sufficit ad veritatem illius propositionis assumptae ut id quod est commune omni libero arbitrio, tanquam ipsi per se conveniens inquantum huiusmodi, illi ex perfectione conveniat, scilicet hoc. quod est posse in diversa ordinata ad finem, et non esse determinatum ad unum: licet aliquid aliud conveniat libero arbitrio ex imperfectione naturae in qua est, et per accidens. Unde Sanctus Thomas non ostendit voluntatis contingentiam ex perfectione provenire nisi ex eo quod libero arbitrio per se convenit: scilicet ex eo quod non determinatur ad unum, sed habet in potestate sua in diversa ferri.

II. Secundo. Ad providentiam divinam pertinet ut rebus utatur secundum modum earum. Sed modus voluntatis est ut multiformes effectus producere possit. Ergo etc. — Probatur minor. Quia forma per quam agit voluntarie agens, scilicet forma per intellectum apprehensa, non est determinata: cum non habeat intellectus unam formam effectus determinatam, sed multitudinem formarum comprehendat; modus autem agendi cuiuslibet rei consequatur formam eius, quae est actionis principium,

2. Ad evidentiam huius rationis, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae Verit., q. xxiv, a. 2, quod, cum appetitus cognitionem sequatur (bonum enim apprehensum, sive bonum cognitum, est eius obiectum), zota ratio libertatis ex modo cognitionis dependet. Unde, si iudicium virtutis cognoscitivae non sit in potestate alicuius, sed sit aliunde determinatum, nec appetitus liber erit et indiiferens, sed erit ad unum determinatus: sicut in brutis accidit. Quia enim ovis, videns lupum, non potest iudicare ipsum non inimicum, sed est sibi naturaliter inditum iudicium quo ipsum inimicum et esse fugiendum iudicat, ideo non potest ipsum non fugere. Si autem iudicium non sit naturaliter ad unum determinatum, sed sit in potestate iudicantis ut hoc iudicet vel oppositum, etiam appetitus talem virtutem cognoscitivam consequens indeterminatus erit et liber: sicut videmus in hominibus esse. Quia enim homo, videns lupum, potest iudicare ipsum esse fugiendum, et potest iudicare ipsum non fugiendum, ideo in potestate voluntatis est eligere fugam, et eligere permanentiam. Propter hoc inquit Sanctus Thomas in hac ratione quod voluntas potest multiformes effectus producere, quia forma per quam voluntarium agens agit, non est determinata. - Quod quidem intelligendum est de effectibus ad finem ordinatis, et sibi invicem non subordinatis. Si enim loquamur de effectibus inter se ordinem habentibus per comparationem ad finem, etiam appetitus brutorum iu multiplices effectus potest: videmus enim aves primum colligere paleas et lutum, deinde nidum construere, ad generationem filiorum; et apes videmus primum flores colligere, deinde mellificare, ut cibum habeant in hieme. Homo autem, sicut per intellectum potest multas formas et naturas apprehendere, et diversa iudicare convenientia ad finem quorum unum alteri non subordinatur, ita voluntate ferri potest in diversa ordinata ad finem inter se nullum habentia ordinem.

III. Sed occurrit dubium ex Scoto, in I Sent., d. xxxvni. Nullus enim actus praeveniens actum voluntatis potest esse liber, sed est naturalis: cum liberum arbitrium nihil aliud sit quam voluntas. Ergo actus intellectus praeveniens voluntatem non est liber, sed naturalis. Ergo falsum est quod voluntas possit in multiplices etfectus quia forma intellecta sit indeterminata.

Et potest confirmari ista ratio Scoti. Quia a potentia indeterminata non potest provenire actio nisi ipsa potentia ab aliquo determinetur: ut dicit Commentator, II Phys., commento 48. Ergo oporteret invenire aliquid aliud a quo intellectus ad hoc iudicium determinetur vel ad aliud. Istud autem non apparet quid sit, ante omnem voluntatis actum.

IV. Ad huius evidentiam, considerandum est quod dupliciter potest dici aliqua operatio libera: uno modo, quia est operatio per electionem voluntatis producta et elicita; alio modo, quia est operatio procedens a potentia non magis determinata ad hoc particulare obiectum quam ad illud, neque magis ad hoc iudicium quam ad illud. Operatio primo modo libera dicitur proprie et formaliter libera: quia, ut dicitur Prima, q. rxxxur a. 3, proprium liberi arbitrii est electio : cum ex hoc dicamur liberi arbitrii quod possumus unum recipere, alio recusato. Secundo autem modo operatio libera non dicitur proprie et formaliter libera, sed tantum originaliter et radicaliter: inquan- tum ex tali operatione habet appetitus ipsam sequens quod unum alteri possit praeeligere, et non sit determinatus ad unum.

Primo igitur modo, operatio intellectus praeveniens omnem actum voluntatis non est libera: repugnat enim quod omnem actum voluntatis praeveniat, et quod sit per electionem elicita; cum electio sit actus voluntatis. Sed bene potest esse libera secundo modo: quia est aliqua operatio intellectus cuius oppositum potuisset intellectus elicere; intellectus enim iudicat aliquid esse prosequendum quod potuisset iudicare fugiendum esse. — Ex quo etiam apparet quod, si actus dicatur naturalis ut naturale opponitur libero primo modo sumpto, actus praeveniens omnem actum voluntatis est naturalis. Si autem accipiatur ut opponitur libero secundo modo sumpto, ut naturalis operatio dicatur quae provenit a potentia ad unum determinata, sic non omnis talis actus est naturalis.

Unde in primo sensu, admissis omnibus praemissis, negatur ultima consequentia obiectionis facta. In. secundo vero sensu, negatur antecedens.

2. Ad confirmationem, dicitur quod intellectus ad unum iudicium determinatur magis quam ad aliud, per consilium et discursum rationis a sensu originatum, ex quo, per resolutionem ad aliqua principia nota, ad tale iudicium pervenit: cum tamen posset, per alium discursum et aliam rationem, aliud iudicium facere. Verbi gratia, si ante oculos alicui proponatur panis et ferrum, iste famescens, cognoscens illum esse panem et illud esse ferrum, considerat panem esse convenientem cibum humanae naturae, et argumentatur ipsum magis esse pro nunc eligendum quam ferrum, ex eo quod novit hominem non posse vivere nisi convenienti cibo nutriatur: potuisset tamen, ex alio principio, iudicare esse pro tunc praeeligendum ferrum; puta si cuperet domum aedificare, et cognosceret ad aedificationem domus necesse esse ut ferro compaginentur ligna, aut quod per ipsum parietes stabiles reddantur et firmi. Et sic patet quod non deest intellectui, secundum se indeterminato, aliquid ad certum iudicium determinans, ante omnem actum voluntatis circa id de quo iudicatur.

V. Tertio. Repugnat divinae providentiae quod rei subtrahatur illud per quod assequitur divinam similitudinem. Ergo per ipsam non subtrahitur libertas voluntatis. — Probatur antecedens. Quia per gubernationem cuiuscumque providentis, res gubernatae deducuntur ad finem convenientem: ut ex Gregorio Nysseno probatur. Finis autem cuiuslibet creaturae est ut divinam similitudinem consequatur. — Consequentia vero ostenditur ex eo quod agens voluntarium divinam similitudinem assequitur ex eo quod libere agit: cum in Deo etiam sit liberum arbitrium.

Quarto. Si libertas voluntatis tolleretur, multa bona subtraherentur: scilicet laus virtutis, iustitia praemiantis et punientis, circumspectio in consiliis, etc. Ergo esset contra providentiae rationem ipsam tollere. — Probatur consequentia. Quia providentia est multiplicativa bonorum in rebus gubernatis.

CONFIRMATUR conclusio auctoritate Eccli. xv.

Per hoc excluditur opinio Stoicorum ponentium omnia ex necessitate provenire, secundum quendam ordinem causarum intransgressibilem, quem Graeci imarmenen vocabant.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 73