Caput 85
Capitulum 85
SICUT ostensum est corpora caelestia non agere per se directe in intellectum humanum, ita nunc quod non agant in voluntatem Sanctus "Thomas vult ostendere . Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit quod caelum virtute propria humanae electionis non est causa; secundo, quod nec virtute animae moventis, cap. Lxxxvir.
Circa primum duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, ut magis propositum confirmetur, ostendit nec etiam naturales effectus in istis inferioribus a caelo de necessitate sequi, capite sequenti.
I. Quantum ad primum, ponit quatuor conclusiones Prima est: Corpora caelestia neque voluntatum nostrarum, neque electionum sunt causa, scilicet per se et directe.
Probatur primo. Non possunt imprimere directe in intellectum. Ergo neque in voluntatem. - Probatur consequentia. Quia voluntas est in parte intellectiva animae: ut patet Ill de Anima, text. 42.
II. Secundo. Non sunt causa intelligentiae nostrae. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia omnis electio et actualis volitio in nobis immediate causatur ex apprehensione intellectuali. Quod constat fum quia bonum intellectum est obiectum voluntatis, III de Anima, text. 51. Tum quia perversitas in eligendo non provenit nisi intellectus iudicium deficiat in particulari eligibili, ut dicitur VII .Efhic., cap. v .
Circa processum huius rationis dubium occurrit. Videtur enim procedere ratio ex hoc fundamento, quod intelligentia est causa immediata electionis. Ex hoc namque videtur sequi quod nihil possit mediare inter intelligentiam et electionem ex quo causetur electio: et ideo, si aliquid debet esse causa electionis, oportet ut sit causa intelligentiae, a qua electio immediate causatur. Sed videtur hoc fundamentum ad propositum non valere. Nam intelligentia, apud divum Thomam, non movet voluntatem nisi per modum finis et. formae, illi videlicet obiectum praesentando. Non est autem inconveniens ut voluntas ab uno immediate moveatur tanquam a fine et tanquam a specificante eius operationem, ab alio vero moveatur tanquam ab efficiente et quantum ad exercitium: ut est de mente Sancti Thomae I Il, q. 9, a. 3, ad. 3. Poterunt ergo esse simul vera ista: et quod intelligentia est immediata causa electionis; et quod etiam ipsa corpora caelestia sint illius causae, in alio videlicet genere causae.
Confirmatur obiectio, Quia, non obstante ista immediatione, ponit Sanctus Thomas inferius Deum esse causam actus voluntatis. Ergo illa immediatio non removet causalitatem alterius causae supra electionem.
3. Respondetur quod ex illa immediatione causalitatis intelligentiae supra electionem, inquantum excludit aliam causam mediam, non procedit ratio: quia, cum illa non sit immediatio nisi in genere causae finalis et formalis, non habet excludere nisi aliam causam. mediam in eodem genere, non autem in genere causae efficientis, ut obiectio tangit. Sed dupliciter possumus hanc rationem interpretari. Primo, dicendo quod procedit ex illa immediatione inquantum includit quandam continuationem illarum operationum, et naturalem ordinem unius ad alteram. Quae enim sic colligata sunt, talem ordinem habent inter se quod nihil potest esse causa posterioris per modum causae effectivae extrinsecae, quod non sit causa prioris. Quia enim risibilitas immediate ab essentia hominis causatur, non potest esse causa risibilitatis quod non est causa naturae humanae. Similiter ergo, quia electio immediate causatur ab intelligentia, et non potest esse nisi praesupposita intelligentia, ideo non potest aliquid esse causa electionis quod non est causa intelligentiae. Unde et Deus, qui est causa electionis, est etiam intelligentiae causa, ut inferius ostendetur.
4. Sed quia forte ista propositio, Quod non est causa prioris, non est causa posterioris, habet veritatem tantum si accipiatur causalitas in eodem genere: puta quod nihil potest esse causa finalis alicuius causati immediate ab aliquo fine, nisi sit causa finalis illius finis; et nihil potest esse causa efficiens alicuius dependentis immediate ab alio effcienter, nisi sit causa efficiens illius prioris a quo dependet; non apparet autem quare in genere causae efficientis non possit aliquid esse causa alicuius dependentis ab alio immediate in genere causae finalis, absque hoc quod illius causae finalis sit causa effectiva: — ideo secundo respondetur quod ex illa immediatione causalitatis vult habere Sanctus Thomas quod intelligentia et electio ad eundem rerum ordinem pertinent. Actio enim appetitus in nobis est illius ordinis cuius est cognitio ad quam immediate sequitur. Nam actus appetitus sensitivi est eiusdem ordinis cum apprehensione sensitiva, a qua immediate causatur: utraque enim ad genus sensibilium pertinet. Similiter actus appetitus intellectivi, scilicet voluntatis, est eiusdem ordinis cum apprehensione intellectus, a qua causatur immediate: utrumque enim ad genus intelligibilium pertinet, et ad tale genus intelligibilium qualis est operatio naturae intellectivae humanae. Et quia actus ad eundem ordinem rerum pertinentes eodem modo debent ab aliquo extrinseco efficiente posse aut non posse causari, ideo quod est causa unius, etiam alterius causa esse potest, et quod non potest esse causa unius, nec etiam alterius potest esse causa. Si ergo corpora caelestia intellectivae apprehensionis causa esse non possunt, nec etiam electionis causa esse poterunt.
Advertendum autem quod ista ratio a praecedenti differt : quia illa procedit ex eo quod intellectus et voluntas ad eandem animae partem pertinent; haec autem quia actus intellectus et actus voluntatis eiusdem ordinis sunt, veluti propria causa et proprius effectus.
Quomodo autem perversitas electionis sequatur defectum iudicii in particulari eligibili, diffuse ostendit Sanctus Thomas I IF, q. xix, a. 3 .
III. Tertio, Si electiones nostrae provenirent ex impressione corporum caelestium, naturaliter evenirent. Sed hoc est inconveniens. Ergo etc.
Prima pars antecedentis probatur. Quia quaecumque ex impressione corporum caelestium in istis inferioribus eveniunt, naturaliter contingunt: cum sint haec inferiora sub illis naturaliter ordinata. — Secunda vero pars probatur. Quia tunc non essent propositum et natura duo principia agentia, sed unum tantum, scilicet natura: contra Aristotelem, II. Physicorum.
Circa probationem primae partis antecedentis, advertendum quod supponit Sanctus Thomas corpora caelestia esse naturaliter agentia, sicut et alia corpora. Hoc enim supposito, optime sequitur, si electiones nostrae ex impressione caelestium provenirent, quod naturaliter evenirent. Quae enim naturali ordine subduntur actioni naturaliter agentis, oportet ut naturaliter moveantur, et ut mota naturaliter agant, non autem ex electione et proposito: quia talia agunt secundum quod ab alio moventur et diriguntur, non autem seipsa ad suas operationes movent; ut patet in brutis, et in gravibus et levibus.
IV. Quarto. Electiones humanae diversis modis tendunt ad finem, tam in moralibus quam in artificialibus. Ergo non. fiunt naturaliter. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia, cum natura sit ad unum determinata, quae naturaliter fiunt, determinatis mediis perducuntur ad finem. Cuius signum est, quod semper eodem modo contingunt.
Quinto. Si homo naturaliter eligeret, ut in pluribus electiones eius essent rectae. Hoc autem patet esse falsum. Ergo etc. — Probatur assumptum. Quia quae naturaliter fiunt, ut plurimum recte fiunt: cum natura in paucioribus deficiat.
Ad hanc rationem posset aliquis dicere quod non eodem modo corpora caelestia sunt causa electionum in omnibus: sed in aliquibus sunt causa malarum electionum, et isti ut in pluribus male eligunt, et ut in paucioribus bene; in aliquibus vero sunt causa bonarum electionum, et isti in paucioribus eligunt male; et sic salvatur in unoquoque quod naturale deficit in paucioribus. NC
Sed haec responsio non tollit rationem. Quia si corpora caelestia imprimunt directe in voluntatem, tanquam existentia directe causa humanae electionis, et non tantum indirecte per actionem in corpus, movebunt voluntatem secundum ipsius conditionem et inclinationem inquantum voluntas est: 'sicut et alia subiecta eorum impressionibus moventur ab ipsis secundum conditionem suae maturae, ut gravia deorsum et levia sursum. Voluntas autem, quantum est de se, habet ordinem ad rectam electionem, cum eius obiectum sit bonum: electio autem non recta ex aliquo defectu provenit. Ideo optime sequitur, si voluntas eligit secundum impressionem corporum caelestium, quod pro maiori parte recte eliget: et:non dabitur impressio quae ad malas electiones pro maiori parte inclinet et moveat voluntatem; licet aliquando posset voluntas non recte eligere, sicut et in aliis naturalibus causis videmus quod aliquando a suo cursu. et ordine deficiunt. - Quomodo autem homo in maiori aut in minori parte deficiat, ostensum est superius.
Sexto. Si homo. naturaliter eligeret, omnes homines eodem modo eligerent. Hoc patet tam in moralibus quam in artificialibus esse falsum. Ergo etc. — Probatur conditionalis. Quia electio est operatio consequens speciem humanam. Quae autem sunt eiusdem speciei, non diversificantur in operationibus naturalibus quae speciem consequuntur: ut patet de hirundinibus similiter nidificantibus, et de hominibus similiter prima principia intelligentibus.
Septimo. Virtutes politicae et vitia. non sunt nobis a natura, sed ex assuetudine, ut II Ezhic. probatur. Ergo neque electiones. Ergo etc. — Probatur consequentia, Quia virtutes et vitia sunt electionum principia propria: differunt. enim vitiosus et virtuosus ex hoc quod contraria eligunt.
V. Circa istam propositionem, Virtutes et vitia sunt electionum principia propria, considerandum, ex doctrina Sancti Thomae III Sent., d. xxxi, q. 11, a. 3. quod, cum electio sit eorum quae sunt ad finem, inclinatio voluntatis in finem proximum, inquantum ad finem ultimum ordinatur, dicitur electio. Et ad hunc sensum dicitur VI Ethic. quod' electio est principalis actus virtutis moralis. Dicitur ergo virtus politica, sive moralis, esse propria causa electionis, quia inclinatio voluntatis in proximum finem, sive recta electio proximi finis, est a virtute tanquam a propria causa, quae scilicet ex sua natura determinatur ad faciendum rectam electionem de fine, tanquam ad proprium et principalem actum. Et similiter vitium est causa determinata ex sua ratione ad faciendum perversam electionem de fine proximo, tanquam ad proprium actum et principalem.
Circa illam propositionem, -Virtutes: politicae et vitia non.sunt nobis a natura, advertendum, ex doctrina Sancti Thomae in Qu. de Virt., a. 8; I I5, q. zxtu ; III Sent., d. xxxmr, q. t, a. 2, quod ista propositio intelligitur de virtute quantum ad. ipsum complementum et eius perfectam rationem. Nam originaliter, et secundum aptitudinem tam activam quam passivam, virtutes sunt a natura: partim quidem secundum naturam speciei, prout aptitudo ad virtutem est communis omnibus hominibus; partim autem secundum naturam individui, secundum quod quidam prae aliis sunt apti ad virtutem. Quantum vero ad vitium, non potest dici quod etiam sit originaliter et secundum: aptitudinem activam a natura speciei humanae, inquantum huiusmodi: quia vitium. uniuscuiusque rei videtur esse quod non sit disposita secundum quod convenit suae naturae, ut dicitur I II5, q. rxx:, a. 1 et 2. Unde vitium ab Augustino, III de Lib. Arb., dicitur contra naturam esse.
VI. Octavo. Corpora caelestia non agunt directe nisi in corpora, ut est ostensum superius. Aut ergo sunt causa nostrarum electionum inquantum imprimunt in corpora nostra: aut inquantum imprimunt in corpora exteriora, Secundum non est sufficiens causa nostrae electionis: quia patet quod ad occursum delectabilis, puta cibi aut mulieris, temperatus non movetur ad eligendum, intemperatus vero movetur, Non etiam primum: quia ex impressione corporum caelestium in nostra corpora non sequuntur in nobis nisi quaedam passiones, magis aut minus vehementes; constat autem quod per easdem passiones incontinens inducitur ad eas sequendum per electionem, continens autem non. Ergo etc.
Adverte. quod Sanctus Thomas arguit caelum non esse causam sufficientem nostrae electionis per impressionem in corpora, non autem nullo modo esse causam: ut ostendat quod aliquo quidem modo sunt causa nostrae electionis per impressionem in corpora, per modum scilicet disponentis et aliquo modo inclinantis, ut inferius ostendetur; non tamen est causa per modum perficientis, sive sufficientis ad electionem causandam. Dicitur enim sufficiens causa ad cuius actionem statim sequitur effectus: quo modo ostensum est caelum non esse electionis causam.
Nono. Si electio non esset in nostra potestate, sed a corporibus caclestibus causaretur, frustra homo haberet virtutem iudicandi et consulendi de omnibus ab ipso operabilibus, sive in usu exteriorum rerum, sive in admittendo et repellendo intrinsecas passiones. Sed nulla virtus datur alicui frustra, Ergo etc.
Decimo. Tolleretur vita socialis hominis, Sed hoc est inconveniens. Ergo etc. - Prima pars antecedentis probatur. Quia frustra darentur leges et praecepta vitae, et frustra adhiberentur praemia et poenae bonis et malis, ex quo non esset in nobis haec vel illa agere. Istis autem deficientibus, statim vita socialis corrumperetur. — Secunda vero pars antecedentis probatur. Quia homo est naturaliter animal politicum et sociale. Cuius signum est, quod unus homo non sufficit sibi si solus vivat: cum natura in paucis homini sufficienter providerit, sed dederit ei rationem, qua sibi possit providere. Ordo autem providentiae non aufert alicui quod est sibi naturale.
2. Circa istam propositionem, Natura in paucis homini sufficienter providit, dubium occurrit. Quia matura mon deficit in necessariis, ut dicitur II. Caeli , text. 5o..
Respondetur, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. Lxxvt, a. 5, ad 4; et q. xcr, a. 3, ad 2; item Verit., q. xxi, a. 7; et de Anima, a. 8, ad 20, quod, licet natura non sufficienter providerit homini in particulari, dando scilicet sibi omnia quibus indiget, quia hoc non poterat fieri: — tum ex corporis complexione, quae non patitur aliqua naturalia instrumenta quae in aliis animalibus inveniuntur, puta durum corium, plumas, cornua, et huiusmodi; tum etiam ex ratione, quae est infinitarum conceptionum — sufficienter tamen illi providit in communi, dando ei principia, scilicet rationem et manus, quibus de omnibus necessariis possit sibi providere,
VII. Undecimo. Tunc stellae essent per se causa malarum electionum: cum electiones hominum ad bona et mala se habeant. Sed hoc est impossibile: quia malum non habet causam in natura, cum incidat ex defectu alicuius causae. Ergo etc.
Ad hanc rationem posset aliquis dicere quod omnis mala electio ex appetitu alicuius boni provenit, ut supra dictum est: sicut electio adulterii ex appetitu boni delectabilis, ad quod quidem bonum universale aliqua stella movet, tanquam necessarium ad generationem. Et sic non sequitur quod malum habeat causam per se, sed per accidens.
Sed haec responsio, inquit Sanctus Thomas, sufficiens non est, si ponantur corpora caelestia per se causa nostrarum lectionum, tanquam directe imprimentia in intellectum et voluntatem: quia tunc nunquam erit in nobis electio mala. Cum enim impressio causae universalis recipiatur in unoquoque secundum modum suum, effectus stellae moventis ad delectationem ordinatam ad generationem, recipietur in intellectu et voluntate secundum - modum suum: sicut et in brutis diversimode recipitur secundum congruentiam suae naturae. Cum autem aliquid appetitur secundum modum intellectus et. rationis, non accidit peccatum in electione, quae semper ex hoc mala est quod non est secundum rectam rationem. Ergo etc.
Advertendum quod impugnatio responsionis datae ad hoc tendit quod ipsa non salvat caelum esse causam omnium nostrarum electionum: immo magis ipsam rationem confirmat. Quia si caelum est causa in nobis per se boni appetitus tantum, sequitur quod sit causa tantum bonae electionis: illa enim inclinatio in bonum, puta delectabile, a caelo data, recipietur in nobis secundum modum intellectus et rationis, et per consequens erit bona electio. Cum ergo sint in nobis etiam aliquae electiones malae, sequitur quod caelum non sit causa omnium nostrarum electionum. Aut ergo oportet dicere quod caelum non est causa nostrarum omnium electionum, quod est intentum in hac ratione: aut, si est causa omnium, quod etiam ipsas malas electiones per se causet. Et sic malum habebit causam per se, ut ratio deducebat.
Duodecimo. Ipsum velle transcendit omnem speciem corporalem, sicut et intelligere: cum ipsa etiam voluntas in aliquod universale feratur, sicut et intellectus, odio enim habemus omne latronum genus. Ergo etc. — Probatur consequentia, Quia nulla virtus activa se extendit ad ea quae sunt supra speciem et naturam agentis: cum omne agens per formam suam agat. Ergo etc. — Ista ratio explicata est in capite praecedenti .
Tertiodecimo. Electiones humanae ordinantur ad felicitatem, quae non consistit in corporalibus bonis, sed in hoc quod anima per intellectum rebus divinis coniungitur. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia quae sunt ad finem, proportionantur fini.
2. Circa hanc rationem occurrit. dubium. Quia non solum electio ordinatur ad felicitatem intellectivam,. sed etiam exteriora opera, quibus meremur ipsam felicitatem. Si ergo, quia electio ordinatur ad felicitatem, sequitur quod non subditur corporibus caelestibus, sequetur, per eandem. rationem, quod neque ipsa exteriora opera cadent sub corporum caelestium influxu.
Praeterea, licet oporteat quod ordinatur ad finem esse sic proportionatum fini quod sit tale ut per ipsum finis possit haberi, non tamen oportet sic esse proportionatum quod sit eiusdem naturae cum fine: alioquin, omnis res creata esset naturae divinae, cum omnia: ad Deum ordinentur.tanquam ad finem. Ergo, quamvis electio ordinetur ad spiritualem felicitatem, non tamen oportet ut sit tantae spiritualitatis sicut est ipsa felicitas, ac per hoc a caelorum influxu subtrahatur.
3. Respondetur quod illa propositio, Quod ordinatur ad finem oportet fini esse proportionatum, intelligitur ad hunc sensum, ut habetur Quarto, d. xrix, q. 1, a. 1, qu 3, ad 3, quod oportet esse talia ut per ipsa possit res sufficienter ad finem pervenire. Unde, cum coniunctio ad Deum per intellectum, sive cognitio intellectiva Dei, sit finis proprius creaturae intellectualis, praesertim existentis in gratia; oportet ut operationes quibus ad illum finem tendit, sint tales ut ad illam visionem et intellectionem perducere possint. Sed hoc non possunt si sint aliquid corporeum, sive a corporis influentia dependens: quia res corporea, ut sic, non est medium proportionatum ad rem incorpoream et omnino spiritualem inducendam. Ideo oportet ut et tales operationes sint a corporis influentia absolutae. Si ergo electiones ponantur a corporibus caelestibus directe et per se dependere, non poterunt esse medium per modum meriti quo homo perveniat ad felicitatem: et si sunt medium, oportet illas ab influxibus corporum caelestium non causari. Et in hoc consistit ratio Sancti. Thomae.
Ad primam autem obiectionem dicitur quod opera extrinseca in se non ordinantur ad felicitatem, secundum scilicet quod in ipsis consideratur sola natura operis extrinseci, puta largitio pecuniarum aut aliquid huiusmodi, sed inquantum sub electione cadunt: non enim habent rationem meriti nisi inquantum voluntaria sunt. Et sic ratio merendi convenit ipsis ex electione caritate informata. Propterea electio ipsa est fundamentum omnium operum quae ad felicitatem ordinantur. Et ideo illam oportet fini huiusmodi proportionari.
Ad secundam dicitur quod non est mens Sancti Thomae inter finem et ea quae ordinantur ad finem, oportere esse convenientiam in natura specifica, cum ipse dicat, loco praeallegato, convenientiam inter ista non esse convenientiam secundum genus: sed uites esse inter illa proportionem dictam."
Per hoc autem excluditur positio Stoicorum; quae etiam dicitur fuisse Pharisaeorum apud ludaeos; et quam.secuti sunt Priscillanistae, ut dicitur in libro de Zeresibus; et quae etiam antiquorum philosophorum fuit, ponentium intellectum a sensu. non diffene, "ut ostenditur auctoritate Empedoclis.
X. Secunda abictide est: Indirecte ex corporibus caelestibus aliqua occasio nostris electionibus praestatur, secundum quod habent impressionem super corpora. Declaratur et ex impressionibus in exteriora corpora: sicut cum, aere disposito ad frigus intensum, eligimus ad ignem calefieri. — Et ex impressionibus in corpora nostra: sicut cum ad ipsorum immutationem insurgunt aliqui motus passionum; vel per eorum impressionem efficimur habiles ad aliquas passiones, sicut cholerici sunt proni ad iram; vel causatur in nobis aliqua dispositio corporalis quae est occasio alicuius electionis, sicut, cum acgrotemus; asm accipere medicinam.
Ad evidentiam huius conclusionis condenda ex doctrina Sancti "Thomae 1 Sent, d: xrvi, a. 2, ad. 35; IV Sent., d. xxxvi, q. 1r, a. 1, ad 4; et II I^, q. xui, a. 1, ad 3, quod occasio dupliciter potest accipi. Aliquando quidem pro causa insufficienti et imperfecta, sed per se. Aliquando. vero pro causa per accidens, quae aliquid quidem operatur, sed ad illum effectum cuius dicitur occasio vel causa per accidens, eius operatio non attingit, sed tantum ad aliquid cui aliquo modo coniungitur effectus cuius dicitur causa per accidens: sicut producens domum dicitur causa discordiae nascentis ex ipsa. Caelum ergo dicitur esse occasio nostrarum electionum secundo modo: quia sua actio non attingit quidem ipsam electionem, sed tamen attingit aliquam corporalem dispositionem cui coniungitur, ex propria nostra voluntate, aliqua. electio, unde dicitur ex corporum caelestium impressione nostra occasionari electio.
XI. Tertia conclusio est: /nterdum ex corporibus caelestibus actus humani causantur. Probatur. Quia aliquando ex corporis indispositione aliqui amentes fiunt, usu rationis privati. In quibus proprie non est electio, sed aliquo naturali instinctu moventur, sicut bruta. :
Advertendum quod operationes amentium, sive eorum qui usu rationis sunt privati, non sunt proprie operationes humanae: cum non sint liberae et ex iudicio rationis provenientes, ex quo operatio aliqua habet quod sit hominis operatio inquantum est homo, Sed:quia extrinsecus. habent similitudinem actuum humanorum, vocat eas Sanctus "Thomas actus humanos: dans tamen intelligere eas non esse proprie humanos actus, cum subiungit quod in eis non est proprie electio. Est quidem in eis similitudo quaedam electionis, dum unum prosequuntur et aliud repellunt, quemadmodum et bruta: non est tamen proprie electio, cum non sit in eis consilium et rationis inquisitio, cuius terminus est humana electio. Unde magis dicendum est de istis quod brutaliter quam quod humaniter vivant: quia videlicet non reguntur iudicio rationis, sed naturali aestimatione, sicut bruta; ita quod primum regulativum operum ipsorum non est ratio, sed virtus aestimativa sive cogitativa.. Et quia corpora caelestia directe imprimunt in organa sensuum, et per hanc impressionem immutant ipsos sensus, ideo dicitur hic quod ipsa in amentibus sunt causa humanorum actuum: inquantum videlicet ipsam cogitativam per accidens immutant ad organi immutationem, secundum quam immutationem amentes ad operationem. moventur. Quo fit ut saepenumero tales futura aliqua praedicant de iis quae ex influxu corporum caelestium proveniunt: inquantum moventur ad iudicandum ex aliqua corporum caelestium in interiores vires sensitivas impressione.
XII. Quarta conclusio est: Occasiones eligendi ex corporibus caelestibus provenientes, sive interiores sive exteriores, non sunt causa necessaria electionis. Probatur. Quia experimento hoc cognitum est, eo quod homo per rationem potest eis resistere vel obedire: quamvis plures sint qui tales naturales impetus prosequuntur, pauci autem, scilicet soli sapientes, non sequantur.
Confirmatur auctoritate Ptolomaei in Centiloquio, dicentis et quod anima sapiens adiuvat opus stellarum ; et quod astrologus, misi vim animae et complexionem bene cognoverit, non potest per stellas dare iudicia; et quod non debet rem specialiter dicere, sed universaliter tantum. Huius dicti assignat rationem Sanctus Thomas, quia impressio stellarum in pluribus sortitur effectum, qui non resistunt inclinationi datae: non autem semper in hoc vel in illo, qui forte per rationem naturali inclinationi resistit.
XIII. Circa ea quae hic dicuntur de occasione nostrarum electionum ex impressione corporum caelestium inquantum ex ipsorum impressione efficimur ad aliquas passiones habiles et inclinati, attendendum quod non propter hoc ponit Sanctus Thomas mores hominum esse sufficienter ab impressione corporum caelestium, ut scilicet ex eorum impressione aliqui efficiantur temperati, aliqui vero intemperati, aliqui iusti, aliqui vero iniusti, ut aliqui fortassis astrologorum fabulantur: cum mores humani ex voluntate dependeant, in quam ostensum est corpora caelestia directe non agere. Sed hoc tantum vult, quod ex impressione corporum caelestium aliqui ad aliquas passiones inclinationem habent, a quibus aliqui mores hominum occasionantur, ratione impetum passionis non regulante. Ex hoc enim quod aliqui inclinantur ad delectationem appetituum, efficiuntur sua voluntate intemperati; et ex hoc quod aliqui inclinantur ad iram, efficiuntur iracundi et crudeles. Veruntamen, licet ex impressionibus caelestibus fiunt inclinationes ad huiusmodi passiones, potest tamen homo et ipsarum passionum impetum moderari, et contra ipsas operari et assuescere.
XIV. Non valent autem contra hunc sensum rationes Pici, quibus contra astrologos argumentatur mores hominum a caelo non fieri.
Arguit enim contra hoc, tum quia, si ex caelo esset inclinatio ad aliquod flagitium, huiusmodi inclinatio non tam in naturam caeli quam in ipsum Deum, naturae Auctorem, esset referenda. Quod sane est pietati magnopere adversum. —
Tum quia non est conveniens ordini et institutioni naturae ut optimae et principales partes procurent fieri quae ratio naturae fieri nollet.
Tum quia non convenit causis superioribus, efficientibus semper, deficientibus nunquam, ad deficiendum invitare. Qui autem ad peccandum invitat, ad deficiendum invitat: cum qui peccat, non faciat aliquid, immo deficiat.
Tum quia £ota natura, praesertim superior, naturalis et divinae legis observationi favere forte posset, non autem obesse et adversari.
XV. Ad istas enim rationes simul quidem dicitur quod non dicimus caelum ad aliquod flagitium invitare directe voluntatem in ipsum inclinando. Immo, de mente Sancti Thomae I IF, q. xxiv , passiones, ad quas directe appetitum sensualem incitant, non sunt flagitia aut moraliter mala si secundum se cornisiderentur, quo modo ab impressionibus corporum caelestium causantur, cum, ut sic, communes sint hominibus et brutis: sed invenitur in eis bonum aut malum morale secundum quod subiacent imperio voluntatis et rationis. Unde inquit Philosophus, II Ethic. , quod passionibus non laudamur neque vituperamur: non enim laudatur aut vituperatur qui timet aut irascitur, sed qui aliqualiter, scilicet secundum rationem aut contra rationem. Huic autem non repugnat quod tales passiones, inquantum ratione non regulantur, sint occasiones quaedam flagitiorum, quo modo frigus etiam exterioris aeris est occasio eligendi ignem: nam stant simul quod aliqua naturalis passio sensualis appetitus nec bona nec mala moraliter sit secundum se; et tamen sit occasio alicuius peccati in eo qui eam sequitur, puta adulterii aut homicidii; et sic caelum non inclinet voluntatem ad peccatum in ipsam voluntatem agendo, sed tantum occasionaliter et indirecte, passiones in sensuali appetitu excitando. :
2. Singillatim autem respondendo ad singulas rationes, ad primam dicitur quod illud. unde dicitur caelum occasionaliter et indirecte inclinare ad aliquod flagitium, scilicet passio, quam voluntas sua sponte sequitur, non est inconveniens in Deum sicut in primam causam referri, si secundum se consideretur, sicut et omnis alius naturalis effectus in ipsum refertur: quia, ut sic, malum non est, nec ad peccatum inclinat; sed est malum quoddam, et ad peccatum inclinat, inquantum est praeter ordinem rationis. Unde sic non dicitur Deus ad peccatum inclinare: sed esse causam alicuius quod, si ratione non regulatur, inclinat ad peccatum. Quod autem ratione non reguletur, non est ex Deo, sed ex nobis. Idcirco ipse non est nobis causa aut occasio peccati: sed est causa boni quod, quia ratione non regulatur, est peccati occasio.
Ad secundam similiter dicitur. Non enim facimus corpora caelestia esse malorum auctores: sed esse causam alicuius secundum se boni in genere naturae, quod, propter defectum rationis regulantis, est malae electionis occasio.
Ad tertiam patet per idem. Non enim dicimus quod corpora caelestia procurent fieri peccata, ut iam ostendimus.
Similiter patet quod non dicimus corpora caelestia invitare hominem ad deficiendum, ut quarta ratio ponit: sed aliquam corporalem impressionem, aut sensualem aliquem motum efficere, unde sumitur peccati et defectus occasio quando ratione non regulatur.
Per idem patet ad ultimam rationem. Non enim dicimus quod corpora caelestia obstent aut adversentur observationi divinae legis, nisi valde remote, causando aliquas passiones. Sed id quod obstat legis observationi est ipsa ratio, quae passionibus non imponit debitum modum, unde fit ut voluntas motum sensualis appetitus in sua electione sequatur.
XVI. Advertendum postremo, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. cxv, a. 4; et Verit., q. v, a. 10, quod, licet tam intellectus quam voluntas a corporibus caelestibus indirecte moveri dicta sint in hoc et in praecedenti capitulo, inquantum impressio ipsorum in corpus aut vires corporeas sensitivas facta, in ipsa redundat, hoc tamen diversimode invenitur in ipsis. /ntellectus enim ex necessitate accipit a viribus sensitivis: cuius signum est quod, turbata imaginativa vel cogitativa aut memorativa, ex necessitate turbatur actio intellectus. Voluntas autem non. ex necessitate sequitur inclinationem appetitus inferioris, sed est in potestate ipsius sequi passiones vel eas refutare. Ideo sequitur quod impressio corporum caelestium, secundum quam vires inferiores immutari possunt, minus pertingit ad voluntatem quam ad intellectum. Hoc. ego sic intelligo quod, cum cognitio fiat secundum quod cognitum recipitur in cognoscente per actionem ipsius cogniti suam similitudinem in ipso causantis; et obiectum intellectus sit phantasma in viribus interioribus sensitivis receptum: necesse est, ad hoc quod intellectus intelligat, ut moveatur ab imaginativa et aliis viribus sensitivis, a quibus sicut ab obiecto naturaliter movetur, Huiusmodi etiam virium sensitivarum operatio necessario exigitur ad operationem actualem intellectus, ut superius in secundo libro est ostensum, Ideo, facta aliqua immutatione in viribus sensitivis per impressionem corporum caelestium, necessario intellectus aliquam in sua operatione variationem accipit: sicut, variata chusa, necesse est effectum variari. Volitio autem fit, non secundum quod volitum recipitur in voluntate, sed secundum quod voluntas in volitum inclinatur, secundum quem ordinem voluntas comparatur ad appetitum sensitivum sicut movens ad motum, ut dicitur III de Anima . Ideo non est necesse quod, facta immutatione appetitus sensitivi per corporum caelestium impressionem, in actu voluntatis variatio aut mutatio fiat, sed semper in sua libertate manet ut secundum inclinationem appetitus sensitivi eligat, aut contrario modo.
On this page