Caput 82
Capitulum 82
POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas qualis sit ordo in substantiis intellectualibus, vult de ordine corporum determinare.
Probatur primo. Substantiae intellectuales inferiores reguntur a superioribus, ut dispositio divinae providentiae proportionaliter usque ad infima descendat. Ergo et inferiora corpora per superiora. - Probatur consequentia. Quia etiam. in corporibus est superius et inferius, sicut in substantiis spiritualibus. :
2. Secundo. Corpora caelestia sunt superiora loco. Ergo magis formalia. Ergo magis activa. Ergo in inferiora agunt. Ergo etc.
Probatur prima consequentia. Quia quanto aliquod corpus est superius loco, tanto invenitur esse formalius. - Probatur a signo. Quia locus superior est locus inferioris. Quod est signum ipsum esse formaliorem : cum formae sit continere, sicut et loci. — Probatur etiam ex ordine elementorum.
Adverte circa probationem antecedentis a signo, quod non intendit arguere Sanctus Thomas in secunda figura, sic, Formae est continere, Locus superior continet inferiorem, Ergo est forma: tunc enim argueretur in secunda figura ex puris affirmativis, contra regulas syllogismorum. Sed intendit arguere ex similitudine et proportione loci ad formam in hoc quod est continere, sic arguendo. Forma et locus conveniunt in hoc quod est continere. Ergo ille locus qui est alterius contentivus, magis accedit ad rationem formae. Sed locus superior est contentivus inferioris. Ergo est ipso formalior.
Attendendum tamen quod, licet tam formae quam loci sit continere, hoc tamen est aliter et aliter. Dicitur enim locus continere quantitative, inquantum quantitatem cor- | poris locati in seipso comprehendit. Forma autem dicitur continere formaliter et virtualiter, inquantum dat esse et speciem corpori: quandiu enim sub forma manet, suum esse et suam speciem tenet; cum vero recesserit forma, et esse et speciem amittit.
Circa probationem primae consequentiae, et alias adductas consequentias, considerandum, ex doctrina Sancti Thomae II Caeli, lect. 20, quod, cum continens habeat rationem determinantis et finientis, contentum autem habeat rationem terminati et finiti, rationabiliter corpus continens naturaliter aliud corpus, ponitur magis habere de ratione formae quam contentum: formae enim est determinare et finire, materiae vero determinari et finiri per formam. Et quia, quanto corpus naturali ordine est superius loco, tanto magis ad inferiora comparatur sicut continens ad contenta, ideo convenienter dicitur quod est etiam formalius. — Quia vero forma est actus, ideo etiam tale corpus est aliis actualius. — Et. quia unumquodque agens agit per suam formam, sequitur etiam quod sit magis activum.
II. Tertio . Corpora caelestia sunt in suis naturis absque omni contrarietate perfecta: corpora vero inferiora non perficiuntur in. suis naturis nisi cum aliqua contrarietate. Ergo corpora caelestia sunt universalioris virtutis quam inferiora. Ergo ea movent et disponunt.
Probatur antecedens exemplariter in aliquibus contrarietatibus. — Et ex motibus. Quia motui circulari caelestium corporum non est aliquid contrarium, et idcirco in eis violentia esse non potest: motus autem inferiorum sunt contrarii.
Prima vero consequentia probatur . Quia quod est in natura sua perfectum absque contrarietate, est. universalioris virtutis quam id quod non perficitur nisi in contrarietate. — Declaratur. Quia contrarietas est ex differentiis contrahentibus genus. - Cuius signum est quod in acceptione intellectus, quia est universalis, species contrariorum non sunt contrariae,
2. Circa antecedens, considerandum quod corpora inferiora perfici in sua natura cum contrarietate, dupliciter potest intelligi. Uno modo, quia eorum natura ex contrariis componitur. Et sic non intelligitur hic. Nam elementa, quae sunt de numero corporum inferiorum, cum sint corpora Simplicia, non sunt composita ex contrariis.
Alio modo potest intelligi, quia eorum naturam et eorum formam naturalem consequitur aliqua qualitas, cui qualitas alterius corporis contrariatur. Et sic intelligitur. Nam ignis naturam concomitatur siccitas et caliditas, quibus humiditas et frigiditas aliorum corporum contrariatur. Nulla autem huiusmodi qualitas naturam corporum caelestium concomitatur.
III. Circa probationem antecedentis dubitatur. Nam motus corporis caelestis ab occidente ad orientem videtur contrariari motui eiusdem ab oriente ad occidentem: cum sint ad loca maxime distantia. Ergo falsum est quod motui corporum caelestium niLkil sit contrarium.
2. Ad evidentiam huius considerandum, ex doctrina Sancti Thomae I Caeli, lect. 8 , quod, cum motus circularis sit ab eodem in idem, non possunt in ipso assignari duo termini maxime distantes qui ipsum motum terminent tanquam terminus a quo et terminus ad quem: etsi enim aliquod punctum maxime distet a termino a quo incipit motus, quod scilicet ab ipso per diametrum distat, illud tamen non est terminus talis motus, sed. medii rationem habet. Quo fit ut talis motus non possit dici esse inter contrarios terminos. Unde motus primi mobilis ab oriente in occidentem non est ab istis punctis tanquam a termino ad terminum, sed tanquam a termino ad medium, per quod ipsum mobile ad orientem redit. Ex hoc sequitur quod motus corporis caelestis non possunt sic inter se habere diversitatem quod sint motus facti inter contrarios terminos, sicut motus sursum et motus deorsum, quorum unus est a medio ad circumferentiam, alius a circumferentia ad medium: sed quia quod est terminus unius, est medium alterius, ad quod contrariis viis perveniunt; sicut primum mobile, quod movetur ab oriente, redit ad orientem per occidentem transiens, qui est terminus motus a quo motus planetarum incipit, et ad quem terminatur; et e converso motus planetarum, incipiens ab occidente, transit per orientem, quod est principium motus primi mobilis. Ad illud autem quod est medium motus unius mobilis et principium alterius, diversis viis ista mobilia perveniunt: nam primum mobile, ab oriente versus occidentem per hemisphaerium superius transiens, redit. ad orientem: per hemisphaerium inferius; planeta autem, ad orientem per hemisphaerium inferius transiens, per hemisphaerium superius ad occidentem redit. Et sic ad orientem utroque | motu pervenitur diversis viis. Quod non facit contrarietatem motuum, sed diversitatem. Ideo illi motus corporum caelestium non sunt contrarii, licet sint diversi.
Tangit etiam duas alias rationes Sanctus Thomas ibidem, quare isti motus non sunt contrarii. Quarum una est, quia illi motus non sunt super eisdem polis: cum videlicet unus sit super polis mundi, alius vero super polis zodiaci.
Alia vero est, quia non sunt in eodem circulo, sed motus planetarum est in inferioribus circulis: et per consequens non sunt inter eosdem terminos, neque in eadem distantia fiunt. Oportet autem contrarietatem attendi circa eandem distantiam: ut patet in motibus rectis, quorum contrarietas consistit in distantia centri et circumferentiae.
3. Ad argumentum ergo, negatur quod motus corporum caelestium ab occidente in orientem, rediens in occidentem, sit contrarius motui circulari ab oriente in occidentem, redeuntique in orientem.
Cum probatur quia sunt inter terminos maxime distantes: — dicitur primo, quod hoc est falsum. Quia oriens est terminus-a quo et terminus ad quem unius illorum motuum, et occidens alterius.
Dicitur secundo quod, licet oriens et occidens accipiantur in eodem circulo tanquam duo termini maxime distantes ut eorum distantia mensuratur diametro, quae est maxima linea rectarum ab uno. puncto circumferentiae ad aliud punctum ductarum; non sunt tamen maxime distantes ut sunt termini motus facti super lineam curvam. Immo, in motu primi mobilis, punctum quod, dum recedit mobile ab occidente, magis appropinquat orientis puncto, a quo primo recedit primum mobile, secundum distantiam mensuratam linea curva, procedendo secundum ordinem motus, magis distat a puncto orientis quam punctum occidentis. Verbi gratia: sit circulus A B C D, ita quod A et C diametraliter opponantur. Procedendo ab A ad B, et ad C, et ad D, et postremo redeundo ad A, magis distat D ab A quam C, quia maior est arcus inter A et D quam arcus inter A et C. Sicut in zodiaco maior est distantia inter principium Arietis et principium Capricorni, procedendo ab Ariete ad Taurum, et successive, secundum ordinem signorum, redeundo ad principium Arietis, quam inter ipsum principium Arietis et principium Librae, quae diametraliter opponuntur: maior est enim arcus inter principium Arietis et principium Capricorni, secundum dictum ordinem, quam sit arcus inter principium Arietis et principium Librae, cum iste sit semicirculus, ille vero sit maior semicirculo. Et, ut breviter dicatur, in circulo non sunt duo termini maxime distantes, si eorum distantia linea curva sive arcu mensuretur: nisi forte darentur duo puncta immediata in circulo, quorum unus esset principium et alter esset finis; quod constat impossibile essc.
Dicitur tertio quod, posito quod, essent duo termini maxime distantes, adhuc non sequitur tales motus esse contrarios. Quia ultra hoc, requireretur quod illi motus essent super eadem axe, et super eisdem polis, Quod in proposito non contingit.
4. Ad confirmationem dicitur, secundum Sanctum Thomam ibidem , quod, si motus rectus contrariatur motui circulari, hoc est tantum ratione differentiarum eiusdem generis: differentiae enim eiusdem generis sunt contrariae, ut dicitur X Metaph. (secundum tamen quod contrarietas accipitur pro excessu et defectu differentiarum sub eodem genere, ut exponit Sanctus Thomas V Physicorum ). Non sunt autem contrarii isti motus ratione specierum, secundum quod una species est alterius corruptiva, quo modo dicimus motui corporum caelestium nihil esse contrarium. Non inconvenit enim isto modo esse contrarietatem in corporibus caelestibus: sicut est contrarietas secundum par et impar, et similia, licet ibi non sit contrarietas corruptiva.
IV. Circa probationem primae consequentiae , cum declaratur ex conditione intellectus, attendendum est sen- sum illius declarationis esse quod, quia intellectus noster est universalis in sua acceptione, hoc est, quod non limitatur ad accipiendum magis hanc naturam limitatam quam illam; immo etiam ipsam naturam generis absque omni determinatione ad aliquam speciem apprehendere potest, et potest perfici absque determinatione per aliquam differentiam genus contrahentem: ideo species contrariorum in ipso nullam habent contrarietatem, licet contraria repraesentent, Illimitatio enim et universalitas intellectus facit ut sit ab omni contrarietate alienus, et ut in ipso omnia intelligibilia, quantumcumque in propriis naturis sint contraria, congregari possint absque contrarietate. Et hoc signum est quod contrarietas alicuius naturae ad aliam provenit ex limitatione ipsius per aliquam differentiam genus contrahentem.
Attendendum tamen quod non ita intelligendum est contrarietatem provenire ex differentiis limitantibus, quasi omnes species quae differentiis eiusdem generis constituuntur, sint contrariae, aut habeant contrarias qualitates: sed quia in illis speciebus in quibus huiusmodi contrarietas invenitur, hoc ex ipsarum differentiis provenit. Ex hoc vero sequitur quod natura quae est absque omni contrarietate perfecta, est universalioris perfectionis et virtutis: quam natura quae in aliqua contrarietate perficitur. Nam si contrarietas sequitur limitationem naturae per aliquam differentiam, sequitur quod natura quae est ab omni contrarietate remota, nulla illarum differentiarum sit limitata ex quibus contrarietas provenit, sed sit supra omnes huiusmodi naturas et differentias; et per consequens quod non sit limitata ad operationem unius talium naturarum tantum, puta ignis aut aeris, sed sua virtute uniuscuiusque talium naturarum excedat, et sic sit universalioris virtutis.
V. Quarto . Corpora caelestia sunt similiora substantiis separatis quam alia. corpora, inquantum sunt incorruptibilia; et sunt eis propinquiora, inquantum ab eis immediate moventur. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia per substantias intellectuales omnia alia reguntur.
Quinto. Quae magis accedunt ad immobilitatem, debent esse aliorum motiva: quia primum principium motus oportet esse aliquod immobile. Corpora caelestia sunt magis immobilia quam inferiora: inquantum una tantum specie motus moventur, scilicet motu locali, inferiora vero omnibus speciebus motus moventur. Ergo etc.
2. Sexto . Motus caeli est primus inter omnes alios motus. Ergo est causa omnium aliorum motuum. - Probatur consequentia. Quia primum in quolibet genere est causa eorum quae sunt post.
Antecedens probatur. Quia motus localis primus est inter omnes motus, tempore, natura et perfectione. Et similiter circularis est primus inter motus locales. Et solus motus caeli invenitur regularis et uniformis. — Prima pars probatur. Quia motus localis solus potest esse perpetuus, ut dicitur VIII Phys., text. 54. Et sine ipso non potest esse aliquis aliorum motuum: ut patet discurrendo per species motus. Et non variat rem secundum aliquid ei inhaerens, scilicet absolutum, sed tantum secundum extrinsecum, scilicet secundum locum: et ideo est rei iam perfectae. — Secunda vero pars probatur. Quia solus circularis motus potest esse perpetuus, ut probatur VIII PA's., text. 64. Et est magis simplex et unus: cum non distinguatur in principium, medium et finem, sed totus sit quasi medium; et reflectatur ad principium, — Tertia vero pars probatur ex comparatione ad motus gravium et levium, qui intenduntur in fine.
Circa probationem antecedentis, considerandum primo, quod prius natura aliquando accipitur ut distinguitur contra prius duratione: et sic tam prius ordine generationis, quam prius perfectione, dicitur prius natura. Aliquando vero ut distinguitur contra prius ordine generationis: ut, inquam, idem est quod prius perfectione. Cum. dicitur hic quod motus localis est naturaliter prior, datur intelligi quod accipitur prius natura primo modo, non autem secundo modo, cum distinguatur contra prius perfectione: sic enim ordine praesuppositionis motus localis est prior, inquantum ab omnibus aliis motibus praesupponitur.
Considerandum secundo, quod motus circularis dicitur esse totus quasi medium, non autem dividi in principium, medium et finem, quia in motu locali circulari non est accipere aliquod signum a quo incipiat totum mobile recedere, et aliquod ad quod ultimo perveniat: cum totum simul mutet locum secundum rationem, non autem secundum rem; et in circulo nullum punctum sit principium et nullum sit finis, nisi secundum signationem intellectus.
VI. Sed circa praedicta multiplex dubium occurrit. Primum est. Motus accipit dignitatem et perfectionem a termino ad quem: ut vult Sanctus Thomas Prima, q. xLv, a. 1, ad 2. Sed terminus ad quem motus localis non est perfectior termino ad quem aliorum motuum, et praesertim generationis. Ergo non est perfectior aliis motibus, ut dicebatur.
Secundum est. Ubi non sunt extrema, ibi non est medium: cum medium non dicatur nisi in ordine ad extrema. Ergo, si motus circularis non dividitur in principium, medium et finem, non poterit dici totus habere rationem medii.
Tertium est. Motus qui non habet principium et finem, est perpetuus. Ergo, si motus circularis non habet principium et finem, omnis motus circularis erit perpetuus. Hoc est falsum. Ergo etc.
Quartum est . Motus circularis semper est in fine, ut dicitur I Meteororum. Ergo falsum est quod non dividitur in principium et finem.
VII. Ad primum horum respondent quidam quod motus dupliciter accipi potest: uno modo, quantum ad entitatem suam, secundum quam est, et secundum quam est idem termino; alio modo, secundum suam formalem rationem. Si primo modo accipiatur, sic conceditur quod motus localis non est perfectior aliis. - Si autem accipiatur secundo modo, sic est aliis perfectior. Quia, cum motus ad suum terminum comparetur sicut potentia ad actum, et sicut imperfectum ad perfectum; quanto terminus est imperfectior, tanto motus est perfectior, quia est privatio minoris perfectionis; sicut, quanto terminus est perfectior, tanto motus est imperfectior, utpote maioris perfectionis privatio.
2. Sed licet ista responsio sit doctissimorum virorum, Capreoli scilicet, in II Sent., d. xiv, et Pauli Soncinatis, VII Metaph., q. xxv, non videtur tamen mihi vera, neque ad mentem Philosophi et Sancti Thomae esse. Nam a quocumque aliquid habet speciem, ab eo accipit dignitatem et perfectionem sibi ex sua ratione convenientem: cum perfectio essentialis rei in speciei perfectione consistat. Constat autem ex V Phys. , quod motus a termino ad quem speciem accipit. Ergo et ab ipso perfectionem capit. Si ergo terminus ad quem motus localis est imperfectior terminis aliarum muutationum, non potest motus localis secundum suam formalem rationem esse aliis mutationibus perfectior. Et sic repugnant quod, inquantum est idem termino, sit imperfectior aliis; et quod secundum suam propriam rationem, sit perfectior.
3. Propterea dicendum mihi videtur quod, cum motus dicat respectum ad mobile, et ad terminum motus, eo quod sit actus mobilis inquantum mobile est , sive inquantum ad terminum motus tendit, dupliciter possumus de eius perfectione loqui: uno modo, de ea quae sibi convenit ex ordine ad terminum motus; alio. modo de ea quae sibi convenit ex ordine ad subiectum. Prima sibi convenit formaliter et ex propria ratione: utpote sibi conveniens ex eo a quo, inquantum est motus, speciem accipit. Secunda vero sibi convenit materialiter et extrinsece: utpote sibi conveniens ex mobili, quod est materia eius. Si ergo quantum ad formalem eius perfectionem consideretur loci mutatio, sic non est aliis mutationibus perfectior, sed imperfectior. — Si vero quantum ad sui materialem et extrinsecam perfectionem ; consideretur, sic aliis mutationibus perfectior est: quod est dictu quod eius subiectum substantiis alio: rum perfectius et actualius est. Nam motus localis requirit subiectum. suum, inquantum huiusmodi, in potentia aut ad aliquid. extrinsecum tantum, scilicet ad locum; aut in potentia ad ubi, quod relationem dicit; non autem in po- tentia ad aliquam formam absolutam intrinsecam. Omnes autem aliae mutationes requirunt subiectum in potentia ad formam intrinsecam, aut substantialem aut accidentalem: cum varient subiectum de forma in formam.
Primum dictum ostenditur primo, auctoritate Sancti ' Thomae, Prima Parte, loco allegato , ubi, de mutationibus formaliter sumptis loquens, vult quod motus dignitatem et perfectionem a termino ad quem accipit. - Secundo etiam ostenditur ex QQ. Mali, q. xvi, a. 10. Ibi enim, ex ordine motuum qui eis secundum propriam rationem convenit, arguit substantiam spiritualem posse movere corpora localiter, licet ea formaliter movere non possit, quia effectus debiles possunt fieri immediate a remotiori agente. Constat enim in hac ratione includi quod loci mutatio, secundum suam rationem, et debilior et imperfectior est aliis mutationibus.
Secundum vero dictum probatur quia Aristoteles, VIII Phys., text. 58, hunc motum aliis perfectiorem esse ex subiecti perfectione declarat. Unde Commentator hoc modo eius rationem format: Translatio est rei perfectioris. Sed quod est rei perfectioris, est perfectius. Ergo etc. Constat enim quod ista propositio, Quod est rei perfectioris, est perfectius, habet veritatem de perfectione materiali formae.
Utrumque postremo dictum simul ostenditur ex responsione quam dat Sanctus Thomas ad primum argumentum, loco allegato in QQ. de Malo. Nam cum arguisset substantiam spiritualem non posse movere localiter corpora, quia motus localis est aliis perfectior, non potest autem aliis mutationibus movere: respondet quod motus localis est perfectior propter perfectionem mobilis, in quo secundum ipsum minima fit variatio. Manifestum est enim hanc responsionem ad hoc tendere, quod motus localis non est formaliter et simpliciter perfectior, sed tantum secundum quid et materialiter. Propterea VIII Phys., in expositione textus 59 , formans rationem Aristotelis, ait: Quanto aliquis motus minus removet a mobili, tanto subiectum eius est perfectius, et sic ipse motus etiam est perfectior quodammodo. Motus localis est huiusmodi. Ergo etc. Ex his enim patet quod vult loci mutationem esse, non formaliter et simpliciter aliis perfectiorem, sed secundum quid et materialiter: cum proponat motum qui minus removet a subiecto, habere subiectum perfectius, et ex hoc ipsum esse perfectiorem quodammodo.
3. Ad rationem vero alterius opinionis , dicitur quod super falso fundatur, scilicet quod motus non sit aliud quam privatio termini. Hoc enim falsissimum est. Nam motus non est formaliter privatio, sed actus subiecti privati termino motus, et per motum tendentis ad illum.
VIII. Sed circa hanc determinationem duplex occurrit dubium. Primum est. Motus primi mobilis est mensura omnium aliorum motuum: ut patet X Metaph., text. 4. Sed unumquodque mensuratur primo et perfectissimo sui generis. Ergo talis motus est secundum suam rationem prior et perfectior aliis motibus, et non tantum materialiter, ratione subiecti. Ergo etc.
Secundum -est. Probat Sanctus Thomas, et hic et in plerisque aliis locis, quod omnes motus corporales reducuntur in motum corporum caelestium sicut in causam, quia motus localis est aliis prior tempore, natura, et perfectione . Sed esse causam aliorum videtur sibi ex propria ratione convenire: cum ab ipso habeat corpus caeleste quod aliorum motuum sit causa; nam, apud Sanctum Thomam, cessante motu caeli, omnes alii motus naturales cessabunt . Ergo etc.
2. Ad primum respondetur quod duplex quantitas in motu considerari potest, secundum quam sibi potest attribui mensurari. Una est quantitas essentialis et quidditativa, secundum quam in genere entium et in genere motus determinatum gradum tenet. Alia est quantitas velocitatis et tarditatis, inquantum videlicet in maiori aut minori tempore tantum de spatio pertransitur: secundum quam dicitur determinatum gradum in velocitate tenere. Si loquamur de motu quantum ad eius primam. quantitatem, sic non est verum quod omnes alii motus loci mutatione mensurentur, sed omnium ipsorum generatio est men- sura: cognoscitur enim quae mutatio sit formaliter et quidditative perfectior aut imperfectior, ex eo quod magis aut minus ad perfectionem generationis appropinquat. Si vero de motu loquamur quantum ad aliam eius quantitatem, sic omnes alii motus motu locali primi mobilis mensurantur, tanquam videlicet motu velocissimo et simplicissimo. Sed ista perfectio non convenit sibi ex absoluta motus localis ratione, sed ex eo quod est primi mobilis motus, cui convenit quod velocissime et simplicissime moveatur. Ideo non sequitur quod ex sua formali ratione sit aliis perfectior, sed tantum materialiter et ex subiecto.
3. Ad secundum similiter dicitur quod convenit motui corporis caelestis esse causam aliorum, non ex formali motus ratione, sed ex perfectione subiecti. Quia enim requirit subiectum in potentia tantum ad ubi, non autem ad aliam formam intrinsecam absolutam, ideo solus potest convenire primo corpori caelesti, quod suo motu est omnium aliorum motuum causa. Unde minor assumpta est falsa. — Ad cuius probationem, dicitur quod non habet corpus caeleste a motu quod sit aliorum motuum causa tanquam a forma per quam agat, sed tanquam a dispositione sibi ad hoc ut moveat necessaria: quia proprium est corporis ut non agat actione sibi conveniente inquantum corpus-est, nisi moveatur. Et propter hoc, cessante motu, cessat illa caelestis corporis actio.
IX. Ad secundum dubium dicitur quod non inquit Sanctus Thomas totum motum esse medium absolute, sed quasi medium: quia videlicet non est proprie medium, eo quod non habeat principium neque finem in magnitudine quae pertransitur, ut arguebatur; sed habet quandam similitudinem medii, inquantum est aliquod extensum. Sicut enim extensum in linea, quod est inter indivisibilia ad quae linea terminatur, est medium inter illa, ita totus motus circularis consideratur ut extensio quaedam motus, et ideo quandam medii similitudinem habet. Deficit tamen a propria ratione medii: inquantum non est in ipso accipere duo extrema in actu quibus terminetur, sicut et in circulo nulla sunt talia duo extrema.
2. Ad tertium dubium dicitur quod, licet motus circularis non habeat principium et finem per comparationem ad magnitudinem super quam fit motus, habet tamen principium et finem durationis, secundum quod ad divisionem temporis dividitur: est enim aliquod instans a quo incipit corpus circulare moveri, et aliquod instans ad quod eius motus terminetur. Ideo non sequitur quod omnis motus circularis sit perpetuus.
3. Ad quartum dubium dicitur, de mente Aristotelis VIII Phys., quod motus circularis potest dici semper esse in principio, in medio, et in fine: quia in magnitudine circulari quodlibet punctum potest accipi ut principium et ut medium et ut finis, eo quod nullum sit punctum in tali linea quod sit actu principium aut finis. Sed secundum nostram signationem, potest signari aliqua pars mobilis, et in loco continente signari aliquod punctum principio illius partis correspondens; et sic dicere quod mobile incipit a tali signo magnitudinis moveri; eritque signum illud principium a quo incipit motus secundum signationem nostram, non secundum rem. Cum ergo hic dicitur quod motus circularis non habet principium neque finem, intelligitur secundum rem: inquantum quod circulariter movetur semper in eodem loco reali manet secundum rem, non estque ex parte magnitudinis aliquod principium aut aliquis finis in actu. Quod vero dicitur ipsum semper esse in fine, in 1 Meteororum, intelligitur quantum ad potentialem signationem nostram, secundum quam possumus quodlibet punctum magnitudinis accipere tanquam principium et tanquam finem motus alicuius partis mobilis.
X. Septimo . Corpora caelestia sola inter corporalia sunt inalterabilia: scilicet alteratione corruptiva. Ergo sunt causa omnis alterationis. Ergo sunt causa omnis motus in istis inferioribus.
Probatur prima consequentia. Quia sicut se habet immobile simpliciter ad motum simpliciter, ita immobile secundum hunc motum, ad motum talem: quando scilicet tali immobili convenit movere. Immobile autem simpliciter est causa omnis motus.
Secunda vero consequentia probatur. Quia alteratio in istis inferioribus est causa omnis motus: cum per ipsam perveniatur ad augmentum et generationem; generans vero sit motor per se in motu gravium et levium.
2. Adverte quod motus inferiorum dupliciter possunt comparari: uno modo, in ordine ad unum et idem; alio modo, in ordine ad diversa. - In ordine ad unum et idem, etiam duobus modis considerari possunt: uno modo, secundum quod illi attribuuntur sicut causae; alio modo, secundum quod sibi attribuuntur sicut mobili.
Si considerentur secundum quod uni attribuuntur in ratione causae alterius, sic generans gravia hunc ordinem habet, quod primo alterat materiam ex qua debet grave generari; secundo, generat grave; tertio, dat motum 1localem. Et sic alteratio alios motus praecedit — Si autem uni attribuantur in ratione mobilis, ita quod sit unum et idem mobile omnibus illis motibus, generatio omnes alios motus praecedit. Omnes enim motus, scilicet alterationis et augmenti et localis, praesupponunt subiectum suum in actu; hoc autem fit per generationem.
Si autem isti motus in diversis mobilibus considerentur, sic motus localis praecedit alterationem: quia non potest aliquid de novo alterari, nisi alterans et alteratum fiant propinqua, quod non fit sine motu locali aut alterantis aut alterati. Alteratio vero praecedit generationem: quia non potest aliquid generari nisi prius per alterationem disponatur propria materia, ex qua debet generari. Generationem vero alii motus sequuntur.
On this page