Text List

Caput 86

Capitulum 86

Commentaria Ferrariensis

ULTERIUS, ut magis appareat voluntatem nostram a corporibus caelestibus necessitatem non pati, vult Sanctus Thomas ostendere quod non solum humanae electioni necessitatem inferre non possunt, verum etiam quod nec corporales effectus ab ipsis in istis inferioribus de necessitate proveniunt , Circa hoc autem duo facit : primo, ostendit propositum; secundo, respondet ad quandam Avicennae rationem .

I. Quantum ad primum, arguit primo sic. Haec inferiora sunt fluxibilia, et non semper eodem modo se ha- bentia: propter materiam, quae est in potentia ad plures formas; et propter contrarietatem formarum et virtutum. Ergo impressiones corporum caelestium non recipiuntur in istis per modum necessitatis. — Probatur consequentia. Quia impressiones causarum naturalium recipiuntur in effectibus secundum recipientium modum.

Secundo. Corpora caelestia sunt causae remotae inferiorum effectuum : proximae autem causae sunt virtutes activae et passivae in istis inferioribus, quae sunt causae. contingentes, cum possint deficere ut in paucioribus. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia a causa remota non sequitur effectus de necessitate nisi etiam sit causa media necessaria. Declaratur per similitudinem in syllogismis, in quibus, minori existente contingente, non sequitur nisi conclusio contingens, quamvis maior sit necessaria.

Adverte quod per effectus in istis inferioribus provenientes intendit Sanctus Thomas omnes illos effectus particulares qui in sublunari regione fiunt. De quibus omnibus prima ratio procedit: sive inquam a caelo immediate provenire ponantur, sive mediantibus particularibus causis. Ista autem secunda ratio probat de.etfectibus illis tantum qui a caelo mediantibus inferioribus virtutibus proveniunt.

Tertio. Si sic esset, tunc semper eodem modo se haberent quae in inferioribus sunt. Hoc est falsum. Ergo etc.— Probatur assumptum. Quia motus caelestium corporum semper eodem modo est.

Adverte quod haec ratio fundatur super hac propositione manifesta: Effectus de necessitate proveniens a causa semper eodem modo se habente, eodem modo semper evenit.

Quarto. Singula quae in istis inferioribus fiunt ex impressione corporum caelestium, sunt contingentia: cum quodlibet eorum impediri possit. Ergo connexio eorum quae in inferioribus ex caelorum impressione contingunt, non est necessaria. — Probatur consequentia. Quia ex multis contingentibus non potest fieri unum necessarium: cum ita omnia simul deficere possint sicut et quodlibet contingentium. y

Adverte quod ista ratio directe concludit contra illos qui dicunt connexionem eorum quae hic fiunt impressione corporum caelestium, necessariam esse, licet aliqua contingenter eveniant.

Quinto. Ex actione corporum caelestium non tollitur id quod materia requirit: cum corpora caelestia sint naturaliter agentia, quae requirunt materiam in quam agant. Sed materia in quam corpora caelestia agunt, sunt corpora inferiora corruptibilia secundum naturam, quae sicut ab esse, ita ab operari deficere possunt: et.per consequens non de necessitate producunt effectus. Ergo etc.

II. Adverte quod ista ratio differt a prima et a secunda. Quia, cum inferiora corpora ad superiora comparari possint et ut materia tantum, et ut agens secundum et instrumentale ad principale agens, tripliciter possumus considerare corpora inferiora. Primo, ut habent rationem materiae tantum, in quam corpora coelestia agant. Et secundum hanc considerationem procedit prima ratio. — Secundo, ut habent rationem proximi agentis tantum, in ordine ad effectus caelestes ipsis mediantibus productos. Et iuxta hoc procedit secunda ratio. .— Tertio, ut simul habent et rationem materiae, et rationem secundarii et instrumentalis agentis in ordine ad ipsum caelum. Et . secundum hoc haec quinta ratio procedit. Concluditur enim effectus caelorum non de necessitate in istis inferioribus evenire, quia, cum inferiora deficere possint ab operari secundum rationem suae naturae, impressio corporum caelestium hoc ab ipsis non removet. Agens enim non removet a materia in quam agit, et qua utitur sicut instrumento, id quod ipsi materiae debetur, et quod in materia praesupponitur: sed, supposita conditione ipsius, ea ad suum effectum utitur. Licet enim agens aliquando removeat a materia qua simpliciter utitur ut materia, dispositiones praeexistentes, et novas dispositiones introducat, ut patet in generatione, quia videlicet repugnant formae introducendae; a materia tamen in quam agit tanquam in istrumentum quo ad suum effectum utitur, non removet naturales ipsius dispositiones, quas ut materiae dispositiones praesupponit, non autem sicut terminum a quo suae actionis aut motus.

III. Ad has rationes forte dici posset, ut Albumasar, in principio sui Zntroductorii nititur defendere possibile, quod necesse est effectus corporum caelestium. compleri, non tamen per hoc tollitur possibilitas a corporibus inferioribus: quia quilibet effectus est in potentia antequam fiat, quando autem iam est in actu, transit in necessitatem ; et sic non tollitur quin effectus aliquando sit possibilis, licet necesse sit effectum illum :quandoque produci.

Sed non potest, inquit Sanctus Thomas, hoc. modo possibile defendi. Quod declaratur. Quia, cum duplex sit possibile, quoddam scilicet quod ad necessarium sequitur, aliud vero quod zecessario opponitur; primum non oportet defendere, quia contra hoc non. dicuntur effectus ex necessitate causari; sed secundum. Non dicitur autem. hoc modo aliquid possibile aut contingens ex hoc solum quod quandoque sit in potentia, quandoque in actu: quia sic etiam in motibus caelestibus inveniretur possibile et contingens. Sed possibile hoc modo sumptum hoc habet in sua ratione, quod non sit necesse illud fieri quando non est: quia videlicet non sequitur de necessitate ex sua causa, Declaratur in sessione Sortis contingenti, et in morte ipsius necessaria. Ergo, si ex motibus caelestibus sequitur de necessitate quod eorum effectus quandoque sint futuri, tollitur possibile et contingens quod necessario opponitur.

2. Ad evidentiam huius impugnationis, considerandum est quod, iuxta hanc responsionem, possibile dupliciter accipitur. Uno modo, ut opponitur impossibili. Et sic dicitur possibile quod non est impossibile esse, sive cui non repugnat esse. Et quia non solum contingens, sed etiam necessarium non est impossibile esse, — alioquin, ut deducit Sanctus Thomas, necesse esse esset necesse non esse, cum impossibile esse sit necesse non esse — ideo inquit quod tale possibile ad necessarium sequitur; sicut scilicet magis universale sequitur ad minus universale, ut animal ad hominem. — Alio modo accipitur possibile ut opponitur necessario. Et tunc possibile idem est quod contingens, quod scilicet potest esse et non esse, sicut necessarium non potest non esse.

Si ergo effectus corporum caelestium de necessitate eveniunt, quia videlicet non possunt non evenire, sequitur quod non sunt contingentes evenire et non evenire; et sic, quod non sint possibiles possibilitate opposita necessario. Ideo ponentes effectus caeli necessario evenire, non possunt salvare possibile quod opponitur necessario.

IV. Quantum ad secundum , adducitur ratio Avicennae, decimo Metaphysicae suae, cap. 1 ad probandum quod ex necessitate corporum caelestium effectus eveniant. Arguebat enim. Si effectus caelestium corporum impeditur, hoc fit per causam aut naturalem aut voluntariam. Sed omnis talis causa ad aliquod caeleste principium reducitur. Ergo illud impedimentum procedit ex aliquibus caelestibus principiis. Ergo, si totus ordo caelestium corporum simul accipiatur, impossibile est quod eius effectus unquam cassetur.

Hanc rationem dicit Sanctus Thomas fuisse etiam quorundam philosophorum Naturalium gegantium casum et fortunam, per hoc quod, secundum ipsos, cuiuslibet effectus est aliqua causa determinata; posita autem causa, de necessitate ponitur effectus.

2. Respondet autem, de mente Aristotelis VI Metaph., text. 7: et dicit primo, quod falsa est ista propositio, Posita quacumque causa, necesse est eius effectum poni. Quia propria et per se sufficiens causa alicuius effectus potest impediri ex concursu alterius causae, ne sequatur effectus.

Dicit secundo, quod etiam alia propositio est falsa, Omne quod est quocumque modo, habet causam per se. Non enim est vera de iis quae sunt per accidens, sed tantum de iis quae sunt per se. Declarat in albo et musico, quae non sunt simul per aliquam causam, cum non habeant ordinem ad invicem: quaecumque autem sunt simul per aliquam causam, ordinem habeant ex illa causa.

Dicit tertio, ad rationem Avicennae respondendo, quod, proposito aliquo effectu, dicemus quod habuit aliquam causam ex qua non de necessitate sequebatur, quia poterat impediri ex aliqua. causa concurrente per accidens. Et licet illam causam concurrentem esset reducere in aliquam causam altiorem, ipsum tamen concursum qui impedit, non est reducere in aliquam causam. Et sic falsum est quod impedimentum huius effectus ex aliquo caelesti principio proveniat.

QuaNTUM AD TERTIUM , confirmatur conclusio auctoritate Damasceni, in secundo libro; auctoritate Aristotelis, in

II de Somno et Vigilia; et auctoritate Ptolomaei, in Quadripartito et Centiloquio.

V. Ad evidentiam responsionis ad rationem Avicennae et antiquorum philosophorum, considerandum primo, quantum ad illam propositionem, Aliqua causa, licet sit per se et propria causa sufficiens alicuius effectus, potest tamen impediri, quod causa aliqua dicitur sufficiens quando tantam virtutem habet ex propria forma ut, nulla alia causa sui ordinis concurrente, possit effectum producere: sicut ignis est causa sufficiens calefactionis; potest enim se solo, nulla alia particulari causa effectiva concurrente, calefacere. Per oppositum autem dicitur causa insufficiens quae non habet ex propria forma tantam virtutem ut se sola, nulla alia causa sui ordinis concurrente, possit effectum producere: sicut, cum multi simul trahunt navem, quam nullus eorum posset per se trahere, dicitur unusquisque illorum causa insufficiens illius tractus. Non inconvenit autem quod aliqua causa habeat tantam virtutem quanta requiritur ad productionem alicuius effectus, et tamen impediatur ab illius effectus productione: sicut potest impediri ignis a calefactione alicuius, puta ligni, ex aliquo vehementer frigido aut eius virtutem et calorem remittente, aut aliquam contrariam dispositionem in lignum introducente. Unde non valet ista consequentia, Haec causa, propter aliquod superveniens impedimentum, non producit hunc effectum, Ergo non estcausa sufficiens illius effectus: potest enim impediri, et tamen secundum se esse sufficiens. Cuius signum est quia, remotis impedimentis, nulla alia coadiuvante causa sui ordinis, illum eifectum produceret. Ex hoc enim convincitur ipsam tantam habere virtutem quantam illius effectus. productio exigit. Unde, cum dicitur quod causa est ad quam de necessitate sequitur effectus, intelligitur de causa sufficienti non impedita. Optime igitur dictum. est ab Aristotele et Divo Thoma non esse verum quod, quacumque causa posita, necesse est effectum poni; et quod potest esse aliqua causa propria et sufficiens alicuius effectus, quae tamen suum, propter aliquod impedimentum superveniens, non consequetur effectum.

2. Considerandum secundo, circa hanc propositionem, Effectus per accidens non habet causam per se, quod dupliciter potest considerari effectus per accidens: uno modo, absolute et secundum se, inquantum est ens ; alio modo, inquantum est effectus per accidens. Si consideretur secundo modo, sic manifestum 'est quod non habet causam per se: ad quamcumque enim causam comparetur ut effectus per accidens, constat quod illa non est eius causa per se, licet alicuius alterius esset causa per se; oportet enim causas effectibus proportionaliter respondere, ut habetur I| PAys., ut scilicet effectui per se correspondeat causa per se, effectui vero per accidens causa per accidens respondeat. — Si autem primo modo consideretur, sic non inconvenit aliquem effectum per accidens habere aliquam causam per se aliquo modo. Cum enim effectus per accidens non possit reduci in causam per se inquantum huiusmodi, ut dicitur Prima, q. cxv, a 6, et in fine primi libri Perihermenias , a Sancto "Thoma, quia non est vere ens, cum non sit vere unum; si contingat tamen aliquem effectum qui secundum se, et in ordine ad causas proximas, non est vere unus, eo quod duo includat nullum inter se ex propriis naturis ordinem habentia, aliquam unitatem. et aliquem ordinem habere per comparationem ad aliquam causam, non inconvenit illum effectum habere causam per se; quia talis effectus, licet per comparationem ad aliquas causas sit effectus per accidens, per. comparationem tamen ad aliam causam erit effectus per se. Sicut concursus duorum servorum, secundum se, et ad particulares utriusque causas comparatus, est ens per accidens: quia motus unius servi ad motum alterius secundum se nullum ordinem habet; similiter inventio alterius conservi cum ambulatione servi nullam ordinem, nullamque unitatem secundum propriam naturam habet, neque secundum propriam causam. Ideo huiusmodi concursus, si referatur in virtutem motivam utriusque, aut in eorum intentionem, non habet causam per se, sed tantum causam per accidens: cum virtus motiva aut intentio unius non habeat effucaciam super alterius motum et intentionem. Si autem consideretur huiusmodi servorum concursus in comparatione ad dominum eos mittentem ut concurrerent et sibi obviarent, iam isti motus et inventio conservi cum motu habent aliquam unitatem ordinis ex intentione domini mittentis et ordinantis unum - motum cum alio, et motum unius ad inventionem conservi. Et ideo, ut sic, talis concursus est effectus per se, et habet causam per se, Cum ergo dicitur quod effectus per accidens non habet causam per se, intelligitur de ipso inquantum est effectus per accidens et inquantum est ens per accidens: non autem inquantum est aliquo modo ens per se et effectus per se.

3. Considerandum tertio quod, licet omnis effectus per accidens in istis inferioribus, excepto malo culpae, referatur in Deum sicut in causam per se, quia respectu illius sunt effectus per se et ordinati et intenti; et aliqui etiam referantur sicut in causam per se in virtutem corporis caelestis: non tamen omnes huiusmodi effectus in virtutem caelestem. reducuntur sicut in causam per se, immo aliqui etiam per accidens inveniuntur ad corpus caeleste comparati. Nam cum effectus qui evenit praeter intentionem alicuius causae, sit ab ipsa per accidens; et intentio causae nihil aliud. sit quam inclinatio ipsius ad productionem effectus: quicquid. evenit praeter inclinationem | causae, sive sit aliquid positivum sive sit aliquod privativum, evenit per accidens a tali causa. Quia ergo caelum est causa agens in haec inferiora ut in pluribus, et aliquando deficiens, scilicet in paucioribus; si inclinetur, verbi gratia, ad tempestatem excitandam, et non eveniat tempestas sed serenitas, ex concursu alicuius causae impedientis: dicetur et ipsa serenitas, et non-eventus tempestatis, per accidens esse in-ordine ad caeli influsum, eo quod praeter eius intentionem et inclinationem sit. Similiter, si animam hominis agendo in corpus ad aliquid inclinet, et. voluntas, quae non subditur caelesti corpori directe, «contrarium eligat: dicetur in ordine ad caelum fieri per accidens quod voluntarie fit, quia praeter eius inclinationem fit et praeter eius intentionem.

4. Ex iis patet verum esse quod inquit Sanctus Thomas respondendo ad rationem Avicennae: quod inquam non oportet omnes caelestes eifectus de necessitate evenire eo quod oporteat omnem effectum reduci in aliquam causam per se; quia effectus poterat impediri ex aliqua causa per accidens concurrente ne eveniret; et quod, licet contingat illam causam impedientem in aliquod caeleste principium reducere, ipsa tamen non impedit talem effectum nisi ratione concursus cum virtute et inclinatione causae ad talem effectum, qui concursus per accidens est; accidit enim huic causae, secundum quod hoc tempore est ad productionem istius effectus inclinata, ut simul sit alia causa quae illo eodem tempore aliquid agat quod sit sui effectus impeditivum. Talis autem concursus per accidens non habet aliquam causam naturalem per se, sed tantum per accidens: licet causa concurrens, quae habet impedire, secundum se aliquam habeat causam.

VI. Sed contra praedicta occurrunt duo dubia. Primum est, quia videtur quod talis concursus diversarum causarum habeat causam per se: contra id quod hic dicitur. Nam causa concurrens quae impedit, non agit nisi virtute caeli : cum omnes causae inferiores agant in virtute . superioris, Similiter causa quae erat disposita ad productionem sui effectus, virtute caeli ad suum effectum inclinabatur. Ergo utraque causa particularis simul ab una causa,. scilicet virtute caelesti, movebatur ad suum effectum. ot earum concursus erat per se intentus a caelo. ;

Probatur ultima consequentia. Quia inquit Sanctus Thomas, VI Metaph., quod floritio huius herbae vel illius, si referatur ad particularem virtutem quae est in hac planta vel in illa,: nullum ordinem videtur habere ad Jloritionem alterius : immo videtur per accidens quod, hac herba florente, illa floreat, quia causa jloritionis unius non est causa floritionis alterius. Si autem. ad virtutem corporis caelestis, quae est causa communis, referatur, invenitur concursus harum jfloritionum non esse per ac- cidens, sed esse ordinatus ab aliqua causa prima, quae simul movet utramque herbam ad floritionem. Ex iis enim patet quod, ubi causae concurrentes ab eadem causa simul moventur, talis concursus non est per accidens. Et per consequens, si a caelo diversae causae particulares simul ad operationem inclinantur, sequitur quod illarum concursus non erit per accidens, sed per se intentus.

Ex hoc ulterius sequitur quod nihil est per accidens in istis inferioribus in ordine ad virtutem caeli: cum omnes causae concurrentes, quarum una alteram impedit, a virtute caeli moveantur. k

2. Secundum dubium est, quia non videtur hic assignare Sanctus Thomas aliam rationem quare non oportet omnem effectum reducere in causam per se, nisi quia effectus per accidens habet causam concursum diversarum causarum agentium, quarum una impedit reliquam, cuius concursus non est aliqua causa per se. Contra hoc autem videtur esse dictum ipsius VI Metaph., ubi ponit quod potest per accidens non evenire effectus corporis caelestis propter indispositionem materiae. Ergo non omnis eventus per accidens habet pro causa concursum diversarum causarum agentium. :

VII. Ad evidentiam primi dubii, considerandum est quod, licet caelum sit universalis causa omnium effectuum naturalium in istis inferioribus, sunt tamen in caelo virtutes diversae, et diversi influxus diversarum stellarum et diversarum constellationum, quae quidem virtutes, licet, si secundum se considerentur, sint inter se ordinatae, secundum tamen quod in operationem exeunt, et ad suos effectus terminantur, nullum per se ordinem videntur habere, cum virtus una ad alterius effectum non se extendat. Sicut enim omnes potentiae animae secundum se sunt ordinatae, inquantum ex intentione et inclinatione animae ab eius essentia originantur; ideo illarum concursus in una animae essentia est per se, et ab anima intentus, et a Deo creante animam; multae tamen ipsarum, quantum ad actualem operationem, per se ordinem non habent, sed concursus ipsarum operationum per accidens est, sicut quod, visu aliquid vidente, gustus aliquod dulce percipiat, per accidens est, cum neque actio visus requiratur ad actionem gustus, neque e converso: ita omnes virtutes caeli sunt quidem ordinatae inquantum illarum ordinem Deus, qui est earum immediata causa, statuit, concursus tamen actualis operationis unius cum actuali operatione alterius, sive etfectus unius cum effectu alterius, potest per accidens esse; sicut per accidens est quod, una stella movente aliquam materiam ad frigiditatem, alia stella aliam materiam aut eandem ad caliditatem tunc moveat, si ad ipsas particulares virtutes respiciatur. Quo fit ut, si ab una virtute caelesti moveantur diversae causae ad agendum, concursus illarum causarum in agendo sit per se in ordine ad caelestem virtutem, quia est secundum inclinationem et intentionem unius virtutis simul utramque causam ad operationem moventis: si autem diversae causae particulares a diversis virtutibus caelestibus non subordinatis simul ad effectus moveantur, concursus illarum causarum in agendo per accidens est, etiam ad virtutes caelestes relatus, quia non moventur ad agendum ex intentione unius virtutis, sed ex intentione diversarum virtutum non habentium inter se ordinem quantum ad suas actuales operationes et suos effectus, et per consequens non intendentium aliquam unitatem inter operationes et effectus.

2. Dicitur ergo quod mens Sancti Thomae hoc loco est quod non semper concursus causarum agentium habet causam per se virtutem caelestem, quia non semper .ab eadem virtute caelesti moventur ad proprias actiones. In sexto autem Metaphysicae vult quod aliquando habeat causam per se virtutem caelestem, quia ab una et eadem virtute caelesti moventur ad agendum, sicut duae herbae moventur quandoque ab una virtute caelesti ad floritionem. Quia autem concursus causae dispositae et ordinatae ad productionem alicuius effectus cum causa impediente ne ille effectus eveniat, non est ex una virtute caelesti utramque causam ad operandum movente, sed ex diversis, quarum una movet unam ad productionem unius effectus, altera vero movet alteram ad actionem impedientem alterius actionem; ideo concursus illarum causarum, quarum una impedit alteram, non est per se, etiam ad caelestem virtutem relatus. Et quia hic Sanctus Thomas loquitur de tali concursu ex quo causa a suo effectu impeditur, ideo absolute inquit quod est per accidens, et non habet causam per se aliquod caeleste principium. In sexto vero Metaphysicae loquitur de concursu causarum universaliter: sive scilicet sit concursus causarum se impedientium, sive causarum non se impedientium. Ideo non dixit absolute concursum ipsarum non habere causam caelestem, sed dixit aliquem concursum, scilicet causarum non se. impedientium, posse habere causam per se caelestem virtutem.

Ad argumentum ergo, negatur prima consequentia. Quia licet in causis sese impedientibus utraque causarum ad suas actiones a virtute caelesti inclinetur, non tamen ab una virtute caelesti moventur, sed a diversis. Et ideo concursus illarum particularium causarum. per accidens est, etiam ad virtutem caeli comparatus.

3. Si autem instaretur quod, licet istae causae, quarum una impedit alteram, ad diversas virtutes caelestes referantur, oportet tamen illas tandem in primum motum caeli referre, qui est unus; et sic concursus ipsarum habebit causam per se ipsum caeli motum: — dicitur quod motus caeli non agit in haec inferiora per se [sed] mediantibus virtutibus caelorum et stellarum. Ideo, ut movet istas causas inferiores, non habet rationem unius causae, sed plurium, ratione diversarum virtutum quibus movet, licet in se sit unus. Propterea non oportet harum causarum concursum, propter unitatem motus caelestis, habere causam per se.

4. Si item instetur quod omnes particulares stellarum virtutes ab universali virtute primi orbis in haec inferiora influentis dependent, omnis enim causa inferior in virtute superioris causae agit; et sic omnis concursus inferiorum agentium ab una virtute dependet; et consequenter est per se: — respondetur quod dupliciter potest illa universalis virtus considerari: uno modo, in sua universalitate absolute, ut est in ipso primo orbe; alio modo, ut est in aliqua virtute inferiori limitata, ad aliquemque particularem effectum determinata. Si concursus inferiorum agentium ad ipsam universalem virtutem primo modo sumptam comparetur, sic utique conceditur quod omnis concursus inferiorum causarum naturalium est per se, nullusque est per accidens: eo quod ab una numero causa omnis inferior virtus agens simul ad agendum moveatur. Si autem ad ipsam secundo modo sumptam referatur, concursus ad aliquam virtutem potest esse per accidens. Sic enim agentia aliqua inferiora, sese impedientia, non referuntur in illam virtutem ut una est, sed ut in inferioribus est multiplicata et multipliciter limitata; acciditque illi sic limitatae ut, dum ad hunc particularem effectum aliquam causarum particularium movet, ad alium effectum alio modo limitata simul moveat; et ideo praeter intentionem eius est quod aliqua causa impediens simul agat.

Dictum ergo Sancti Thomae non intelligitur primo modo, sed secundo. Nam et cum dictum est aliquem effectum naturalem in istis inferioribus evenire per accidens in ordine ad caelestem virtutem , non est hoc in primo sensu accipiendum, quasi videlicet aliquis effectus naturalis possit praeter inclinationem omnium virtutum caelestium, aut illius primae universalis virtutis in sua universalitate sumptae, evenire: sed est accipiendum in secundo sensu. Non enim inconvenit quod non eveniat in istis inferioribus effectus ad quem haec particularis virtus caelestis, aut etiam universalis illa virtus in hac particulari virtute limitata, inclinat; sed alius, propter alias causas, praeter eius intentionem et inclinationem eveniat.

VIII. Ad secundum dubium respondetur: et dicitur primo, supposito quod Sanctus Thomas loquatur de concursu causae agentis impedientis, quod dupliciter possumus loqui de effectu corporis caelestis: scilicet aut de eo quem producit mediante aliqua particulari causa potenti deficere; aut de eo quem per seipsum immediate producit. Si loquamur de illo quem mediante aliqua causa defectibili producere potest, sic potest esse quod non sequatur ef- fectus, ex aliqua causa efficiente impediente actionem alterius, causae ut ab ipsa egreditur. - Si autem, loquamur de illo. quem immediate producit, sic non potest impediri per actionem alicuius causae agentis quae impediat ipsam actionem ut egreditur ab agente: cum. virtus caelestis debilitari aut alterari non possit; Sed impediri. potest . ex parte materiae. Quia, cum virtus caclestis non agat nisi per motum, et sit finita. et limitata; requirit materiam dispositam .et determinatam ad susceptionem. influxus caelestis. Contingit, autem aliquando ut materia non sit, disposita ad susceptionem talis influxus, aut propter. grossitiem suam, aut. propter frigiditatem vel caliditatem, vel aliquid huiusmodi, sive illa indispositio sit.a natura, sive sit ab aliquo extrinseco.agente causata, Et tunc; propter concursum talis materiae indispositae cum virtute, caeli, per accidens evenit.ut non sequatur caelestis.effectus. Non ergo id quod dicitur VI Metaphysicae, contradicit ei:quod hic dicitur; quia. ibi-loquitur. Sanctus Thomas de effectu cuius ipsum tantum caelum est.causa; hic autem loquitur. de effectu caeli mediante causa contingente producibili.

Dicitur secundo, quod ex verbis Sancti. "Thomae non habetur quod loquatur hic de concursu tantum -causae agentis impedientis actionem alterius ut egreditur ab agente: sed indifferenter loquitur de concursu, sive sit concursus pet accidens causae agentis impedientis actionem ut egreditur, ab agente; sive sit concursus causae; agentis impedientis eo quod. materiam indispositam reddat;. sive sit concursus: ipsius.tantum materiae ex.propria natura indispositae. In omni enim huiusmodi concursu. verum est quod, licet causa impediens secundum se possit in aliquod. caeleste principium referri, non. tamen .omnis. concursus habet causam per.se caelestem virtutem, sed- est. aliquis concursus qui, cum.sit per accidens, non potest in unam. caelestem causam referri,

IX. Advertendum ultimo, quod haec: detemanstie Sancti Thomae, scilicet quod corpora caelestia on agunt de ne-. cessitate in istis inferioribus, non contradicit.ei quod: superius multoties est dictum, 'scilicet.quod motus caeli, aut quod caelum es£ causa necessaria,. Illud: enim intelligitur, ut inquit. VI Metaph. , quod corpora caelestia, et eorum motus et actiones; quantum in ipsis. est, necessitatem ' habent: quia videlicet neque ipsa: corpora corruptibilia aut alterabilia sunt; neque; quantum ex ipsis est, possunt non agere. Huic autem :non. repugnat quod effectus eorum, possint deficere propter indispositionem materiae, vel pro- . pter contingentiam aut libertatem secundarum causarum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 86