Caput 93
Capitulum 93
TERTIUM quod infert Sanctus Thomas ex praedictis est, quid de fato sit sentiendum . Circa hoc autem duo facit: primo, removet falsas opiniones de fato; secundo, veram opinionem ponit .
I. Quantum ad primum, tangit duas opiniones. Prima est eorum qui fatum nihil omnino esse dixerunt: eo quod ea quae per accidens eveniunt a causis particularibus, a nulla superiori causa ordinari putabant.
Adverte quod hanc opinionem Augustinus, in V de Civ. Dei, attribuit Tullio, qui, ut in superioribus est ostensum, visus est, in libris de Divinatione, providentiam negare et fatum, praesertim circa res humanas.
2. Secunda est illorum qui posuerunt fatum aliquid esse, dicentes ea quae videntur a casu contingere, esse ab aliqua altiori causa praeordinata ut essent; et ista omnia, etiam electiones humanas, conati sunt in corpora caelestia tanquam in causas reducere; fatumque appellabant ipsam dispositionem siderum, cui omnia cum quadam necessitate subdi ponebant.
Sed hanc positionem impossibilem esse ex superioribus constat: ubi scilicet ostensum est ea quae ad intellectum et voluntatem pertinent, non subdi directe corporibus caelestibus; et quod non omnia, etiam corporalia, a corporibus caelestibus de necessitate proveniunt; item, quod ea quae per accidens sunt et fortuita, non possunt in unam naturalem causam reduci, qualis est virtus corporis caelestis.
II. Quantum ad secundum, ponit opinionem veram . Et ait quod hi qui ea quae hic casu eveniunt, in dispositionem :divinae providentiae reduxerunt, dixerunt : ordinationem quae est in rebus ex divina providentia esse fatum. Ostendit autem hoc per definitionem Boetii de fato positam IV de Consol., inquientis quod fatum est inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus. Exponens autem Sanctus Thomas hanc definitionem, ait quod dispositio pro ordinatione ponitur; dicitur rebus inhaerens, ut distinguatur a. providentia, quae est ordinatio. in mente divina existens, nondum rebus impressa; dicitur etiam mobilibus, ut ostendatur quod ordo providentiae a rebus contingentiam et mobilitatem non aufert, ut quidam posuerunt. Hoc itaque modo, inquit Sanctus Thomas, negare fatum est negare divinam providentiam. Veruntamen, quia cum infidelibus nec nomina debemus. habere communia, nomen fati non est.a fidelibus. in usum sumendum, ne videamur illis assentire qui omnia necessitati siderum subiecerunt.
III. Circa expositionem - definitionis datae a Boetio de fato, considerandum . primo quod, cum dispositio duo significet, scilicet qualitatem quandam, secundum quod habitus et dispositio ponitur prima species qualitatis; et ordinem, qui est relatio: fatum dicitur dispositio non secundum quod nomen dispositionis significat qualitatem, sed secundum quod significat ordinem ;:nam Augustinus fatum seriem causarum nominat, idest, ordinem. Propter hoc dicit Sanctus Thomas, quod in hac definitione dispositio pro ordinatione ponitur.
Considerandum secundo, quod per ordinationem divinam in rebus explicatam duo possumus intelligere: scilicet aut ordinem effectuum divinae providentiae ad ipsam providentiam, secundum quod. in rebus effectum est id quod divina providentia ordinavit; aut ordinem causarum secundarum ordinatarum ad aliquos effectus divinae providentiae producendos. Cum ergo inquit Sanctus Thomas ordinationem divinam. secundum quod est rebus impressa, esse fatum, intendit ordinationem impressam, non quidem ipsis inferioribus effectibus; sed causis mediis, quibus ordine quodam divinae providentiae dispositio ad inferiora descendit, ut patet Prima, q. cxvr, a. 2. Nam fatum habet aliquo modo rationem causae respectu inferiorum effectuum, ratione scilicet ipsarum causarum superiorum ordi' natarum; licet ad divinam providentiam comparetur ut eius effectus. Propter quod. ut inquit Sanctus Thomas I Sent, d. xxxix, q. m, a. 1; ad 5, dicitur fatum quasi quoddam effatum divinae ordinationis, sicut verbum vocale est quoddam effatum interioris conceptus.
Considerandum tertio, quod fatum ipsum, sive series et ordo causarum mediarum ad productionem inferiorum effectuum provisorum, secundum seipsum quidem mobile est et variabile ac impedibile: cum corporales effectus in inferioribus fiant a corporibus caelestibus variabiliter et con- tingenter, et multo magis electiones humanae. Propter hoc inquit Sanctus Thomas dixisse Boetium ipsum mobilibus inhaerere: ut ostenderet. divinae providentiae ordinem, qui ab ipsa per causas medias ad inferiora pervenit, non auferre contingentiam et mobilitatem a rebus. Secundum autem quod subest divinae providentiae, immobilitatem et necessitatem sortitur, ut inquit Sanctus Thomas Prima Parte, qu. allegata, art. 3, non quidem absolutam, sed. ex suppositione, et secundum modum quo divinae providentiae subest, scilicet ut contingenter et defectibiliter. causet ; secundum quod in' superioribus dictum est hanc conditionalem esse veram: Si Deus hoc futurum esse praescivit, hoc erit. Sed de iis.satis dictum est in praecedentibus, et in capite sequenti dicetur.
IV. Attendendum postremo, quod tres modos acceptionis fati tangit hoc loco Sanctus Thomas. Unus est secundum quod: ordinatio effectuum .in mente divina existens, quae dicitur providentia, fatum, nuncupatur. Sed hoc, ut dicitur Prima Parte, ubi supra , causaliter dicitur, non essentialiter. — Alter est secundum quod :psa ordinatio secundarum causarum ad producendos effectus provisos dicitur fatum. — Tertius vero est prout fatum dispositio siderum dicitur, cuncta quadam necessitate producens. Modus autem ;hic duos illos modos complectitur quos Ioannes Picus, in quarto adversus Astrologos libro ponit. Quorum unus est, ut fatum dicatur causarum series ordoque nexu necessario cuncta producens. Alter vero est, ut ipsa siderum constitutio cum quid aut nascitur aut concipitur aut inchoatur, fatum nominatur. Horum enim modorum secundum sub primo contineri constat, veluti particulare sub universali et pars in toto continetur: esse enim siderum constitutionem. cum aliquid aut nascitur aut concipitur, in hoc quod est esse seriem causarum necessario cuncta producentem, manifesto comprehenditur.
Praeter modos dictos alium adducit ipse Picus modum fati , ex sententia Alexandri ex Aphrodiade in libro de Fato ad Principes Severum et Antonium: ut ipsa scilicet natura, quae aliud ab electione principium est, fatum dicatur. In qua significatione dici potest quod ignis fato calefacit; et sol illuminat; et cum quis, dissoluto corporis temperamento, moritur, quod fato moritur. Cum vero ex equo praecipitatur,.vel gladiis occiditur, non moritur fato : in quem modum. de Didone PHgOHUE dicit, sed quia nec fato, debita nec morte peribat '
Sed licet quintuplex huius nominis fatum significatio sit, usitata tamen apud eos qui fati nomine utuntur, ut praecipue sunt Stoici, significatio est: Siderum dispositio in qua quisque natus est vel conceptus, cuncta quae homini eveniunt, sive per se, sive per accidens et fortuito, necessario et inevitabiliter producens' Et ideo, licet Catholicus fati nomine ipsam divinam providentiam intelligat, aut dispositionem secundarum causarum ex divina providentia constitutam; ne tamen ad usitatam significationem ipsum nomen fati videatur assumere, etiam ab ipso. nomine, iuxta Augustini consilium , debet abstinere; atque, cum de humanis eventibus sermo inciderit, debet potius dicere cuncta divina providentia regi quam fato.
On this page