Text List

Caput 81

Capitulum 81

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM determinavit Sanctus Thomas de ordinatione angelorum, vult de hominum ordinatione determinare , Et triplicem ordinem in hominibus ponit: unum, hominum ad alias res; alium, eorum quae in homine vs vr da tertium, hominum inter se.

I. Primus ordo est quod animae humanae inter intellectuales substantias infimum gradum tenent: quia in sui institutione, ut supra dictum est, scilicet in capite praecedenti, cognitionem ordinis divinae providentiae in sola quadam universali cognitione suscipiunt, ad perfectam vero singulorum cognitionem ex ipsis rebus, in quibus talis ordo iam particulariter est institutus, perducuntur, propter quod data sunt eis organa corporea. Sed tamen ex ipsis rebus perfectam cognitionem de iis quae ad. homines spectant, adipisci non valent nisi per lumen superioris spiritus adiuventur, hoc divina dispositione exigente, ut inferiores per superiores spiritus perfectionem acquirant. Bruta vero ommia, secundum divinae providentiae ordinem, homini subduntur, quia aliquid de lumine intellectuali participant: ut patet Gem. r.

Bruta, quia cognitionem aliquam habent, plantis et aliis cognitione carentibus praeferuntur: ut etiam Gen. 1 habetur.

Eorum vero quae cognitione carent, unum subiacet alteri inquantum unum est potentius altero in agendo: participant enim solum de executione, non autem de dispositione providentiae.

2. Secundus ordo est quod, ad similitudinem ordinis in universo, virtus corporea in homine subditur sensitivae et intellectivae virtuti, ut exequens earum imperium; sensitiva vero potentia intellectivae subditur, et sub eius imperio continetur.

3. Tertius ordo est quod inter homines, illi qui intellectu praeeminent, naturaliter dominantur: qui vero sunt intellectu deficientes, corpore vero robusti, a natura videntur instituti ad serviendum, ut ostenditur in Politicis, et Prov. x1, et Exod. xvm. j

Si autem instetur, quoniam invenitur in regimine humano quod aliquis non propter intellectus eminentiam aliis praeest, sed vel robore corporali sibi dominium usurpat, vel propter sensualem affectionem aliquorum ad regendum praeficitur (quod Salomon non tacet, Eccle. x), et sic videtur quod ille tertius ordo non sit secundum divinam providentiam : — respondet Sanctus Thomas, et dicit duo. Primum est, quod ista inordinatio non excludit divinam providentiam. Provenit enim ex permissione divina propter defectum inferiorum agentium, sicut et de aliis malis superius dictum est.

Dicit secundo, quod per huiusmodi inordinationem non totaliter naturalis ordo pervertitur. Quia stultorum dominium infirmum est nisi sapientum consilio roboretur, ut habetur Prov». xx et xxiv: consilians autem regit eum qui consilium accipit, et ideo ei quodammodo dominatur, ut habetur Prov. xvi.

Cowcruprr ultimo Sanctus Thomas, ex auctoritate Apostoli, Rom. xir, quod divina providentia omnibus rebus ordinem imponit. .

IL. Circa primum ordinem, advertendum primo dod, sicut multa per inferiores angelos exequenda non cognoscuntur ab ipsis perfecta cognitione nisi per illuminationem a superioribus factam, ita et secreta divinae providentiae quae. ad homines pertinent, ab ipsis hominibus nonnisi per revelationem ab angelis acceptam cognoscuntur perfecte: ut sic servetur divinae providentiae ordo, dum inferiora per superiora gubernantur et reducuntur in Deum. Idcirco, sicut una hierarchia angelorum ponitur sub alia, inquantum una ab alia de divinis mysteriis illuminatur; ita convenienter ponuntur homines sub caelestibus spiritibus, ut ab ipsis de divinis rebus instruantur. Nam, ut hic dicitur, propter debilitatem intellectualis luminis in hominibus, non possunt homines de iis quae ad ipsum hominem spectant, ex solo scilicet ordine solaque divinae providentiae dispositione, per res a quibus cognitionem capiunt, perfectam notitiam habere.

2. Considerandum secundo quod, sicut bruta, licet prudentiam non habeant, aliquam tamen habent prudentiae similitudinem, inquantum in suis operibus ordinate procedunt; ita providentiam quidem non habent, cum rationem finis non cognoscant, ut superius est ostensum; aliqua tamen similitudine providentiae participant, inquantum per cognitionem operantur diversa quorum. unum est propter aliud, ac si ipsa unum ad aliud tanquam ad finem ordinarent, cum tamen agant propter finem, non tanquam ordinantia ex seipsis aliquid ad finem, sed tanquam ab alio directa et mota, sicut sagitta a sagittante. Cum ergo videtur ex modo dicendi Sanctus Thomas innuere quod bruta aliquid providentiae participent, cum de illis dixit quod, quia cognitionem aliquam habent, praeferuntur cognitione carentibus; de his vero quae cognitione carent, dixit quod non participant aliquid de dispositione providentiae, sed tantum de executione: illud dicit propter quandam similitudinem providentiae in ipsis existentem, non quia aliquid verae providentiae in sua cognitione habeant.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 81