Caput 84
Capitulum 84
POSTQUAM determinavit Sanctus Thomas de divina providentia secundum quod .ad omnia communiter se extendit, nunc incipit agere de ipsa secundum quod particulariter se extendit ad homines . Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit a quibus humanae electiones gubernentur; secundo, quaedam corrollaria infert, cap. xcr. — Circa primum tria facit: primo, ostendit quod corpora caelestia non sunt causa humanarum electionum; secundo, quod neque substantiae separatae, cap. Lxxxvmi; tertio, quod. divinae providentiae subduntur, cap. xc.
Circa primum duo facit: primo, ostendit quod corpora caelestia non imprimant in intellectus nostros; secundo, quod non sint causa electionum nostrarum, capite sequenti.
I. Quantum ad primum, ponuntur duae conclusiones . Prima est: Eorum quae sunt circa intellectum, corpora caelestia causa per se esse non possunt directe. :
Probatur primo sic. Intellectus ordine naturae omnia corpora excedit. Ergo impossibile est quod. corpora caelestia agant in intellectum directe. Ergo non possunt esse per se causa eorum quae sunt circa intellectum. — Probatur consequentia. Quia divinae providentiae ordo est ut per superiora regantur inferiora et moveantur. i
2. Ad evidentiam huius rationis, considerandum est quod, ex parte effectus, dicitur causa per se alicuius effectus quae propria virtute et propria actione attingit effectum secundum. seipsum, non ratione alicuius alterius cui coniungatur. llla vero dicitur esse causa per accidens quae non. attingit propria actione effectum. secundum seipsum, sed aliquid aliud, cui coniungitur. Sicut dicimus fodientem sepulcrum esse causam per se sepulcri; inventionis autem thesauri esse causam. per accidens.
Considerandum secundo, quod unum agere in aliud dupliciter contingit: uno modo, directe; alio modo, indi-. recte. Dicitur aliquid in aliud directe agere, quando actio eius et influxus ad ipsum tanquam ad passum pertingit, aliquid in ipso causando. Indirecte autem dicitur agere, quando eius actio non pertingit ad ipsum, causando aliquid in eo, sed pertingit ad aliquid aliud ex quo in ipso aliquid resultat. Primo modo, dicimus ignem agcre in aquam quam calefacit: secundo modo, dicimus ipsum agere in. homines inter quos ex acceptione aquae calidae discordia est exorta.
Considerandum tertio, quod agere directe in aliquod passum necessario infertur ex hoc quod est esse causam per se eius quod fit in tali passo: non enim potest. ali-' quod agens esse per se causa alicuius in aliquo facti nisi in subiectum et passum directe agat; nam quod ab agente causatur in aliquo, oportet per aliquam agentis actionem terminatam ad passum tanquam ad subiectum. fieri,..Non autem ex hoc quod . est directe, infertur agere per se:. quia etiam agens per accidens directe agere potest, in-. quantum sua actione aliquid attingit, licet non primo, | sed per aliud. Agere etiam in passum indirecte necessario infertur ex hoc, quod est esse causam per accidens eius quod fit in passo. Et quia, quando aliquod consequens necessario sequitur ad aliquod antecedens, necessario etiam negatione consequentis infertur negatio antecedentis, ideo Sanctus Thomas, eX eo quod corpora caelestia non directe agunt in intellectum nostrum, infert quod non sunt per se causa eorum quae in intellectu fiunt: neque enim per se causant ea quae in intellectu fiunt, neque eorum: actio intellectum attingit.
II. Secundo. Ea, quae sunt circa intellectum, sunt omnino extra motum, per se loquendo, ut patet VII Phys.: immo per quietem a motu fit anima prudens et sciens. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia, cum nihil causetur ex motu nisi inquantum agens movet, passum autem: movetur; quae sunt immobilia tanquam omnino extra motum, non causantur ex motu. Corpus autem non.agit nisi per motum.
Adverte, quod addit Sanctus Thomas ad antecedens per se loquendo: quia ea quae in intellectu fiunt, per accidens possunt in mctu esse, tatione phantasmatum ad intellectionem concurrentium.
Tertio. Intellectus neque est corpus, neque virtus cor-. porea, Ergo non possunt corpora caelestia in ipsum, directe imprimere. - Probatur consequentia. Quia, cum : nihil causetur a corpore nisi inquantum, dum movetur, movet, oportet id quod impressionem corporis recipit, moveri: nihil autem movetur nisi corpus.
Quarto. Omne agens et movens oportet aliquo modo. esse actu respectu eorum quae causat, Sed corpora caelestia non sunt actu intelligibilia: cum sint singularia sensibilia. Ergo non possunt causare intelligibilia. Ergo etc. - Probatur maior. Quia omne quod movetur ab aliquo, reducitur ab eo de potentia in actum, Nihil autem reducitur in actum nisi per id quod est actu. — Ultima vero consequentia. probatur. Quia intellectus noster non est in potentia nisi ad intelligibilia in actu: scilicet tanquam ad formas in ipso immediate recipiendas.
III. Quinto. Quod subditur corpori caelesti secundum suam operationem, subditur etiam illi secundum principium suae naturae. Sed pars intellectiva non causatur ab aliquibus principiis corporalibus, sed est omnino ab extrinseco. Ergo eius operatio non subditur corporibus caelestibus. — Maior probatur, Quia propria operatio rei consequitur naturam ipsius. rei, quae, rebus generatis per; generationem acquiritur simul cum propria operatione. Declaratur in gravi et levi.
2. Circa istam rationem duplex occurrit dubium. Primum est quia, si nihil potest subdi secundum operationem. corpori quod mon causatur ab ipso secundum suam substantiam, sequitur quod homo non poterit esse causa operationis alicuius instrumenti cuius non est causa. Quod. tamen videtur manifeste falsum: est enim causa incisionis ensis, et tamen non est eius causa.
Secundum est quia, quamvis maior sit vera de actione consequente necessario naturam statim. nisi impediatur, non tamen sequitur quod causa intellectionis sit etiam" causa naturae intellectivae: quia intellectio non est talis. operatio, ut patet.
3. Ad primum dicitur primo, quod ratio procedit de: operatione consequente naturam per se, non autem de operatione instrumenti, quae non convenit instrumento, nisi. per novum motum quo ab aliquo movetur. Actio enim instrumenti magis attribuitur utenti instrumento quam ipsi instrumento: nam magis m hominem incidere lignum quam gladium.
Ad secundum dicitur quod ista ratio videtur concludere de actione intellectus agentis, quae est facere intelligibilia in actu,sive actuare intellectum : possibilem. Nam sicut in praecedenti ratione ostendit corpus caeleste non esse causam speciei intelligibilis, ita hac ratione ostenditur quod non est causa illius actionis qua intellectus agens ipsas species intelligibiles format. Ideo propositio assumpta optime propositum infert. Quia ista operatio intellectus agentis naturaliter consequitur intellectum agentem, positis phantasmatibus convenientibus in imaginatione et debite dispositis, sicut calefactio. naturaliter consequitur ignem. Propterea, sicut generans ignem, qui est causa calefactionis, est etiam causa naturae ignis; ita et quod est causa operationis intellectus agentis, oportet esse causam naturae ipsius.
IV. Sexto. Intellectus in. sua operatione abstrahit a tempore, sicut a loco : cum consideret universale, quod est abstractum ab hic et nunc. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia ea quae causantur ex motibus caelestibus, tempori subduntur, quod est numerus primi motus.
Attendendum primo, quod convenienter Sanctus Thomas ex obiecto intellecto, inquantum huiusmodi, arguit operationem intellectus non esse in tempore. Quia, cum esse abstractum a loco et tempore non conveniat universali secundum quod est in singulari, immo, ut sic, sit determinatum: ad certum tempus et ad certum "locum; habeat autem separationem ab istis conditionibus secundum quod est obiectum intellectus: necesse est ut ipsa intellectio, quae. ex obiecto intellecto, inquantum: intellectum: est, specificatur, sit extra tempus; oportet enim naturam rei ex forma Mc ad modum essendi determinari.
Attendendum secundo quod, licet operatio intellectus per se non sit in tempore, per accidens tamen sibi admiscetur tempus, ratione phantasmatum, quae ad ipsam exiguntur, ut in praecedentibus de mente Sancti Thomae est ostensum: sicut et ipsum universale, quod per se abstrahit a loco et tempore negative, ratione tamen singularis in quo est, ad certum locum et certum tempus determinatur.
V. Septimo. Intelligere transcendit speciem et formam cuiuslibet corporis agentis. Ergo nullum corpus per formam suam corpoream potest intelligere. Ergo multo minus potest in alio ipsum intelligere causare. — Probatur prima consequentia. Quia nihil agit; ultra suam speciem: tanquam scilicet primum et per se.agens. — Antecedens vero probatur. Quia forma.corporea est. materialis et individuata; intelligere autem habet speciem ab obiecto, me est universale et immateriale.
2. Circa ultimam consequentiam dubium occurit. Nam multa sunt quae agens in seipso causare non potest, et tamen in alio causat: sol enim causat formas in istis inferioribus, quas tamen in seipso non causat. Quamvis ergo aliquid in seipso non causet operationem intelligendi, non tamen sequitur quod in alio causare non possit. )
Respondetur quod ista consequentia tenet de actu intelligendi inquantum excedit formam agentis. Si enim corpus non potest intellectionem in seipso causare propter excessum eius supra formam et speciem corporis, multo magis non poterit, propter eandem rationem, ipsam in alio causare: magis enim videretur, si haberet causalitatem super. talem actum, quod illum in seipso causaret quam in alio, eo quod sit operatio immanens. Quod si hoc. non potest, multo minus et aliud poterit. Non ergo illa consequentia tenet in virtute illius propositionis, Agems quod non potest aliquid in seipso causare, neque illud causare in alio potest, ut obiectio supponit: sed virtute. istius, Quod non potest in seipso causare intellectionem, propter excessum ipsius intellectionis supra formam et speciem eius, multo minus potest illam in alio causare. Ista autem manifeste: verissima est. Idcirco Sanctus Thomas illam consequentiam, tanquam per se manifestam, non curavit probare.
VI. Octavo. Anima nostra intelligit secundum quod unitur substantiis intellectualibus, quae sunt superiores ordine naturae corporibus caelestibus. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia anima non potest intelligere nisi secundum quod lumen intellectuale inde sortitur. — Consequentia vero probatur. Quia secundum illud quo aliquid unitur superioribus, non est inferioribus subiectum.
Ad evidentiam huius rationis, considerandum est quod illud quo aliquid, quasi per quandam continuationem, superioribus unitur, cum sit quaedam superioris participatio, ad naturam superioris pertinere videtur, licet excellentiori modo in illo inveniatur. Unde ex superiori et inferiori, quantum ad illud, quodammodo efficitur unum: aut saltem inter illa est talis immediatio ut nihil dignius inter illa possit mediare. Et idcirco quod est illo superiori inferius, est etiam inferius ordine naturae eo quod sic illi superiori continuatur. Et per consequens, sicut non potest in superiorem naturam agere, ita non potest agere in illud quod ei continuatur, quantum ad illud in quo uniuntur. Cum ergo, ratione luminis intellectualis, sit quaedam continuatio inter animam humanam et superiores intellectus; et operatio intellectualis a tali lumine procedat: optime sequitur quod corpora caelestia, quae sunt inferiora substantiis intellectualibus, in humanun intellectum directe agere non possint, sicut neque in superiores intellectus. Et: secundum hoc procedit haec ratio.
VII. Nono. Et est ratio directe contra positionem philosophorum. Ponere corpora caelestia esse causam nobis intelligendi, est consequens opinionem eorum qui ponebant intellectum non differre a sensu: ut patet ex Philosopho, II de Anima, text. 150 . Sed haec opinio est falsa. Ergo etc.
Ad manifestationem maioris inducit primo opinionem Democriti, Empedoclis, et aliorum antiquorum Naturalium Philosophorum, qui, ponentes intellectum non differre a sensu, dixerunt quod, cum trasmutatio inferiorum corporum sequatur transmutationem corporum superiorum, intellectualis etiam operatio sequetur corporum caelestium motus. - Manifestatur auctoritate Homeri, exposita per Augustinum, IV Civit., c. xt, dicentis quod alis est intellectus in diis et hominibus terrenis, qualem in die inducit Pater virorum deorumque.
Inducit secundo opinionem Stoicorum, ponentium necessitate quadam fatali hominum vitam duci. Dicebant enim .cognitionem intellectus causari ex eo quod imagines corporum nostris mentibus imprimuntur: ut narrat Boetius, V de Consolatione. Contra quam opinionem ex ipso Boetio arguitur: quia intellectus componit et dividit, et comparat suprema ad infima, et cognoscit universalia et simplices formas, quae in corporibus non inveniuntur, et ad quae sensus exterior non se extendit.
Inducitur tertio contra praedictas opiniones Plato et Aristoteles, qui, ponentes a sensu intellectum differre, causam nostrae scientiae non corporibus, sed rebus immaterialibus attribuerunt, ille ideis, iste intellectui agenti.
Inducitur et auctoritas Scripturae, Job xxxv, et Psalmi, ubi dicitur: Qui docet hominem scientiam. :
VII. Secunda conclusio est: Licet corpora caelestia directe intelligentiae nostrae causa esse non possint, aliquid tamen ad hoc indirecte operantur, agendo scilicet in aliquod ex quo aut iuvatur aut impeditur actio: intellectus.
Probatur. Quia in nobis operatio intellectus compleri non potest sine operatione virtutum corporearum, quae sunt imaginatio, et vis memorativa, et cogitativa. Cuius signum est duplex. Unum est quod, impeditis harum virtutum. operationibus propter aliquam «corporis indispositionem, operatio intellectus impeditur: ut in phreneticis, idest mente captis, et lethargis, idest obliviosis, accidit. Aliud est quod bonitas dispositionis corporis humani facit aptum ad bene intelligendum, ex hoc quod praedictae vires fortiores existunt: ut patet ex l| de Anima. Dispositio autem corporis humani subiacet corporibus caelestibus: ut patet ex Augustino, V Civit., cap. v1; et ex Damasceno, secundo libro.
Ex quo infert Sanctus Thomas primo quod, sicut medicus de bonitate intellectus iudicare potest ex corporis dispositione sicut ex dispositione proxima, ita. astrologus ex motibus caelestibus sicut ex causa remota.
Secundo, infert Ptolomaei dictum in Centiloquio circa bonitatem intelligentiae, secundum hunc modum verificari posse, dum inquit quod, cum fuerit Mercurius in nativitate alicuius in aliqua domorum Saturni, et ipse fortis in esse suo, dat bonitatem intelligentiae medullitus in rebus.
IX. Sed contra hanc secundam conclusionem et eius corollaria potest argui rationibus loannis Pici, hominis ingeniosissimi, in libro Adversus Astrologos, tenentis corpora caelestia esse causas universales horum inferiorum, et diversitatem effectuum in istis inferioribus contingentium in causas tantum proximas, non autem in aliquas constellationes, sive siderum positiones, esse referendam; Ex quo sequitur. diversitatis intellectuum ex diversa corporis dispositione provenientis causam esse aliquam particularem virtutem, non autem diversam siderum positionem. Quo fit ut etiam falsum sit posse astrologum de bonitate intellectus ex motibus caelestibus iudicare, ut hic dicitur; et dictum Ptolomaei, quod .Sanctus Thomas verificare nititur, salvari non posse.
Arguit enim primo sic. Caelum est causa universalis. Causa universalis non distinguit effectus, sed tantum causae proximae, tam specificae quam singulares. Ergo caelum non est causa diversitatis effectuum in istis inferioribus,
Confirmatur primo. Nulla est siderum positio sub qua de leone leo, de equo equus non nascatur. Ergo diversitas rerum non positioni siderum, sed diversitati particularium causarum est ascribenda.
Confirmatur secundo . Natos simul eodem momento ex diversis parentibus, intra eandem eiusdem tamen regionis latitudinem et longitudinem, fortuna, ingenio, corpore, diversissimos videmus. Ergo eorum diversitas a particularibus causis, quae diversae sunt, non a siderum positione, quae una est, provenit..
Secundo principaliter arguitur sic. Caelum in haec inferiora agit lumine. dumtaxat et motu, a quibus non aliud materiae communicatur quam motus, lux et calor. Sed haec ab omnibus fluunt stellis. Ergo non sunt diversi influxus caelorum secundum variam siderum positionem.
X. Ad huius diffcultatis evidentiam, considerandum est primo, ex doctrina Sancti Thomae I Sent., d. xxxvi, a. 5, et in plerisque aliis locis, quod, cum causa prima et universalis effectus particulares mediantibus causis secundis efficiat; oportet virtutem ipsius in causa secunda recipi, ut quasi per ipsam ad effectum deferatur. Quia autem unumquodque recipitur in alio per modum recipientis, accipit virtus universalis causae limitationem quandam, et determinationem ad determinatos effectus, ex secunda causa in qua recipitur, Idcirco dictum est superius multos ef- | fectus contingenter evenire, quamvis prima causa sit necessaria, propter contingentiam. secundae causae, in qua primae causae virtus limitationem accipit. Et eadem ratione, dum aliqua universalis. causa ad. generationem equi agit, mediante equo generat equum; et dum agit ad generationem bovis, mediante bove generat bovem. Pari ratione, dum agit mediante equo debilis virtutis, equum debilem et imbecillum generat; et dum equo forti mediante agit, fortem equum producit et robustum ;'et sic de aliis. Videtur ergo decipi Picus, vir alioquin. doctissimus, quia, cum. caelum universalem causam esse viderit, rerum diversitatem in eius virtutem referri non posse putavit: cum tamen oppositum, ob hanc rationem, sit existimandum. Si enim caelum universalis causa est, sine qua corporeum nullum nec agit nec agere potest, fateri nos necesse est caelum esse omnis diversitatis causam, utpote quod omnes causas secundas ad agendum moveat, a quibus diversi effectus proveniant. Propterea ponimus diversitatem ingenii a caeli impressione, indirecte tamen et ex transverso atque occasione quadam, provenire: quoniam caelum, veluti universalis causa, diversas dispositiones corporeas secundum quas sensitivae vires variantur, efficiat, quibus in suo opere utitur intellectus.
Sed harum dispositionum corporearum varietatem non sic in caelum referimus quasi ab ipso solo, nulla media interveniente causa, proveniat: sed quia caelum secunda causa utitur, quae vigorosior efficitur dum agit caelo in tali dispositione existente, quam si taliter dispositum non esset, lpsum etiam caelum, mediante aliqua. particulari causa, removet impedimenta quibus conveniens materiae dispositio, aut etiam actio secundae causae agentis, impediri posset. Non enim inconveniens est ex secundis causis aliquem effectum provenire. ut sunt instrumenta alterius agentis, qui ex virtute dumtaxat propriae naturae non eveniret: sicut videmus operatione artis fieri mirabiles effectus mediante igne, et aliis causis naturalibus, qui ab illis dumtaxat causis naturalibus non provenirent,
XI. Considerandum secundo, ex doctrina Sancti Thomae II Sent, d. xv,a. 1 et 2; Prima, q. rxx,. a. 1, ad 2; in Qu. de Spirit., a. 8, ad 12; et II Caeli, lect. 10, quod, licet. motu et lumine universae agant stellae tanquam virtute omnibus communi, praeter tamen communem lucis virtutem, habent singulae stellae proprias virtutes, quibus diversorum effectuum sunt effectrices, quae virtutes speciem uniuscuiusque stellae consequuntur, Et quia secundum quod suo motu diversimode se habet stella ad aliam stellam et ad inferiora, diversos effectus efficit, ideo secundum diversos aspectus et coniunctiones diversimode imprimunt stellae et diversimode operantur, secundum quod inferior stella participat de virtute superioris stellae; et secundum quod ex pluribus virtutibus agentibus aliquid efficitur quod unica sola virtute fieri non posset; aut etiam secundum quod una stella ex determinata sua virtute nata est aliam stellam aut iuvare aut impedire a suo proprio effectu; sicut videmus in inferioribus rebus unam causam aliam iuvare, aliam vero impedire, nam causa aliqua iuvatur ad suum effectum ex appositione calidi, quae ex frigidi appositione impeditur. Sic etiam dicimus, opinionem Ptolomaei hic recitatam sequentes, quod, si fuerit Mercurius, in nativitate alicuius, in aliqua domorum Saturni, et ipse fortis in esse suo, iuvatur ex illa positione Mercurius ad causandum, mediantibus tamen causis secundis quibus utitur ut instrumentis, eam dispositionem corporis quae 'sit viribus sensitivis convenientissima, ex qua virium sensitivarum dispositione efficitur ut aliquis operatione intellectus. effcacissime uti possit, unde quis optimi ingenii dicatur esse. Et ideo optime inquit Sanctus Thomas quod astrologus ex motibus aut ex positione siderum de bonitate ingenii iudicare potest tanquam ex causa remota, de qua bonitate medicus ex corporis habitudine tanquam ex.causa proxima iudicabit.
Unde quod ait Picus noster, si quam virtutem praeter lumen et motum habent astra, illam universalem ad omnia inferiora esse, falsissimum: est. Sunt enim aliquae virtutes stellis ad determinatos effectus datae, non ad omnes: licet communi luminis natura in omnia haec inferiora aliquid possint. Et illae tamen virtutes universales dici possunt, inquantum non tantum ad unum individuum sunt determinatae, sed in multa individua, et in multiplices sui effectus differentias extenduntur, et multis .particularibus causis vario modo dispositis cooperantur.
Quia autem meum institutum est, non aliorum opiniones impugnare, sed tantum Sancti. Thomae dicta in hoc Libro interpretari, eaque ab omni calumnia defendere, in impugnatione huius opinionis non immorabor, sed ad obiecta tantum respondebo.
XII. Ad primum itaque, absolute loquendo, negatur minor. Dico enim quod causa universalis distinguit effectus mediantibus causis secundis: quod est proprium causae corporeae universalis, licet per seipsam huiusmodi causa tales effectus non distinguat.
Si autem intelligatur quod causa universalis non habe in seipsa diversas virtutes quibus. diversos effectus efficiat, sed hoc est secundarum causarum proprium: - dicitur primo, quod non est inconveniens causam. universalem corpoream secunduraa diversas partes habere diversam virtutem ad diversos effectus, mediantibus causis particularibus, producendos: sicut diversae artes diversis instrumentis utuntur ad diversos effectus. Caelum autem, nomine caeli intelligendo universalitatem orbium et stellarum, dicimus habere diversas virtutes secundum diversitatem orbium et stellarum ; et esse causam universalem non so- lum inquantum motu et lumine in omnia operatur, sed etiam inquantum huiusmodi diversis virtutibus in omnia inferiora agit, una videlicet virtute unum effectum producendo, et alia alium.
Dicitur secundo, quod etiam quaelibet stella potest dici causa. universalis, licet aliquam virtutem habeat distinctam a virtute alterius stellae, producatque aliquem effectum distinctum ab effectu alterius. Tum quia motu et lumine, quae sunt omnibus corporibus caelestibus communia, in haec inferiora agit. Tum quia propria virtute, suam speciem et naturam consequente, in diversos effectus potest, inquantum in ipsa multarum causarum particularium virtutes unite continentur, sicut et in luce omnes effectus inferiores contineri unite Picus autumat.
2. Ad primam confirmationem, negatur consequentia. Quod enim de leone non generetur nisi leo, etiam virtute siderum est: quia caelum non agit particulares effectus nisi mediante: causa secunda, et ad diversos ac determinatos effectus producendos utitur diversis ac determinatis causis secundis, sicut artifex diversis instrumentis ad diversos effectus utitur. Unde, sicut non valet: Ars fabrilis per tale instrumentum non producit nisi talem effectum, et per tale non nisi talem. Ergo diversitas horum effectuum. non dependet ab artifice, sed tantum ab instrumentis ; ita non valet: Quomodocumque sidera disponantur, a talibus causis particularibus non proveniunt misi tales effectus. Ergo solae causae secundae sunt causae diversorum effectuum, et non siderum positio.
Dicitur secundo quod, licet de equo non nascatur nisi equus, aliqua tamen siderum dispositio est sub qua equus potens est equum generare, qua non existente, non generaret (quae tamen dispositio non consistit in indivisibili, sed latitudinem habet), et sic de aliis. Unde videmus quaedam animalia certis anni temporibus esse generationi apta quae aliis anni temporibus non generant.
3. Ad secundam confirmationem, negatur consequentia. Quod enim diversae sint fortunae aut dispositiones eodem momento nascentium, et in eadem longitudine et latitudine, non arguit siderum positionem non agere in baec inferiora: sed arguit ipsam non necessario agere, et caeli influxum accipere limitationem in causa secunda. Quia enim corpora caelestia non agunt nisi in materia, et non nisi mediantibus agentibus particularibus, potest influxus corporum caelestium impediri et ex materiae indispositione, ct ex indispositione particularis agentis, in quo caeli virtus limitationem accipit. Unde stant simul quod siderum positio sit nata hunc effectum producere; et tamen in uno non producatur, ex aliquo impediente, sive sit causa inferior sive etiam alia constellatio; in alio vero, in quo impedimenta non accidunt, producatur. Propterea conceditur quidem quod diversitas horum effectuum in causas secundas tanquam in causas proximas referatur: negatur tamen quod diversi effectus in diversas siderum positiones tanquam in causas remotas referri non debeant.
Posset autem ex opposito sic argui. Filii qui ex eisdem parentibus generantur, et sunt eodem magistro et praeceptore instituti, eisdemque cibis educati, inveniuntur diversorum morum, et diversa ac varia fortuna agitari. Ergo eorum diversitas non ex particularibus agentibus, sed ex diversa siderum positione, aliqua ex parte provenit.
4. Ad secundam rationem principalem? dicitur primo, quod antecedens est falsum. Ut enim ostensum est, de mente Sancti Thomae, sidera, praeter motum et lucem, habent proprias virtutes eorum species consequentes, quibus determinatos effectus in haec inferiora producunt.
Dicitur secundo quod, admisso etiam antecedente, consequentia non tenet, Quia, ut dicitur de Spiritualibus Creaturis, articulo praeallegato, lux non esi eiusdem rationis in omnibus stellis. Ideo praeter communes effectus consequentes communem lucis naturam, unumquodque sidus suo lumine aliquem particularem effectum producere potest.
XIII. Sed contra praedictas responsiones, inquantum ponunt praeter lucem esse in stellis particulares virtutes; praesertim. contra dictum Sancti Thomae II Caeli , quod omnia caelestia corpora, secundum communem virtutem luminis, habent calefacere; secundum autem proprias virtutes, habent etiam infrigidare, arguit Picus sic. Lux quae in corporibus caelestibus ponitur, aut continet eminenter omnes quatuor primas qualitates: aut non. Si primum, arguitur sic. Non potest alicui ex propria ratione convenire aliquid imperfectius eo quod illi convenit ex communi natura: cum semper differentiae universali contractior differentia perfectionis gradum adiungat, Sed qualitas illa quae continet omnem qualitatem, perfectior est ea quae tantum frigoris est effectiva, Ergo etc, — Si secundum, tunc sic. Nulli competit ex propria natura aliquid repugnans proprietatibus illi a communi natura convenientibus. Sed calefacere convenit stellis ex communi virtute lucis. Ergo frigus efficere non potest alicui illarum ex propria et peculiari virtute convenire.
XIV. Ad evidentiam illius dicti Sancti Thomae, et etiam eorum quae dicta sunt, considerandum est quod dupliciter possumus intelligere caelum, sive stellam, per propriam virtutem infrigidare et alios effectus facere, per communem autem naturam lucis calorem efficere. Uno modo, quod illa propria virtus sit qualitas realiter a luce distincta. — Alio modo, quod sit ipsa lux determinata ad speciem huius stellae: ita quod haec. lux, inquantum lux absolute, sive secundum communem lucis naturam, habeat calefacere; inquantum vero talis lux, consequens videlicet determinatae huius stellae speciem et naturam, puta Saturni, habeat infrigidare, et alios determinatos effectus producere.
Licet autem uterque sensus salvari possit ad mentem Sancti Thomae, videtur tamen in locis praeallegatis ad secundum sensum declinare. Nam diversitatem effectuum a stellis provenientium diversarum stellarum radiis tribuit . — Expresse autem in 1I Sent., ubi supra , ait quod, praeter naturam lucis quae communis est omnibus corporibus caelestibus, quaelibet stella habet virtutem determinatam consequentem suam speciem, ratione cuius lux eius et motus habet vel infrigidare vel humectare. — Similiter d, xr, a. 3, ait quod omnis alteratio quae est in inferioribus, perficitur per virtutem luminis, quia caelum est primum alterans.
Hoc autem intelligo de stella cui lumen est connaturale: secundum enim illud lumen, inquantum est tale lumen, universos suos effectus operatur qui sibi proprii sunt. Sed si lumen sibi ab extrinseco proveniat, et variatione quadam, sicut videmus in luna, fortassis oportet tunc naturalem ipsius virtutem qua infrigidat et humectat, distinctam esse a lumine recepto, quo aliqualiter calefacit.
2. Sed quicumque sensus teneatur, obiectio non procedit: quanquam contra primum sensum magis videatur afferri. Unde, cum quaeritur, an lux contineat eminenter omnes quatuor primas qualitates: — tenendo primum sensum, dicitur quod non, sed tantum continet calorem, et qualitatem quae calorem concomitatur. Cum autem arguitur contra, quia nulli convenit ex propria natura aliquid repugnans ei quod convenit sibi ex natura communi: — licet hoc proprie veritatem habeat de natura communi essentiali, dicitur tamen quod hoc est verum de eo quod repugnat intrinsece naturae communi, aut eius naturali proprietati; falsum est autem de eo quod repugnat illi extrinsece, scilicet ratione effectus tantum. Modo dicitur quod, quia caelum est ab omni contrarietate remotum, virtus calefactiva in ipso, et virtus frigefactiva, non: sunt contraria, neque intrinsece opponuntur, sicut neque species contrariorum in intellectu sunt contrariae: sed extrinsece tantum opponuntur, inquantum una est productiva caloris, et alia est frigoris productiva, quae sunt qualitates oppositae. Ideo non inconvenit ut simul sint in corpore caelesti: in causa enim universali non inconvenit virtutes quae in particularibus causis sunt dispersae et contrariae, uniri et esse absque contrarietate; sicut omnes creaturarum virtutes in Deo quam maxime uniuntur. Et huius ratio est quia in causa universali non oportet esse effectum secundum eandem rationem, sed sufficit ut eminentiori modo sit in ipsa et virtualiter tantum: sicut calor productus a sole non est in sole secundum: suam specificam rationem, sed tantum virtualiter, inquantum in luce est virtus productiva caloris. — Unde, si instaretur quod contrarii effectus requirunt contrarias causas: constat quod hoc habet veritatem de causis particularibus tantum et univocis, non autem: de causis aequivocis, cuiusmodi est caelum.
Tenendo autem secundum sensum,. dicitur quod in luce alicuius stellae habentis infrigidare et alias qualitates efficere; omnes illae qualitates eminenter continentur, non inquantum lux est absolute, quia ut: sic habet taritudh calefacere: sed inquantum est talis lux, consequens hanc stellam. Cum autem arguitur contra, quia non potest alicui convenire ex propria ratione aliquid imperfectius eo quod ili; convenit ex communi natura: — constat quod non arguitur contra praedictum sensum. Quia non dicimus quod, ultra lucem continentem omnes illas qualitates, sit alia. virtus in stella: effectiva tantummodo frigiditatis: sed quod lux sua, quae, inquantum lux, est tantum effectiva caloris, inquantum est lux hanc stellam. consequens, habet virtutem ut etiam sit effectiva aliarum qualitatum et aliorum effectuum; quod est perfectius quam calefacere tantum.
Dicitur praeterea quod qualitas illa quae est frigoris effectiva, secundum quod est in caelo, non est imperfectior ea. quae est omnium quatuor qualitatum effectiva, cum sint una et eadem virtus secundum rem: sicut nec virtus divina hominis productiva in Deo est go evi insu virtute. productiva omnium.
XV. Sed resultat aliud dubius. Videtur enim sequi, si in una stella est virtus calefactiva et virtus effectiva frigiditatis, sive sint una sive diversae virtutes, quod simul causabit in eodem calorem et frigus, puta quod luna simul calefaciet et infrigidabit aerem: cum stella sit agens ma turale. Hoc autem est impossibile.
2. Dicitur primo quod, cum caelum sit causa universalis et' corporea, non agit in haec inferiora nisi mediantibus causis secundis. Ideo .non sequitur quod in uno et eodem contrarias qualitates inducat: sed in diversis, secundum quod causae particulares in diversa subiecta operantur; mediante enim igne, aliqua calefacit; mediante vero aqua, alia infrigidat et humectat.
Dicitur secundo, quod etiam diversitas materiae facit ad. diversitatem effectuum. Sicut enim caelum eadem luce indurat lutum et liquefacit ceram. propter diversam materiae dispositionem, ita diversa materiae dispositio facit ut aliquid a caelo calorem accipiat, non autem frigiditatem ; e contrario vero aliud recipiat frigus, non autem calorem. Dicitur tertio, quod fortassis, secundum opinionem tenentium quod formae contrariae in gradibus remissis possint in eodem subiecto simul esse; non est inconveniens quod in uno et eodem simul causentur a caelo frigus et caior in gradibus in quibus se compatiuntur, si ponamus caelum aliquid ad calorem aut frigus immediate, hoc est non mediante particulari agente calido aut frigido, diversis suis virtutibus alterare, puta aerem. Sicut enim non inconvenit, .si ligno appropinquetur calidum et frigidum, et calidum sit fortius, lignum accipere caliditatem ab uno, ab altero. vero aliquem gradum frigiditatis non repugnantem gradui illius caloris: ita non inconvenit astrum, puta lunam, simul in aere causare frigiditatem ratione propriae virtutis, aliquem vero gradum caloris virtute luminis in ipso causare. Unde, quamvis lunae magis sit infrigidare virtute propriae qualitatis quam calefacere, ex communi lucis natura causat tamen in aere ab ipsa infrigidato aliquem etiam caloris gradum 'suae frigiditati non. repugnantem. Propter quod noctes plenilunii dicuntur ab Aristotele, in libro de Partibus Animalium , esse calidiores: quia videlicet, quanto plus luminis habet luna, tanto magis aerem secundum aliquem gradum calefacit; licet semper frigiditatem intensiorem calore propria virtute introducat. Potest etiam dici quod non sequitur ut ab una stella contrariae qualitates simul in eodem causentur, sed tantum quod una virtus aliam. impedit ne-suum effectum in alio producat. Sicut enim aqua calefacta impeditur per caliditatem advenientem ne infrigidet, et ideo tantum calefacit; ita luna, quae secundum proprietatem suae naturae est infrigiditativa, adveniente luminis plenitudine, impeditur ne aerem infrigidet, aut ne tantum frigiditatis efficiat. Nec hoc est inconveniens in luna ponere: quia receptio luminis non est sibi contra naturam, sed naturalis. Ideo, sicut sibi naturale est remoto lumine infrigidare, ita naturale est sibi adveniente lumine calefacere, aut minus infrigidare. Haec dixerim quantum mihi pro nunc occurrit. Si quid melius menti succurrerit, iuvante Deo, illud. in medium promam.
On this page