Text List

Caput 88

Capitulum 88

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas corpora caelestia non P esse directe nostrarum electionum causam, vult consequenter ostendere quod nec etiam substantiae separatae ipsarum sunt causa, sed solus Deus .

Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit propositum ; secundo, ostendit male a quibusdam exponi auctoritates Sacrae Scripturae quibus ostenditur Deum esse causam nostrarum electionum, capite sequenti.

I. Quantum ad primum, ponitur haec conclusio: Neque animae caelorum, si quae sunt, neque aliae substantiae intellectuales separatae creatae, possunt directe voluntatem, idest actum voluntatis, nobis immittere, aut electionis nostrae causa esse.

Probatur primo sic. Providentiae lex est ut unumquodque immediate a proxima sibi causa moveatur. Ergo causa creata superior, tali ordine praetermisso, nec mo- vere nec agere potest. Ergo intellectualis substantia non potest movere voluntatem nisi mediante bono intellecto. Ergo non potest agere in voluntatem nisi per modum suadentis .

Probatur prima consequentia. Quia, cum omnes creatorum actiones sub ordine, divinae. providentiae contineantur, praeter leges ipsius agere non possunt. — Secunda vero probatur. Quia proximum motivum voluntatis .est bonum intellectum, quod est eius obiectum, et movetur ab ipso sicut visus a colore. — Tertia quoque probatur. Quia movere voluntatem mediante bono intellecto, est manifestare ei aliquid esse bonum ad agendum. Quod est persuadere.

II. Videtur autem haec ratio inefficax esse. Posset enim dici quod, cum loquamur hic de motione voluntatis ab alio per modum efficientis, non videtur ad propositum esse quod bonum intellectum sit proximum motivum voluntatis: quia bonum non movet voluntatem per modum. efficientis, sed 'per modum finis et obiecti. Unde stant simul quod intellectualis substantia moveat effective. et proxime voluntatem; et quod voluntatis motivum. proximum per modum obiecti sit bonum intellectum. Et sic non removetur ordo divinae providentiae per hoc quod intellectualis substantia immediate moveat voluntatem: negatur enim quod bonum cognitum sit proximum motivum warnen effective.

Ad huius evidentiam; considerandum est, ex dacuipa Saoct Thomae in, Qu. Verit., xxtt, a. 9, quod, cum actus voluntatis sit quasi medius inter potentiam et obiectum, immutatio voluntatis ab aliquo per modum efficientis potest considerari vel ex parte voluntatis, vel ex parte obiecti. Ex parte voluntatis, illud solum habet effective immutare voluntatem, quod intra ipsam operatur ipsum actum voluntatis causando, quod scilicet est intra ipsam et eius actum operatur. Ex parte vero obiecti, dicitur illud effective immutare voluntatem quod non operatur intrinsece in voluntate, sed extrinsece voluntati obiectum proponit: Tale. autem dicitur movere voluntatem indirecte: quia hoc solum agit, quod facit apparere aliquid esse bonum, ex qua apparitione voluntas in illud bonum seipsam movet, Et si quidem tale obiectum proponat quod sit natum voluntatem necessitare aut ad eliciendum operationem circa ipsum, quod pertinet ad exercitium actus; aut, si eliciat actum, quod eius actus sit prosecutio aut sit fuga, quod .est necessitare quoad specificationem actus: tunc dicitur tale sufficienter movere voluntatem ex parte obiecti, non quidem causando ipsum voluntatis actum, sed proponendo tale obiectum, et faciendo ut illud taliter bonum appareat, quod ad eius praesentiam voluntas necessitetur in seipsa talem. producere actum, sive potius omo per voluntatem, ut in superioribus est ostensum. Si autem proponat obiectum quod non sit natum necessitare voluntatem, sicut sunt omnia creata: tunc dicitur movere voluntatem ex parte obiecti per modum persuadentis tantum, et aliqualiter indirecte inclinantis, non autem per modum necessitantis ad actum; suasio enim non cogit invitum, ut Augustinus ait in libro Octoginta trium Quaestionum ,

Ista ergo ratio optime procedit de motione voluntatis a substantia intellectuali effective. Quia enim non potest aliquid creatum immutare voluntatem. effective. nisi proponendo bonum cognitum. et faciendo illud apparere bonum, cum bonum cognitum sit obiectum voluntatis et obiectum sit proximum motivum potentiae; ideo . concluditur quod substantia intellectualis non potest movere voluntatem nisi mediante bono intellecto, et consequenter nisi per modum persuadentis et indirecte. voluntatem inclinantis.

3. Ad obiectionem ergo dicitur quod, licet quaeramus hic de motione per modum efficientis; et bonum intellectum non moveat voluntatem nisi per modum finis: non propter hoc tollitur efficacia rationis. Quia hoc est universaliter verum in ordine divinae providentiae, quod superior creatura non movet nisi mediante proxima causa, in quocumque genere causae agat. Ideo, cum immediatum et proximum motivum ipsius sit bonum intellectum, quod movet per modum finis et formae, licet non pez modum effcientiae, sicut et quaelibet potentia habet proxime a suo obiecto moveri ; necesse est, si aliqua substantia intellectualis movet voluntatem, ut illam mediante bono intellecto moveat; et consequenter moveat, non intrinsece operando in voluntatem, sed tantum indirecte et extrinsece.

Advertendum autem, cum inquit Sanctus Thomas voluntatem moveri a bono sicut visum a colore, quod hoc intelligendum est absolute, non autem quantum ad eundem modum motionis..

ILL. Secundo . In solo bono divino quietatur desiderii voluntatis sicut in ultimo. fine. Ergo solus Deus potest movere voluntatem per modum agentis. — Probatur consequentia. Quia ab illo agente aliquid natum est moveri et pati, per cuius formam reduci potest in actum: cum omue agens agat per formam. Voluntas autem reducitur in actum per appetibile quod motum desiderii eius. quietat.

IV. Sed videtur ista ratio non concludere. Primo, quia negari potest consequentia. Ad cuius probationem diceretur quod, si assumptum intelligatur ad hunc sensum; quod ab illo solo agente aliquid natum est moveri et pati per. cuius formam reduci potest in actum. secundum .totam suam potentialitatem, falsum est: nam materia prima potest reduci in actum ab agente aliquo a quo non reducitur in actum quoad omnem eius potentialitatem. — Si autem intelligatur secundum partem suae potentialitatis, sic falsum est ab illo solo appetibili voluntatem reduci in actum quod motum desiderii eius quietat: nam et illud appetibile quod non quietat motum desiderii, reducit voluntatem ad actum, ut patet per experientiam.

Secundo quia, si debeat recte subsumi minor propositio, debet intelligi quod appetibile est forma per quam agens movet voluntatem. Hoc autem est falsum: quia appetibile nominat terminum motus voluntatis, non autem formam qua agens aliquod intrinsece in voluntatem operatur.

Tertio quia, si quid concludit ista ratio, concludit quod solus Deus potest movere voluntatem per modum quietantis ipsam, sive eius desiderium, Diceretur autem quod, hoc admisso, non sequitur nihil aliud agere in: voluntatem : quia, licet alia, non agant in ipsam causando quietem desiderii, agent tamen causando amorem qui desiderium praecedit, et causando ipsum desiderii motum. '

V. Ad huius evidentiam, considerandum est primo quod, cum dupliciter possit intelligi aliquid esse causam voluntatis humanae et electionis nostrae per modum agentis intrinsece in potentiam voluntatis: scilicet, aut tanquam agens sufficiens et adaequatum voluntati, sicut intellectus agens est agens sufficiens et adaequatum intellectui possibili; aut tanquam agens insufficiens, potens scilicet inclinare voluntatem in volitum, sed non potens eam necessitare ad eliciendum actum volendi quietantem voluntatem: — per primam rationem probavit Sanctus Thomas nullo modo posse moveri intrinsece voluntatem a substantia intellectuali, sed tantum extrinsece; per hanc autem rationem probat particulariter quod solus Deus potest sufficienter, et tanquam agens adaequatum, movere intrinsece voluntatem per modum sufficientis agentis; in tertia vero ratione probat particulariter quod, etiam per modum agentis intrinsece quomodocumque inclinantis, solus Deus voluntatem movere potest.

Considerandum secundo, quod bonum et appetibile, quod est obiectum voluntatis, est causa formalis a .qua voluntas habet reduci in actum, et a qua eius operatio specificatur: sed illud solum appetibile habet suffcienter et adaequate reducere voluntatem in actum, tanquam scilicet forma extrinseca, quod ipsam natum est quietare ne aliud ulterius appetibile desideret. Quia, si aliquod appetibile non est natum quietare omnino. voluntatem; constat quod illud non sufficienter et adaequate potest voluntatem in actum reducere: cum volitione enim illius remanere poterit alterius rei desiderium, et sic non erit . totaliter voluntas reducta ad actum.

Considerandum. tertio quod, cum omne agens agat per formam per quam mobile reduci habet in actum, necesse est, si appetibile est forma a qua in actum reducitur vo- luntas, quod appetibile: sit .forma 'agentis intrinsece .in voluntatem: agit enim unumquodque formaliter per suam formam, qua est in actu. Et si aliquid. debet agere in voluntatem tanquam agens sufficiens et adaequatum, oportet ut forma eius.qua est in actu, et qua agit in voluntatem, sit appetibile et bonum. quod natum est voluntatem quietare. omnino, ne aliquid aliud ulterius desideret. Et quia solum bonum divinum, quod scilicet est universale bonum et ultimus finis, potest^omnino quietare voluntatem, cum voluntas in.solo ultimo fine quiectetur; ideo illud 'solum erit agens sufficiens et adaequatum: ac proportionatum voluntati, cuius propria-forma est.bonum divinum. Et quia hoc'est solus: Deus, ideo solus Deus est tale agens, Et hoc est huius rationis fundamentum. ,

Unde sic potest ratio formari. Ab illo agente aliquid natum est moveri et pati, scilieet sufficienter et adaequate; per cuius formam potest in actum reduci, scilicet omnino. Sed a solius Dei formia potest voluntas. reduci omnino in actum. Ergo ab ipso solo potest effective, hit et addequate moveri et pati.

Maior probatur. Quia omine agens agit per HAM CRN suam. - Minor vero probatur sic. Ab illius solius forma voluntas potest. omnino 'in actum reduci; cuius forma est appetibile quod. motum. desiderii. voluntatis quietat: cum per hoc solum omnino reducatur formaliter voluntas in actum. Sed solius Dei forma, scilicet bonum ipsum divinum, est huiusmodi appetibile: cum ipsum solum bonum divinum sit ultimus finis. Ergo etc.

Constat igitur quod haec ratio efhicax est,et ex notis procedens.

3.Unde ad primam instantiam dicitur ione assumptum ad probationem consequentiae sic intelligendum est ut diximus: — Ab illo solo agente. natum est aliquid moveri et pati tanquam ab agente sufficienti, proportionato et adaequato, per cuius formam reduci potest in actum omnino. Constat autem propositionem hanc, sic intellectam, non habere calumniam: nam materia a nullo agente particulari reducitur in actum sufficienter et pensar quantum ad totam suam potentialitatem.

Ad secundam dicitur quod optime 'subsumitur minor propositio: ut patuit in ultima formatione rationis . Nam licet appetibile nominet terminum motus appetitus, est tamen causa formalis motus voluntatis. Et ideo, si aliquid debet effective operari in voluntatem intrinsece eam reducendo ad actum volitionis, oportet ut per ipsum appetibile agat tanquam per formam suam, ut sic appetibile sit principium et terminus motus voluntatis, Nam et vo]untas non movet se ad ea quae sunt ad finem, nisi actuata aliquo modo fine: inquantum videlicet, ex eo quod in actu habet volitionem finis, cansat.in se volitionem eorum quae sunt ad finem. Et homo non causat in se volitionem finis per voluntatem, nisi ipso fine sit actuatus ex parte intellectus: nisi enim cognitionem finis habeat, non potest | velle finem, Sicut et agens naturale non potest formam in materiam introducere nisi eam in se habeat, aut formaliter aut virtualiter, ut sic forma sit principium et terminus actionis. :

Ad tertiam, conceditur quod ista ratio solum concludit quod solus Deus potest movere voluntatem per modum ipsam quietantis, et agentis adaequati. Immo potius, ex eo quod solus potest sua forma voluntatem quietare, concluditur quod. ipse solus est qui sufficienter et adaequate movere eam potest.

VI. Tertio . Inclinationes naturales dare non est nisi illius qui naturam instituit. Ergo et voluntatem inclinare in aliquid non est nisi eius qui naturae intellectualis est causa. Hoc autem est solius Dei. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia sicut in re inanimata se habet inclinatio naturalis, quae appetitus naturalis dicitur, ad proprium finem; ita se habet in substantia intellectuali voluntas, quae dicitur appetitus intellectualis.

2. Ad evidentiam huius rationis, considerandum est quod, cum appetitus non sit nisi quaedam inclinatio con- . sequens formam, voluntas, quae nominat appetitum naturae intellectualis inquantum intellectualis est, nominat inclinationem naturae intellectualis in aliquid: licet istae inclinationes sint diversorum generum, et diversorum modorum. Sicut autem in natura intellectuali est: considerare et virtutem, qua potest actu intelligere; et actum intelligendi ac formam intellectam, secundum quae dicitur actu intelligens: ita ex parte inclinationis intellectualis duo sunt consideranda, scilicet:virtus, qua'natura' intellectualis potest inclinari: actualiter in aliquid; et operatio: talis. virtutis, secundum quam dicitur natura intellectualis: actu volens. Prima.est virtualis sive habitualis inclinatio;. cui nomen voluntatis est impositum: et haec proportionaliter respondet naturae intellectuali: potenti actualiter. intelligere. Secunda vero est actualis. inclinatio; proportionaliter respondens intellectualis naturae operationi. Unde, sicut in rebus inanimatis appetitus est inclinatio naturae in aliquid, et: dicitur appetitus naturalis; ita in natura intellectuali appetitus est inclinatio: naturae intellectualis inquantum intellectiva est. Propterea: omnis actus voluntatis est-inclinatio actualis ipsius naturae intellectualis: et dare inclinationem actualem tali naturae, et inclinare voluntatem, pro eodem accipiuntur; Manifestum est autem quod inclinatio naturae in aliquid non. provenit nisi ab ipsa natura'et a dante naturam, tanquam: scilicet a causante ipsam inclinationem (de tali enim motione procedit ratio): sicut. motus: gravis deorsum nor est nisi a forma gravis, et a generante dante talem . formam. Ideo: manifeste relinquitur actum voluntatis a solo Deo .causari, qui naturam intellectualem, secundum fidem, solus causat; et ab ipsa intellectuali natura volente.

VII. Quarto ; Si voluntas moveatur ab aliquo exteriori principio, per. modum scilicet agentis, nom per modum finis, erit: motus violentus. Sed violentum repugnat voluntario. Ergo non potest motus "voluntatis ab extrinseco agente provenire, sed ab interiori. Ergo a solo Deo potest causari. — Probatur assumptum per definitionem violenti HI Ethicorum, — Probatur vero ultima consequentia. Quia nulla substantia creata coniungitur animae intellectuali quantum ad sua interiora, sed solus Deus, qui solus est causa ipsius, et sustinet ipsam in esse.

Adverte quod dupliciter potest aliquod agens esse intrinsecum. alicui mioventi et operanti. Uno modo, virtualiter tantum: quia videlicet forma qua operans operatur, est ab ipso causata, licet ipsam non conservetin esse, et per consequens in ipso remanet virtus agentis; sicut generans gravia dicitur: virtualiter contineri in gravi ratione gravitatis sibi datae ab ipso generante. Alio modo, non tantum "virtualiter, sed etiam secundum essentiam propriam: sicut substantia immaterialis quae non solum dedit operanti formam qua operatur, sed etiam ipsam formam sua actione conservat in esse; quo modo dictum est superius Deum esse in' omnibus. rebus per essentiam, inquantum omnibus dat esse et omnia in esse conservat. Ad hoc ergo quod operatio alicuius ab aliquo movente causata non sit violenta, requiritur quod ipsum agens et movens ad talem operationem, sit intrinsecum operanti aut secundum essentiam et virtutem simul, aut secundum virtutem formae "qua operans operatur: si enim movens nullo illorum modorum fuerit intrinsecum, operatio erit violenta, utpote penitus$ ab extrinseco proveniens. Substantia autem creata nullo istorum modorum est intrinseca naturae intellectuali. Quod dedit intelligere Sanctus Thomas dum dixit quod solus Deus causat ipsam, per quod excluditur quod substantia creata non est illi intrinseca virtualiter, ratione formae qua operatur; et quod sustinet ipsam in esse, per quod. excluditur quod substantia creata non est illi intrinseca per.essentiam. Ideo optime sequitur, si ponatur ipsam movere voluntatem directe causando voluntatis actum, quod talis motus erit violentus.

VIII. Sed occurit dubium. Sicut enim dicit Sanctus quod motus caelestis est naturalis non ratione formae, sed ratione materiae, inquantum caelum habet aptitudinem naturalem ad hoc ut moveatur; ita in proposito poterit dici quod motus voluntatis, licet sit ab intellectuali substantia creata extrinseca, non sequitur quod sit violentus, quia voluntas habet aptitudinem naturalem ad hoc ut moveatur a tali substantia.

Respondetur quod aliter loquendum est de motu quo aliquod passum habet ut moveatur tantum: et aliter de motu qui est operatio eius quod dicitur moveri. Quia, cum motus sit actus existentis. in potentia , mnaturalitas motus considerari potest non tantum ratione formae, sed etiam ratione materiae, ex.qua aliquod habet quod sit in potentia, Et propter hoc motus caeli dicitur naturalis: quia habet potentiam naturalem ad hoc ut tali motu moveatur. Operatio autem est. actus existentis in actu per formam. Ideo ad hoc ut operatio sit naturalis, ut naturale distinguitur contra violentum, requiritur quod principium activum talis operationis sit intrinsecum, aut secundum sui essentiam, aut secundum virtutem formae qua operans operatur. Propter hoc, si. nullo modo ex aliquo intrinseco voluntas moveatur ad suam operationem, sed tantum ab agente extrinseco, erit eius operatio violenta.

2. Si. dicatur. quod in tali motione eius operatio erit ab intrinseco et ab extrinseco, inquantum erit ab ipsa potentia voluntatis et substantia intellectuali, et sic non erit omnino ab extrinseco: — hoc non valet. Quia, ut ex praecedenti ratione patuit , operatio quae convenit rei per modum inclinationis cuiusdam, cuiusmodi est operatio voluntatis, non potest provenire a substantia intellectuali creata mediante aliquo principio interiori: cum non sit causa illius principii interioris. Ideo, si substantia intellectualis creata moveret effective voluntatem ad actum, ille motus esset omnino ab extrinseco, et non mediante voluntate tanquam mediante principio intrinseco ad actum inclinante: sicut, si grave moveretur ab aliquo quod. naturam gravis non causaret, ille motus non esset motus naturalis gravis, ut dicitur I II, q. 1x, a. 6, sed esset alius motus violentus, puta motus sursum. Motum enim naturalem ex parte formae non potest causare quod non est aliqualiter causa naturae. Unde ille qui lapidem deorsum proiicit, non movet lapidem deorsum causando ipsum. motum, sed applicando gravitatem ad .suum opus: generans autem, quod dedit sibi gravitatem, dicitur movens.

3. Circa illam declarationem, Dico autem moveri ab extrinseco quod moveat per modum agentis, et non per modum. finis, adverte quod ex hoc declaratur definitio violenti, qua dicitur quod violentum est cuius principium est extra. Intelligitur enim de principio activo, non de principio finali, Quia quamvis finis a quo aliquis movetur, sit extrinsecus ab eo quod movetur, non tamen talis motus dicitur violentus. Immo est motus naturalis, si sit motus ab ultimo fine proveniens.

IX. Quinto illud solum agens potest causare motum voluntatis absque violentia, quod causat principium intrinsecum huius motus quod est voluntas. Sed hic est solus Deus, qui solus animam creat, Ergo solus Deus voluntatem movere potest per modum agentis absque violentia.

Probatur assumptum. Quia violentum opponitur naturali et voluntario motui, eo quod utrumque illorum oporteat esse a principio intrinseco. Agens autem exterius sic solum naturaliter movet, inquantum causat in mobili intrinsecum principium motus; nihilque aliud extrinsecum movere potest absque violentia corpus naturale; nisi forte per accidens, sicut removens prohibens, quod magis utitur motu vel actione quam ipsum causet.

Circa hoc. ultimum dictum adverte, ex doctrina Sancti Thomae I II, q. xvr, a. 1, quod usus rei alicuius importat applicationem eius ad aliquam operationem. Quia ergo removens impedimentum quod prohibebat motum corporis naturalis, quodammodo applicat naturam ipsius corporis ad suum motum, qui est quasi eius operatio, in quam naturaliter inclinatur, et in quam tendit ex se nisi impediatur; et per consequens applicat ad perveniendum ad naturalem et. proprium locum; non autem dat illi corpori motum virtute propriae naturae illum causando: ideo convenientissime dictum est quod removens prohibens magis utitur motu vel actione quam ipsum. causet.

2. Adverte quod ista ratio differt a praecedenti. Quia praecedens procedebat ex eo quod oportet principium motus voluntarii esse intrinsecum ; substantia autem creata non est intrinseca animae intellectivae. Ista autem procedit ex comparatione voluntarii ad naturale: quae, sicut communi ratione opponuntur violento, ita in hoc conveniunt quod, sicut extrinsecum agens non movet naturaliter et absque violentia nisi causet in mobili intrinsecum principium motus, ita etiam in movente ad actum voluntarium oportet contingere. Quod cum substantia creata non sit causa voluntatis, quae est principium intrinsecum actus voluntarii, sed solus Deus, sequitur ut non possit movere voluntatem ad actum voluntarium. — Ista tamen ratio est praecedentis quaedam confirmatio.

CONFIRMATUR conclusio auctoritate Pror. xxr; et ad Philip. 11.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 88