Text List

Caput 91

Capitulum 91

Commentaria Ferrariensis

Ex iis quae praedicta sunt, tria infert Sanctus Thomas E corollaria .

I. Prinum est, quod umana non aguntur. fortuito, quasi scilicet a nullo ordinata et intenta: sed sic ad superiores reducuntur causas, quod electiones et voluntates immediate a Deo disponuntur; cognitio intellectualis a Deo mediantibus angelis ordinatur; corporalia vero, sive interiora sive exteriora, in usum hominis venientia, a Deo mediantibus angelis et caelestibus corporibus dispensantur.

2. Licet autem ista ex praecedentibus manifesta sint, omnia tamen unica ratione simul probat. Et arguit sic. Omne multiforme, mutabile, et deficere potens, oportet reduci sicut in principium in aliquod uniforme, et immutabile, et deficere non valens. Sed omnia quae in nobis sunt, inveniuntur multipliciter, variabilia, et defectibilia: illa vero alia opposito modo se habent. Ergo etc.

Probatur minor quoad omnes partes. Quoad electiones nostras quidem probatur, quia in diversis et a diversis diversa eliguntur, et multipliciter habentur: cum et mutabiles sint; — tum propter animi levitatem, qui non est firmatus in ultimo fine; tum propter mutationem rerum quae nos circumstant — et, ut peccata testantur, sint defectibiles. — Divina autem voluntas, quia volendo unum omnia vult, uniformis est, et est immutabilis et indeficiens, ut superius est ostensum.

Quoad intelligentiam vero nostram probatur, quia, cum ex multis sensibilibus veritatem intelligibilem quasi congregemus, ipsa multiplicitatem habet. Et cum ex uno in aliud discurrendo procedamus, est mutabilis. Propter permixtionem quoque phantasiae et sensus, defectibilis est: ut errores hominum ostendunt. — E.contrario vero angelorum cognitio, cum ab uno fonte veritatis, scilicet Deo, cognitionem accipiant, est uniformis. Cum autem non discurrant, sed puram veritatem simplici intuitu intueantur, est immobilis. Cum vero ipsas rerum quidditates per seipsas intueantur, circa quas non potest intellectus errare, est indefectibilis.

Quo vero ad corporalia humana manifestatur, quia in ipsis est multiplicitas commixtionis et contrarietatis; et non semper eodem modo moventur, cum motus eorum non possint esse continui; et per alterationem et corruptionem deficere possint. - E contrario autem corpora caelestia sunt simplicia et absque omni contrarietate; et motus eorum sunt continui et semper eodem modo se habentes: nec in ejs potest esse corruptio vel alteratio, scilicet corruptiva.

3. Adverte, cum dicitur quod ex multis sensibilibus veritatem intelligibilem quasi congregamus, quod ly quasi potest accipi similitudinarie, ratione ly congregamus. Non enim proprie congregamus veritatem ex sensibilibus: cum ipsa veritas non sit in sensibilibus formaliter, sed in intellectu. Dicimur tamen similitudinarie congregare, tanquam ibi praeexistat veritas, quia, licet formaliter veritas in ipsis non existat, praeexistit tamen in ipsis originaliter et fundamentaliter. — Potest etiam accipi tanquam expressivum veritatis. Quia ita est, quod aggregatio multarum veritatum in intellectu nostro ex multis sensibilibus originatur et causatur.

II. Circa secundam partem corollarii, cum dicitur cognitionem nostram intellectualem a Deo mediantibus angelis ordinari, advertendum est quod non sic est hoc intelligendum quasi cognitio angelica sit causa productiva intellectionis nostrae, tanquam agens immediate in intellectum, quo modo Deus est causa humanae electionis agendo in voluntatem : sed ad hunc sensum intelligitur, ut haberi potest ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. cxut, a. 1; et ILSent.,, d. xi, quod, cum homines per divinam providentiam ad beatitudinem supernaturalem ordinentur; suam autem providentiam in inferiora Deus per superiora exequatur: homines, qui inferiores sunt ad angelos, ad boni sui consecutionem per angelos movet, Nam quia multipliciter homo in rebus agendis variari et deficere potest, ideo data est a Deo hominibus angelorum custodia, per quos ad bonum regulentur et dirigantur ac instruantur. Haec autem instructio, ut habetur II Sent., ubi supra, ad ult.; et de Verit.,, q. xi, a. 3, fit secundum quod disponunt et illustrant phantasmata, quibus homo utitur in intelligendo, ut ex illis rectam cognitionem accipiat; et suo etiam lumine intellectuali lumen intellectus humani confortant, ut vigorosius sit ad veritatem percipiendam. Unde cognitionem humanam ordinari et regulari per cognitionem angelicam, est ipsum angelum modis dictis instruere hominem, et docere ipsum de iis quae ipse angelus novit.

2. Sed resultat ex iis dubium. Sicut enim per angelos regulantur homines quoad cognitionem, ita regulantur quoad affectum, ut patet locis praeallegatis. Ergo, sicut reducitur cognitio humana in cognitionem angelicam tanquam in sui regulam, ita et volitio humana reducenda est in volitionem angelicam sicut in regulam. Ergo male ista duo dividit et separat Sanctus Thomas, cognitionem in angelos referens, electionem autem in Deum.

Respondetur quod electio dupliciter regulari potest: uno modo, tanquam a fine et forma; alio modo, tanquam ab agente et efficiente. Primo modo, regulatio electionis pertinet etiam ad angelos, inquantum instruunt hominem circa cognitionem de agendis: dictum est enim superius quod bonum cognitum movet voluntatem. per modum finis et formae, et quod substantiae separatae movent voluntatem per modum persuadentis. Non autem secundo modo ad ipsos pertinet regulare, sed hoc modo regulare electionem est solius Dei, qui solus, cum voluntate humana, est causa nostrarum electionum. Quia ergo hic intendit Sanctus Thomas ostendere quomodo res humanae ad superiores causas efficientes reducuntur; et regulare electionem per modum efficientis est solius Dei; regulare vero intellectionem effective est etiam angelorum, inquantum effective illuminant intellectum et phantasmata, quae effective intellectum ad cognitionem movent: ideo unum retulit in angelos tanquam in invariabilem regulam, alterum vero retulit in Deum.

III. Circa illud quod dictum est, cognitionem angelorum esse indefectibilem, attendendum, ex doctrina Sancti 'Thomae Prima, q. nvnr, a. 5; et in Qu. de Malo, q. xvt, a. 6, quod hoc intelligendum est de cognitione ipsorum circa ea quae ab ipsis naturaliter cognosci possunt: non autem de ipsorum cognitione ut ad supernaturalia se extendit. Circa enim huiusmodi errare possunt et deficere, eorum natura considerata: licet angeli beati circa illa etiam non decipiantur neque errent; quia, cum voluntas eorum sit regulata, non applicant intellectum ad iudicandum de iis quae eorum facultatem excedunt. '

2. Circa id quod dicitur, cognitionem angeli esse immobilem, advertendum quod illud non sic est intelligendum quasi in cognitione angeli nulla sit successio: cum enim ostensum sit in praecedentibus quod non omnia simul cognoscunt, necesse est in ipsis successionem esse, secundum quod cognoscunt diversa. Sed intelligitur de immobilitate opposita discursui intellectus nostri: ut enim hic dicitur, et ostensum est superius , non discurrunt a notis ad ignota, sed causam et effectum, principium et conclu- ? sionem, uno actu apprehendunt et intuentur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 91