Text List

Caput 89

Capitulum 89

Commentaria Ferrariensis

QUIA ad auctoritates in superiori capite adductas perversum quidam nituntur dare intellectum, ideo Sanctus Thomas vult eorum interpretationem excludere, suamque positionem confirmare . Circa hoc autem duo facit: primo, ponit eorum interpretationem; secundo, illam reprobat 32.

I. Quantum ad primum, inquit quod quidam, non intelligentes qualiter motum voluntatis Deus in nobis causare possit absque praeiudicio libertatis voluntatis, cum inquit Apostolus quod Deus est qui operatur in nobis velle et perficere , exponunt dicentes hoc intelligi debere inquantum dat nobis virtutem volendi, non autem quia faciat nos velle hoc aut illud. Et ista est expositio Origenis in III Periarchon. — Ex hoc etiam videtur processisse opinio dicentium providentiam non esse de electionibus, sed de exterioribus eventibus. Quia non semper qui eligit aliquid consequi, poterit ad illud pervenire: et sic eventus actionum non subduntur libero arbitrio, sed providentia disponuntur.

II. Quantum ad secundum, arguitur contra hanc interpretationem, ostendendo quod non solum virtutem volendi a Deo habemus, sed etiam operationem voluntatis.

Primo, quia Isaiae xxvi dicitur: Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine.

Secundo quia, cum inquit Salomon, loco superius allegato , Cor regis in manu Domini, et quocumque voluerit, vertet illud, ostendit divinam causalitatem non solum ad potentiam voluntatis extendi, sed etiam ad actum ipsius.

Tertio, arguitur ratione: Homo non potest virtute voluntatis sibi data uti nisi inquantum agit in virtute Dei. Ergo Deus est causa non solum voluntatis, sed etiam volendi. — Probatur antecedens, Quia nulla res potest propria virtute agere nisi agat in virtute Dei, ut superius est ostensum. — Consequentia vero probatur. Quia illud in cuius virtute agens agit, est causa non solum virtutis, sed etiam actus. Declaratur in artifice respectu instrumenti. i|

Quarto. In corporalibus omnis motus a primo motu causatur, Ergo et omnis motus voluntatis causatur a prima voluntate. — Probatur consequentia. Quia perfectius invenitur ordo in spiritualibus quam in corporalibus.

Quinto. Superius est ostensum quod Deus est causa omnis actionis, et operatur in omni agente. Ergo etc.

Sexto, arguitur ratione Aristotelis in VIII Eudemiae Ethicae, idest, Ethicae ad Eudemum scriptae; nam libri Ethicorum qui habentur in usu, sunt ad Nicomachum scripti. Quod aliquis intelligat, consilietur, eligat, et velit, oportet aliquid esse causam. Quae si est aliud consilium et alia voluntas praecedens, oportet devenire ad aliquod primum: cum non sit procedere in istis in infinitum. Ergo Deus est primum principium nostrorum consiliorum et voluntatum, ' :

Probatur assumptum. Quia omne novum oportet quod habeat aliquam causam. — Consequentia vero probatur. Quia illud primum oportet esse aliquid melius ratione, Nihil autem est melius intellectu et ratione nisi Deus.

III. Ad evidentiam huius rationis, considerandum est quod in isto processu, quo proceditur ab intellectu ad voluntatem, et a voluntate ad intellectum, oportet, tam ex parte intellectus quam ex parte voluntatis, devenire ad aliquid primum, cuius Deus sit proxima causa per modum agentis totalis et sufficientis, Nam operationis naturalis causa agens est ille qui dat naturam: sicut generans grave dat illi motum primo et per se sicut agens quod movet . Unde, cum sit aliqua operatio naturalis tam intellectus quam voluntatis; et Deus sit naturae intellectualis immediata causa: operatio naturalis tam intellectus quam voluntatis est a Deo tanquam ab agente quod talem actionem producit; ab intellectu vero et voluntate tanquam a forma qua producitur, sicut motus deorsum est a gravitate tanquam a forma qua generaus movet gravia.

Ex parte ergo voluntatis, in praedicto processu, oportet devenire ad aliquem actum primum, qui omnes alios voluntatis actus praecedat. Qui actus est volitio finis: in hac vita quidem sub communi ratione ultimi finis, sive sub communi ratione summi et perfecti boni; in statu vero patriae etiam sub particulari ratione, scilicet divinae essentiae clare visae. Iste autem actus est naturalis in via quoad specificationem actus: inquantum, si voluntati proponatur summum bonum, et ipsa actum circa ipsum summum bonum eliciat, talis actus necessario est prosecutio, non autem fuga. In patria autem est necessarius etiam quoad exercitium actus: inquantum voluntas videntis divinam essentiam clare, necessario elicit actum amoris et fruitionis circa ipsam. Unde iste actus, quantum ad illud quod habet naturalitatis et necessitatis, habet Deum pro principali causa, non autem voluntatem nostram, nisi sicut dictum est.

Ex parte etiam intellectus, oportet devenire ad aliquem primum actum naturalem. Licet enim volitionem eorum quae sunt ad finem, praecedat consilium et inquisitio; et tale consilium. praecedat volitio finis et consilii et inquisitionis, inquantum libere consiliamur: quia tamen voluntas non fertur in bonum nisi sit cognitum et apprehensum per intellectum, ideo necesse est esse aliquem actum intellectus qui omnem actum voluntatis praecedat, et per consequens sit naturalis, utpote nullo modo a voluntate procedens, Unde et istum actum oportet referre in Deum sicut in causam proximam principalem, ut dictum est de actu. voluntatis.

2. Quis autem sit iste actus: — videtur dicendum quod sunt illae cognitiones, sive complexae sive incomplexae, quas absque electione, sed naturali inclinatione intellectus elicimus, praesente aliquo obiecto in intellectu: aut a principio, cum primum incipimus uti ratione et intellectu; aut cum primum incipimus de aliquo cognoscibili et appetibili considerare. Rationabile enim videtur ut ex phantasmatibus et intellectu agente agentibus in intellectum possibilem, moveatur naturaliter intellectus ad alicuius cognitionem ante omnem electionem et ante omnem volitionem: cum non sit processus in infinitum in cognitionibus intellectus ordinatis, et oporteat ad aliquam devenire cognitionem quae a voluntate non imperetur, et per consequens mere naturalis sit.

Haec autem dixerim, non quia alio modo Deus non possit intellectum et voluntatem movere ad aliquam operationem quam dando illi naturam ad quam de necessitate sequitur talis operatio, positis iis quae ex parte intellectus et voluntatis requiruntur, — posita scilicet specie intelligibili in intellectu; et bene dispositis viribus interioribus apprehensivis; et posito appetibili in esse intellecto, quo obiectum voluntatis fit in actu — sed quia iste est modus conveniens naturae intelligibili, secundum quem eius operationes tandem habent reduci ad aliquos primos actus, qui sunt in Deum tanquam in principalem causam referendi.

3. Est autem et alius modus quo Deus aliquando intellectum et voluntatem movet, non ex naturali inclinatione propriae naturae secundum se, sed ex sola motione qua applicat intellectum ad intelligendum et considerandum aliquod obiectum, et voluntatem ad aliquid volendum movet. Qui quidem actus, licet non dicatur naturalis tanquam naturae principia consequens, dicitur tamen naturalis inquantum fit virtute superioris naturae dantis omnibus et esse et operationem: est enim unaquaeque natura disposita ad obediendum primae omnium causae.

IV. Ex his patet vanas esse rationes Henrici, a Capreolo recitatas, I[ Sent., d. xxv , quibus arguit primum motum voluntatis non esse a Deo. Tum videlicet quia secundum generalem administrationem Deus omnia movet: non tamen dicuntur motus aliorum esse a Deo, nisi sicut. a. causa universali,

Tum quia tunc voluntas non esset libera et domina suorum actuum.

2. Ad primum enim patet quod non est eadem ratio de voluntate, et de aliis. Quia motus aliarum rerum habent aliquas causas particulares, in quas referri habent: sicut motus gravium et levium refertur in generantem, a quo principium formale motus acceperunt. Motus autem naturalis intellectus et voluntatis, quo dicitur creatura intellectualis naturaliter intelligere et velle, non habet aliquam causam principalem proximam nisi Deum: quia ipse solus est causa proxima et immediata naturae intellectualis, ad quam huiusmodi operationes naturaliter. consequuntur, modo exposito, sicut motus deorsum ad formam gravitatis. Ideo motus naturales aliarum [rerum] non ita sunt Deo attribuendi sicut motus intellectus et voluntatis.

Ad secundum etiam patet quod non est inconveniens voluntatem non esse liberam et dominam respectu omnium suorum actuum. Ad actus enim ad quos naturaliter et necessario inclinatur a Deo, non habet libertatem, inquantum naturales sunt et necessarii: et secundum illos, ut sic, non meretur et demeretur. Sed habet alios actus liberos: eos videlicet ad quos ipsam movet Deus non tanquam necessario volentem, sed libere; sicut sunt actus circa ea quae sunt ad finem sine quibus finis haberi potest; sicut etiam est actus circa ultimum finem in via quantum ad eius exercitium.

3. Mens ergo rationis est quod oportet devenire ad aliquam primam cognitionem intellectus, quam nullum consilium et nulla volitio praecedit quae sit eius causa. Et huius cognitionis causa est Deus, qui dedit talem naturam intellectui ut in talem cognitionem, praesente obiecto in intellectu, et bene dispositis phantasmatibus, tendat necessario. Similiter oportet devenire ad aliquem actum voluntatis quem nullus alius actus voluntatis, neque aliquod consilium, praecedit ut causa. Et ipsius Deus est causa, qui voluntati dedit naturalem inclinationem in illum actum, aut quantum ad exercitium, aut quantum ad specificationem.

V. Circa ipsam conclusionem, quae ponit Deum esse causam actuum voluntatis, dubitatur ex Scoto, xxxvii dist. II Sent., in 2" quaesito . Primo. Nulla potentia habet perJecte in sua potestate effectum qui non potest causari ab ea immediate, nec ab aliqua causa cuius causatio non est in potestate illius potentiae: quia quod habet perfecte effectum in sua potestate, potest se solo in illum, vel causatio cuiuslibet concurrentis est in eius potestate. Sed causatio Dei non est in potestate voluntatis creatae. Ergo, si Deus necessario concurrat immediate ut causa, scilicet immediata, respectu volitionis creatae, voluntas creata non habet plene in sua potestate illam volitionem. Hoc. est falsum. Ergo etc.

Confirmatur. Quia quod ab alio determinatur ad aliquid, non habet perfecte illud in sua potestate.

Secundo. Illud non est contingens propter habitudinem sui ad aliquam causam ad cuius eventum causa superior est determinata, cuius causae determinationem necessario sequitur determinatio omnium causarum inferiorum. Sed si voluntas divina est causa immediata meae volitionis, iam est aliqua causa determinata respectu eius, scilicet voluntas Dei. Et determinationem eius necessario concomitatur determinatio voluntatis meae respectu eiusdem. Igitur illud velle non est contingens, Hoc est falsum. Ergo etc.

Tertio. Cum Deus sit causa prior voluntate, quaeritur an in illo priori signo Deus causet immediate rectitudinem perfectam in velle: an non? Si primum, sequitur quod voluntas in secundo signo non peccat: quia non causat in effectu oppositum eius quod prima causa. causat. Si secundum, idem sequitur : quia non potest in velle rectum; non habendo autem velle rectum, si habere non potest, non peccat. Sequitur ergo quod voluntas peccare non potest.

Quarto. Tunc Deus esset totalis causa volitionis. Ergo voluntas nullam haberet causalitatem supra volitionem : quia cum totali causa alicuius nihil aliud potest causare in eodem genere causae.

Quinto. Aliqua est totalis causa sui effectus. Ergo etiam voluntas. Ergo Deus non causat immediate volitionem.

VI. Ad omnia ista argumenta patet faciliter responsio ex iis quae superius in primo libro de scientia et voluntate sunt determinata . Veruntamen, ut etiam magis eorum inefficacia constet: supposito bono intellectu conclusionis, scilicet quod Deus immediate causat actum voluntatis immediatione virtutis, non autem immediatione suppositi, sicut et de actibus aliarum virtutum superius est ostensum; voluntas autem causat ipsam volitionem immediate immediatione suppositi, non autem immediatione virtutis: — dicitur ad primum, quod habere perfecte in sua potestate effectum dupliciter potest intelligi. Uno modo, quia illum potest producere et non producere, et a nulla alia causa dependentiam habet in illius effectus productione. Et sic neque voluntas, neque quaecumque alia causa creata, habet effectum perfecte in sua potestate: quia omnis causa creata necessario dependet a prima causa, sicut in essendo, ita et in causando. — Alio modo, quia potest producere effectum et non producere, supposita prima causa a qua dependet; et a nulla causa ad producendum aut ad non producendum necessitatur. Et sic conceditur quod voluntas habet perfecte in sua potestate volitionem suam. Et ad hunc sensum, negatur maior. Stant enim simul quod aliqua causa secunda, secundum se et absolute, possit producere et non producere effectum; et tamen causatio alterius superioris causae non sit in eius potestate. Quia, ut in superioribus est ostensum, stat libertas secundae causae cum necessitate immutabilitatis, sive cum necessitate suppositionis primae causae.

Ad probationem, negatur assumptum. Non enim oportet ut quod habet in potestate suum effectum, illum se solo omnino possit efficere: sed sufficit ut se solo tanquam proximo agente possit illum efficere. Nec etiam exigitur ut causatio cuiuslibet concurrentis sit in eius potestate: sed sufficit ut in eius potestate sit causatio causae concurrentis sui ordinis, quae scilicet sit causa proxima.

Ad confirmationem, patet per idem. Quia potest aliquid determinari ab alio ad effectum, et tamen habere illum in sua potestate, secundo modo superius dicto: eo quod causa prima movet unamquamque causam secundam ad suum effectum secundum conditionem ipsius causae secundae; causam enim non potentem deficere sic ad suum effectum determinat ut ipsum necessario absolute producat; causam autem quae deficere potest, ita determinat ut tamen absolute deficere possit in producendo.

VII. Ad secundum dicitur primo, quod utique non dicitur aliquis effectus contingens in ordine ad voluntatem nostram tanquam ad primam radicem contingentiae et libertatis: sed in ordine ad sapientiam et voluntatem divinam; ut superius est ostensum ; inquantum scilicet Deus determinavit aliqua quidem evenire necessario, et istis dedit causas necessarias; alia vero evenire contingenter, et istis dedit causas contingentes.

2. Dicitur secundo, quod maior est falsa de causa superiori quae est determinata non necessario absolute, sed voluntarie; et est causa effectus aliarum causarum tam secundum esse, quam secundum modum necessitatis aut contingentiae. Isto enim modo Deus est causa determinata ad productionem creaturarum : quia videlicet libere se determinavit ad ipsarum productionem, cum posset absolute oppositum determinare, modo in superioribus ostenso, licet ista determinatio sit necessaria necessitate immutabilitatis. Item determinavit ut talis effectus necessario, talis vero contingenter eveniat, et eius determinationem sequitur determinatio omnium causarum: quia videlicet effectus quos determinavit per istas causas evenire necessario, ipsae causae necessario producunt; illos vero quos determinavit per illas causas contingenter et libere evenire, ipsae causae efficiunt contingenter. Cum ista tamen contingentia absoluta effectus in ordine ad suam causam proximam, superius est ostensum stare necessitatem suppositionis, qua dicitur effectus contingens evenire necessario et infallibiliter, supposito quod Deus velit illum evenire voluntate consequente et voluntate completa.

VIII. Ad tertium dicitur quod non datur ex parte rei aliquod signum prius in quo Deus, ante ipsam voluntatem, producat volitionem nostram. Si autem sit sermo de prio- ritate secundum nostrum modum intelligendi: - dicitur quod in illo priori in quo intelligimus volitionem quae est peccatum terminare actionem divinam antequam a voluntate producatur, Deus dat volitioni perfectam bonitatem quae nata est sibi convenire secundum suam entitatem absolutam, et in ordine ad Deum; non autem illam quae nata est sibi convenire inquantum ab humana voluntate procedit. - Cum infertur ex utroque membro quod tunc voluntas in secundo signo non peccat, negatur consequentia.

Ad primae consequentiae probationem, dicitur quod illa deformitas quae convenit actui volitionis ut a voluntate humana dependet, non opponitur bonitati et rectitudini quam Deus in illo actu causat, sed rectitudini quam causat humana voluntas. Bonitas enim naturae et in ordine ad Deum, et malitia moralis, quae sumitur ex ordine ad voluntatem creatam, non opponuntur: immo unum fundatur in alio. Sed bene opponuntur bonitas ex voluntate humana, et malitia ex eadem proveniens, circa eundem actum.

Ad secundae consequentiae probationem, negatur quod, secundum istam intellectus considerationem, non possit voluntas in aliquid quod causa prior in primo signo non produxit. Immo potest in rectitudinem quae nata est convenire ut a voluntate humana producitur: talis enim bonitas est habitudo ad regulas divinas et regulas rationis, secundum quas debet humana voluntas regulari. Non inconvenit autem actum aliquam habitudinem habere secundum quod procedit ab humana voluntate, quam non habet secundum quod a Deo procedit: quia non producit ipsum actum volitionis nostrae tanquam. per ipsum formaliter volens, sicut voluntas humana,

IX. Ad quartum dicitur quod causa totalis potest dupliciter accipi. Uno modo, pro causa quae se sola operatur, omnemque aliam causam excludit. Et tunc negatur antecedens. Quamvis enim Deus actum voluntatis producat immediate, non tamen est isto modo causa totalis: immo secum assumit ipsam voluntatem ad causationem illius actus. Sic autem est causa totalis eorum quae per creationem producit: quia in creatione nullam creatam causam assumit. - Alio modo, pro causa sufficiente in suo ordine. Et tunc negatur consequentia. Cum causa enim sufficienti in uno ordine stat causa sufficiens alterius ordinis. Et sic cum causalitate primae causae stat causalitas alterius causae tanquam causae proximae.

2. Per hanc distinctionem patet solutio ad quintum . Nam si accipiatur totalis causa primo modo, sic antecedens est falsum: nulla enim causa creata potest agere non concurrente prima causa; et sic nulla est causa totalis isto modo. Si autem accipiatur secundo modo, negatur ultima consequentia. Licet enim voluntas sit causa sufficiens suae volitionis tanquam causa proxima, tion tamen excluditur quin Deus ad illam tanquam proxima causa concurrat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 89