Text List

Caput 90

Capitulum 90

Commentaria Ferrariensis

OSTENDAM ostendit Sanctus Thomas quod humanae electiones neque corporibus caelestibus subduntur, neque substantiis intellectualibus creatis, sed soli Deo, vult ulterius ostendere illas divinae providentiae subiectas esse . Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit propositum ; secundo, removet quasdam instantias .

I. Quantum ad primum, arguit primo sic. Deus est causa electionis et voluntatis nostrae. Ergo electiones et voluntates nostrae eius providentiae subduntur. — Probatur consequentia, Quia omnia quae Deus agit, ex ordine providentiae suae agit.

Secundo. Nisi sic esset, sequeretur quod corporalia a divina providentia subtraherentur; et sic totaliter nulla esset providentia. — Probatur sequela. Quia omnia corporalia per spiritualia administrantur; et spiritualia agunt in corporalia per voluntatem.

Adverte quod Sanctus Thomas in hac ratione propositum suum extendit, probans non solum humanas ele-

ctiones, sed etiam aliarum substantiarum intellectualium volitiones divinae providentiae subdi. Hoc autem facit quia tam substantiae separatae quam animae humanae, in hoc quod intellectuales substantiae creatae sunt, inquantum huiusmodi, unius ordinis sunt, uniusque conditionis.

Fundamentum autem huius rationis est, quia quod non habet providentiam de administratore aliquarum rerum quoad actum quo illas administrat, neque etiam de ipsis rebus administratis providentiam habet. Ordo enim effectus consequitur suae causae intentionem et actionem. Ideo sequitur, si Deus non habet providentiam de actibus voluntatis, quibus creatura spiritualis corporalia administrat ipsos ordinando ad suos fines, quod neque corporalium providentiam habebit,

II. Tertio. Substantiae intellectuales sunt nobiliores substantiis corporalibus. Ergo, si ista quantum ad suas substantias et actiones cadunt sub ordine divinae providentiae, multo magis et illa. — Probatur consequentia. Quia quanto aliqua sunt nobiliora in universo, tanto oportet quod magis participent ordinem , in quo bonum universi consistit, Declaratur auctoritate Philosophi, reprehendentis antiquos philosophos, Il PAys., text. 44, quod casum et fortunam in superioribus, non autem in inferioribus ponerent.

Quarto. Actiones substantiarum intellectualium propinquius ordinantur in Deum sicut in finem, quam actiones aliarum rerum, ut est ostensum superius. Ergo magis cadunt sub ordine providentiae, qua Deus omnia in seipsum ordinat, quam actiones aliarum rerum. — Probatur consequentia. Quia quae sunt propinquiora fini, magis cadunt sub ordine qui est ad finem: cum etiam alia eis mediantibus ordinentur ad finem.

Ad evidentiam huius ultimae propositionis, considerandum est quod, sicut est ordo in causis efficientibus, ita et in causis finalibus ordo invenitur. Sicut enim in causis efucientibus id quod est immediatum primae causae, in comparatione ad ipsam habet rationem moti, in comparatione autem ad inferiora habet rationem moventis, et mediante ipso inferius a prima causa movetur; ita in causis finalibus quod est proximum ultimo fini, in comparatione ad ultimum finem habet rationem ordinati ad finem, in comparatione autem ad remotiora a fine habet rationemr finis, et mediante ipso alia ordinantur ad finem ultimum. Sicut, quia evacuatio cholerae propinquior est sanitati inducendae quam sumptio medicinae, ideo cholerae evacuatio, quae ordinatur ad sanitatem sicut ad finem, est finis sumptionis medicinae, et ipsa sumptio medicinae ordinatur mediante illa evacuatione ad sanitatem: sumit enim aliquis medicinam propter sanitatem consequendam, inquantum per ipsam putat evacuandam, choleram. Et sic patet quod, mediantibus iis quae sunt fini propinquiora, alia ad finem ordinantur.

In proposito vero, aliae creaturae ordinantur ad Deum sicut ad finem mediantibus substantiis intellectualibus, quia non manifestant divinam bonitatem nisi inquantum prius perfectiones substantiarum intelligibilium :aliquo. modo manifestant, in quibus maxime divina bonitas manifestatur: superiora enim in entibus sunt quodammodo inferiorum exemplaria, excedentia tamen.

III. Quinto. Quanto magis Deus aliqua amat, tanto magis sub eius providentia cadunt. Sed Deus substantias intellectuales maxime amat. Ergo etc. — Maior probatur. Quia gubernatio providentiae ex amore divino procedit, quo Deus res a se creatas amat: cum in hoc praecipue consistat amor, quod amans amato bonum velit. Confirmatur auctoritate Psalmi: Dominus custodit etc, — Minor et maior simul auctoritate Aristotelis, X .E?hic., probatur.

Sexto. Si solum exteriores proventus cadunt sub providentia, et non humanae electiones, sequitur quod verius erit res humanas esse extra providentiaci quam quod providentiae subsint. Sed hoc ex persona blasphemantium inducitur Job xxm, et Exech. 1x, et Thren. mr. Ergo etc. — Probatur assumptum. Quia bona interiora hominis, quae ex voluntate et electione dependent, sunt magis propria hominis quam illa quae extra ipsum sunt. Cuius signum est, quod per illa homo dicitur esse bonus, non autem per ista,

IV. Quantum ad secundum, removet Sanctus Thomas quasdam instantias . Prima est, quia Eccli. xv, et Deut. xxx, videtur dici quod Deus hominem sibi ipsi relinquat.

Sed inquit Sanctus Thomas quod verba illa inducuntur, non ut hominum electiones a divina providentia subtrahantur, sed ut liberi esse arbitrii ostendantur.

2. Secunda est, quia et Gregorius Nyssenus, in libro de Homine, et Damascenus, in secundo libro, videntur dicere quod ea quae sunt in nobis divinae providentiae non subsint.

Sed respondet quod nihil aliud intendunt quam quod ea quae in nobis sunt, a divina determinatione necessitatem non recipiunt.

Ad huius evidentiam, considerandum est, ex iis quae habentur Verit., q. v, a. 5, quod, licet omnia creata divinae subdantur providentiae, diversimode tamen hoc. convenit substantiis intellectualibus et aliis. Ceterae enim creaturae sic cadunt sub divina providentia quod sunt provisae tantum et ordinatae. Substantiae autem intellectuales sic sub ipsa cadunt quod non solum provisae sunt et ordinatae, sed etiam sunt providentes et ordinantes et seipsas et alia. Quia vero ipsae non sunt providentiae finis, sed etiam in Deum ordinantur sicut in finem, in tantum sunt ordinatae in quantum rectitudinem suae providentiae ex regula divina sortiuntur. Et quia quod non est sibi ipsi regula, sed per regulam extrinsecam in suo opere dirigi habet, potest aliquando in operando a rectitudine deficere, ideo sic cadunt sub divina providentia substantiae intellectuales ut in opere suae providentiae deficere possint et peccare: et per consequens in suis operibus libertatem habent. Et ideo ex hoc quod eorum electiones et volitiones sub divina providentia cadunt, non sequitur quod ab illa necessitatem sic vel sic eligendi habeant.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 90