Caput 94
Capitulum 94
POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas omnia divinae providentiae subdi, vult de ipsius divinae providentiae qualitate determinare. Circa hoc autem duo facit: primo, agit de ipsius certitudine; secundo; de eius ratione, capite xcv.
Circa primum: duo facit: primo, ostendit quod divina providentia sit certa; secundo, quod. eius certitudo utilitatem orationis non excludit, capite sequenti.
Circa primum tria facit: primo, ponit ea quae videntur difficultatem in hac re facere; secundo, propositum probat; tertio, ad obiecta respondet ,
I. Quantum ad. primum, tangit quinque quae videntur difficultatem afferre. Primum est, quia probat Philosophus, VI Metaphys. quod si ponamus omnem effectum habere causam per se; et quod, qualibet causa per se posita, necesse est effectum poni: sequitur quod omnia futura de necessitate eveniant. Ergo oportet dicere aut quod non omnia divinae. providentiae subduntur, cuius oppositum ostensum est supra; aut quod, providentia posita, non est necesse eius effectum poni, et per consequens quod non est certa; aut quod omnia de necessitate contingant, cum providentia sit ab aeterno.
Secundum est, quia tunc haec conditionalis erit vera: Si Deus hoc providit, hoc erit. Et per consequens, sicut antecedens est necessarium, cum sit aeternum, ita et consequens necessarium erit: oportet enim omnis conditionalis consequens esse necessarium cuius antecedens est necessarium. Et sic sequetur quod omnia ex necessitate proveniant.
Tertium est, Si provisum est a Deo quod aliquis sit regnaturus, aut possibile est quod non regnet, aut non. Si secundum; ergo impossibile est ipsum non regnare. Ergo necesse est ipsum regnare. Si primum: Possibili posito in esse, nullum sequitur impossibile . Sequitur autem divinam providentiam deficere. Ergo hoc non est impossibile. Et sic oportet, si omnia a Deo provisa sunt, aut quod providentia non sit certa; aut quod omnia de necessitate eveniant.
Quartum est quia, ut argumentatur Tullius in libro II de Divinatione, si omnia sunt provisa, omnia aguntur fato; et nullum erit voluntatis arbitrium ; et, eadem ratione, omnes causae contingentes tollentur.
Quintum est, quia providentia causas medias contingentes et deficere valentes non tollit. Ergo providentiae effectus deficere potest. Ergo etc.
II. Quantum ad secundum , duae ponuntur conclusio- Videinit. Comnes, Prima est: Divina provisio omnino cassari non potest. Probatur duobus suppositis, quae in praecedentibus sunt ostensa. Unum est, quod divinae providentiae ordo omnes res complectitur: cum sit omnium existentium causa, omnibus rebus conferens esse; et per consequens omnibus conservationem largiens; et perfectionem in ultimo fine conferens, qui scilicet est assimilari Deo.
Alterum est quod, cum tanto perfectior sit providentia in praemeditando ordinem, quanto magis usque ad minima ordo providentiae potest perduci; in hoc vero quod ordo praemeditatus rebus imponitur, sit dignior et perfectior providentia gubernantis quanto universalior est, et per plura ministeria suam explicat praemeditationem, quia et ipsa ministeriorum dispositio magnam partem provisi ordinis habet: oportet, cum divina providentia in summo perfectionis consistat, ut in providendo suae sapientiae praemeditatione sempiterna omnia ordinet, quantumcumque minima videantur; quaecumque vero aliquid operantur, instrumentaliter agant ab eo mota, et ei obtemperando ministrent ad ordinem' providentiae, ab aeterno, ut ita dicatur, excogitatum, explicandum in rebus.
Adverte quod addit Sanctus Thomas, ut ita dicatur, ut det intelligere quod non est proprie dictum ordinem providentiae divinae esse excogitatum, cum in Deo non sit virtus cogitativa: sed est impropria locutio, nominando ipsum actum intellectus cogitationem, ex aliqua similitudine cogitativae ad intellectum.
2. Istis suppositis, arguitur sic, Divinae providentiae executio impediri non potest eo quod aliquod agens impediat sibi contrarium agendo: cum omnia quae agere possunt, necesse sit ut ei in agendo ministrent. Neque etiam propter defectum alicuius agentis aut patientis: cum omnis virtus activa et passiva sit in rebus secundum divinam dispositionem causata. Neque denique per ipsius providentiae mutationem: cum Deus sit omnino immutabilis, ut supra est ostensum. Ergo divina provisio omnino cassari non potest,
III. Ad huius evidentiam, considerandum est primo, quod aliter loquendum est de divina virtute: et aliter de virtute corporum caelestium, licet utraque sit universalis. Divinae enim virtuti, quia omnibus causis dat virtutem agendi, et omnes causae sunt eius instrumenta, nihil re- sistere potest in contrarium ipsius virtutis agendo: si enim in contrarium ipsius ageret, iam non esset eius instrumentum, quia non ageret ut motum a Deo. — Similiter sibi non potest deficere virtus activa aut passiva quibus operetur tanquam causis mediis, si Deus velit per causas medias operari: cum ipse infinitate suae potentiae omnibus causis secundis eam quam voluerit possit virtutem tribuere.
Virtuti autem caelesti particulari potest aliqua causa resistere sibi contrarium agendo: puta, si aliqua stella inclinet ad imbrem, potest esse aliqua causa illi resistens ad siccitatem operando. — Universali etiam virtuti caelestis corporis resistere potest liberum arbitrium, quod, ut superius est ostensum, virtuti caelesti directe non subditur. — Similiter potest deficere virtuti caelesti causa media sufficiens: puta, si inclinet virtus caelestis ad generationem masculi, potest isti influxui deficere in aliqua generatione virtus activa hominis generantis; quando videlicet virtus hominis generantis, qua caelum utitur, fuerit debilis et impotens. — Potest denique virtuti caelesti deficere conveniens dispositio materiae, quam suae actioni praesupponit, cum sit agens corporeum limitatae virtutis.
Ideo ordo virtutis caelestis ad aliquem effectum multipliciter cassari potest et impediri. Ordo autem divinae providentiae cassari non potest. Et propterea iste ordo est certus: ille vero incertus et fallibilis.
2. Considerandum secundo, ex doctrina Sancti Thomae Verit., q. vr, a. 3, quod alia est certitudo cognitionis: et alia certitudo ordinis. Certitudo enim cognitionis attenditur quantum ad hoc quod ita existimatur de re sicut est. Certitudo vero ordinis attenditur in hoc quod causa infallibiliter suum effectum producat. Cum ergo dicitur quod divina providentia est certa, intelligitur quod effectus quilibet divinae providentiae infallibiliter eveniet. Et hoc significavit Sanctus Thomas cum dixit quod divina provisio omnino cassari non potest : dicitur enim ordinatio et provisio aliqua cassari posse, quando impediri potest ne quod ordinatum est eveniat.
IV. Sed occurrit dubium. Videtur enim Sanctus Thomas oppositum eius quod hic dicitur, in QQ. Verit., q. vr, a. 1; et I Sent., d. xv, q. 1r, a. 2, tenere. Ibi enim tenet quod praedestinatio a providentia in hoc differt quod praedestifatio respicit ordinem salvandorum in beatitudinem, et eventum ordinis: unde non est nisi eorum qui gloriam consequentur. Providentia vero respicit ordinem in finem tantum, non autem eventum ordinis, quia non omnia quae ad finem ordinantur, finem consequuntur: omnes enim homines per divinam providentiam ordinantur ad beatitudinem, et tamen non omnes beatitudinem consequuntur. Ex iis enim videtur velle quod ordo divinae providentiae non est certus et infallibilis: immo, quod cassari potest.
V. Respondetur, et dicitur primo, quod aliter loquendum est de providentia quantum ad communem rationem providentiae, et aliter quantum ad modum aliquem ipsius particularem : sicut aliter loquendum est de animali quantum ad communem rationem animalis, et aliter quantum ad aliquam eius determinatam speciem. Si loquamur de providentia quantum ad communem eius rationem, inquantum absolute providentia est, sic providentia respicit ordinem in finem tantum: non autem eventum, et finis consecutionem. Ideo de intellectu eius nihil aliud est quam ratio ordinis uniuscuiusque rei in suum finem particularem, et in communem finem qui est divina bonitas. — Si autem loquamur de providentia quantum ad aliquem particularem eius modum, sic non inconvenit quod etiam eventum et consecutionem finis respiciat: sicut patet in hoc particulari modo providentiae qui dicitur praedestinatio; et in illo modo providentiae quo res necessariae providentur; ac etiam in illo modo quo vult aliquod contingens finem suum consequi.
2. Dicitur secundo, quod est universaliter verum ordinem divinae providentiae in rebus provisis positum, eo modo quo ad divinam providentiam spectat, certum esse et infallibilem, et cassari non posse: ut hic dicitur, et etiam habetur Prima, q. xxm, a. 2, ad 1, et a. 4; item q. xxur, a. 6; item q. cur a. 7. Cum enim dupliciter aliqua ordinentur in finem a divina providentia: uno modo, quia per divinam providentiam determinatur tantum ut habeant ea quibus ad suum finem pervenire possint; alio modo, quia non solum per ipsam determinatur ut habeant ea quibus ad finem possint pervenire, sed ctiam ut ad ipsum finem perveniant, — utroque modo determinatio divinae providentiae est certa et infallibilis. Ea enim quae sic ad finem ordinantur ut non solum habeant'ea quibus finem assequi possint, sed etiam ut ipsum finem assequantur, utrumque infallibiliter consequuntur. Ea vero quae solum primo modo ordinantur ad finem, infallibiliter consequuntur ea quibus suum finem assequi possint.
3. Quod ergo hic dicitur, intelligitur ad hunc sensum, quod infallibiliter evenit id quod per divinam providentiam est ordinatum, eo modo quo ordinatum est et provisum. In QQ. autem de Verit., et in I Sent., loquitur Sanctus Thomas de providentia quantum ad id quod convenit sibi secundum communem rationem providentiae. Et intelligitur quod non omnia per divinam providentiam ordinata ad aliquem finem, consequuntur finem suum: sed bene omnes ordinati ad beatitudinem per divinam praedestinationem, beatitudinem consequuntur. Quia aliqua primo modo tantum per providentiam divinam ordinantur ad finem: et sic ordo ille ad finem est fallibilis per comparationem ad causas particulares; non autem per comparationem ad divinam providentiam, quae non ordinavit ut illi qui finem non consequuntur, consequerentur finem, sed hoc tantum ut haberent convenientiam ad assecutionem finis. Constat autem quod non contradicunt, providentiam non respicere exitum ordinis ad finem respectu omnium quae per divinam providentiam aliquo. modo ordinantur ad finem, sed respectu aliquorum respicere ordinem in finem tantum, non autem eventum ordinis: et tamen ordinem intentum, eo modo quo est provisum, cassari non posse, sed esse certum et infallibilem.
4. Si autem instetur, quia providentia ad voluntatem consequentem pertinet; voluntas autem consequens semper impletur; et sic videtur quod providentia eventum ordinis in omnibus respiciat; et consequenter quod dicitur de Verit., erit falsum, et retractatum in Prima Parte et hoc loco: — respondetur quod, cum providentia duo includat, scilicet volitionem finis aliquo modo, et volitionem ordinis rerum ad finem ; respectu ordinis rerum ad finem, pertinet ad voluntatem consequentem, et sic semper impletur quod est provisum, quia omne quod est provisum ut habeat ordinem ad aliquem finem, illum ordinem consequitur; respectu autem finis, pertinet ad voluntatem antecedentem, quantum ad aliqua provisa, ut vult Sanctus Thomas Verit., et I Sent., per providentiam enim, ut ibi dicitur, omnes homines ad beatitudinem ordinantur,"et tamen non omnes beatitudinem consequuntur; licet quantum ad aliqua, etiam ad voluntatem consequentem pertineat. Unde assumptum falsum est quantum ad providentiam respectu finis, si universaliter sumatur.
VI. Secunda conclusio est: Ex certitudine et immobilitate divinae providentiae non oportet ut omnia quae ex divina providentia eveniunt, de necessitate eveniant.
Ad huius autem probationem, supponit Sanctus Thomas duo. Primum est quod, cum omne agens tendat ad bonum et melius quod potest; et bonum ac melius non considerentur eodem modo in toto et partibus; immo, melius foret parti si ad gradum superioris partis perveniret, melius autem toti est disparitas inter partes, sine qua ordo et perfectio totius esse non potest, ut in corpore humano declaratur: differentia est inter agens particulare et agens universale, quia agens particulare tendit ad bonum partis absolute, et facit eam quanto meliorem potest in genere suo; universale autem agens tendit ad bonum totius. Unde aliquis defectus est praeter intentionem particularis agentis, qui est secundum intentionem agentis universalis. Declaratur in generatione feminae, et in corruptione et deminutione, quae sunt de intentione naturae universalis, idest virtutis universalis agentis; non autem de intentione riaturae particularis, cum quaelibet res fugiat defectum, tendat vero ad perfectionem, quantum in se est.,
Secundum suppositum est quod inter partes universi prima distinctio apparet secundum contingens et necessarium. Superiora enim in entibus sunt necessaria, incorruptibilia et immobilia: infima vero corrumpuntur quantum ad esse, moventur quantum ad suas dispositiones, et suos effectus contingenter producunt,
2. Istis suppositis, vult sic arguere. Quodlibet agens quod est pars universi, intendit quantum potest in suo esse et dispositione naturali persistere, et suum stabilire effectum. Deus autem, qui est universi gubernator, intendit quod effectuum eius hic quidem stabiliatur per modum necessitatis, hic vero contingenter; et secundum hoc diversas causas eis adaptat. Ergo cadit sub ordine divinae providentiae non solum hunc effectum esse, sed hunc esse contingenter, alium vero necessario. Ergo quaedam eorum quae divinae providentiae subduntur sunt necessaria, quaedam vero contingentia, et non omnia necessaria. Ergo etc. — Antecedens, pro utraque sui parte, patet ex suppositis. — Prima vero et secunda consequentia ex se est manifesta.
VII. Circa istam propositionem, AJiquis defectus est praeter intentionem particularis agentis, qui est secundum intentionem | universalis agentis, considerandum primo, quod intentio, proprie loquendo, in intellectualibus tantum invenitur: est enim actus voluntatis tendentis in finem. Quia tamen intentio huiusmodi est inclinatio quaedam voluntatis consequens apprehensionem rei per modum finis, transumptum est nomen intentionis ad significandum inclinationem formae naturalis in aliquid. Et secundum hoc, dicitur aliquid esse secundum intentionem naturae universalis, quia virtus causae universalis ad illud inclinatur et alia ad ipsum movet: aliquid vero dicitur secundum intentionem naturae particularis, quia virtus causae particularis ad illud inclinationem habet.
Considerandum secundo quod, quia virtus consequitur formam, non autem materiam, agit enim unumquodque secundum quod est in actu, non autem secundum quod est in potentia: ideo dicitur proprie aliquid esse de intentione naturae quod est secundum formae inclinationem, non autem quod rei convenit ratione materiae; licet et id quod rei convenit ratione materiae, dicatur sibi naturaliter convenire, Corruptio ergo, et defectus et deminutio alicuius rei, non sunt de intentione ipsius rei, quia non est secundum inclinationem formae, cum formae sit dare esse et perficere: sed bene in aliquibus ex necessitate materiae sequuntur, Et propter hoc illi defectus dicuntur naturales: nam et materia natura est, ut patet II Physicorum . Bene ergo hic dicitur quod corruptio et defectus rei est praeter intentionem naturae, sive agentis particularis: licet sit de intentione agentis universalis, intendentis multiplicationem individuorum et conservationem . generationis, quod sine aliquarum rerum corruptione esse non potest.
Considerandum tertio, ex doctrinaSancti ThomaelV Sent., d. xxxvi, q. 1, a. 1, ad 2, quod non inconvenit aliquid esse praeter primam intentionem naturae particularis, quod tamen est de secunda intentione ipsius: quando scilicet inclinatio virtutis naturalis primo est ad unum, secundario autem, si illud evenire non potest, est ad alterum. Cum ergo hic dicitur feminae generationem esse praeter intentionem agentis particularis, intelligitur de prima tantum intentione, non autem de secunda. Nam licet virtus quae est in semine, prima intentione feratur ad generationem masculi, tamen, si illud, aut ex defectu materiae, aut ex quavis alia causa, evenire non potest, fertur secundario ad generationem feminae, tanquam ad id quod primo intento est propinquum.
VIII. Quantum ad tertium , respondetur obiectionibus factis. Ad primam quidem, negatur ista consequentia : Divina providentia est causa huius effectus futuri. Et est non solum in praesenti et praeterito tempore, sed ab aeterno. Ergo talis effectus est de necessitate futurus. — Divina enim providentia est per se causa quod hic effectus contingenter eveniat. Et hoc cassari non potest.
Adverte sensum responsionis huius esse quod non est verum, posita causa per se alicuius effectus, qua posita necesse est effectum poni, oportere effectum evenire necessario absolute: sed verum est oportere effectum evenire eo modo quo sub causa continetur. Si enim sit causa effectus quantum ad esse suum absolute, non autem quantum ad modum necessitatis aut contingentiae: utique oportet quod talis effectus de necessitate eveniat absolute. Et ad hunc sensum procedit ratio Aristotelis. — Si autem sit causa effectus non tantum quantum ad esse, sed etiam quantum ad determinatum modum producendi, scilicet necessitatis aut contingentiae: oportet effectum necessario evenire cum illo modo.
Quia ergo sub divina providentia continentur res, non secundum esse solum, sed etiam secundum modum producendi, inquantum per divinam providentiam determinatum est quo modo res quaelibet evenire debeat; et non est per ipsam determinatum ut omnia de necessitate eveniant, sed quod quaedam eveniant necessario, ut motus caelorum, quaedam vero contingenter, ut haec inferiora: non sequitur omnia necessario evenire absolute, sed. infallibiliter aliqua evenire ex necessitate, aliqua vero contingenter.
2. Ad secundum per idem respondetur. Quod scilicet ila conditionalis est vera; et quod illud consequens est necessarium, scilicet, Aoc erit; sed eo modo quo est provisum. Si enim est provisum quod contingenter eveniat, infallibiliter eveniet contingenter.
Ad tertium dicitur, eodem modo, quod possibile est ipsum non regnare si secundum se consideretur, idest, si consideretur suum esse absolute in ordine ad suam causam proximam : quia provisum est ut contingenter hoc eveniat. Si autem consideretur ut est provisum, idest quantum ad modum eveniendi sibi ex divina providentia taxatum, est impossibile quod contingenter non eveniat.
Adverte quod Sanctus Thomas paucis verbis satisfacit rationi. Quam si ad omnes propositiones assumptas applicare voluerimus, dicendum est: - Cum quaeritur utrum possibile sit hunc non regnare, aut non: dicitur quod possibile est ipsum non regnare absolute, et in se consideratum, in ordine scilicet ad causam particularem; est autem impossibile ipsum non regnare contingenter, ut est provisum. — Cum impugnatur prima pars quia, possibili posito in esse, nullum sequitur impossibile; sequitur autem divinam providentiam deficere, et non esse certam: — negatur minor. Quia divinae providentiae non subest quod iste sit regnaturus absolute necessario, sed quod sit regnaturus contingenter, Unde non potest poni in esse quod iste non regnet contingenter, stante ista suppositione quod sit provisum ut contingenter regnet: licet, secundum se consideratus, possit non regnare. Si autem ponatur in esse quod iste non regnet, sequitur non esse provisum quod esset regnaturus absolute: non autem sequitur quod providentia deficiat, - Cum autem impugnatur secunda pars: — conceditur quod necessarium est ipsum regnare contingenter, non autem absolute. - Ex quibus patet illam conditionalem, quae infert scilicet, si omnia sint provisa a Deo, quod aut providentia non est certa, aut omnia ex necessitate eveniant, non sequi ex praemissis, si intelligatur omnia de necessitate evenire absolute. Si autem intelligatur omnia evenire de necessitate eo modo quo provisa sunt, conceditur. Nam altera pars illius consequentis est vera, scilicet secunda pars.
3. Ad quartum, negatur consequentia: ut patet ex praemissis. Cum enim providentiae subdantur non solum effectus, sed etiam causae et modi essendi, non sequitur, si omnia providentiae subduntur, quod nihil sit in nobis, Aliqua enim sic sunt provisa ut per nos libere fiant.
Ad quintum, negatur consequentia. Quia, cum Deus in omnibus operetur et pro suae arbitrio voluntatis, ad eius providentiam pertinet ut causas defectibiles quandoque deficere sinat, quandoque a defectu conservet,
Sensus istius responsionis est quod. aliquando Deus, producens aliquem effectum mediante causa defectibili, non permittit ipsam deficere; et consequenter ille effectus infallibiliter a divina providentia evenit, licet mediante causa contingenti et deficere potenti. Et ideo infallibilitas et cer- titudo divinae providentiae non tollit contingentiam quae effectui secundum se convenit, in ordine ad causam proximam.
Ubi attendendum, ex doctrina Sancti Thomae Verit., q. vr, a. 3, quod dupliciter invenimus ordinem respectu alicuius effectus esse certum. Uno modo, ex eo quod una causa particularis suum effectum, ex ordine divinae providentiae, infallibiliter producit. Alio modo, ex eo quod multae causae, quarum quaelibet potest deficere, ad consecutionem unius effectus a Deo ordinantur loco eius quae deficit, vel ne deficiat: sicut videmus perpetuitatem speciei salvari in rebus corruptibilibus, non per unicum individuum, sed per successionem unius ad alterum, divina providentia sic gubernante ut non deficiant omnia, uno deficiente. Si ergo loquamur de effectibus necessariis, illa infallibiliter eveniunt, non tantum in ordine ad divinam providentiam, sed etiam in ordine ad suas causas proximas. Si autem loquamur de effectibus contingentibus, illi infallibiliter eveniunt, non in ordine ad proprias causas, sed in ordine ad divinam providentiam, quae tot adminicula apponit quod illorum propriae causae non deficiunt. Propterea inquit Sanctus Thomas quod ad divinam providentiam pertinet ut causas defectibiles quandoque a defectu conservet.
Ultimo addit Sanctus Thomas: supra, ubi de scientia Dei agebatur, soluta esse ea quae ad necessitatem provisorum possent assumi ex certitudine praescientiae.
IX. Ad evidentiam eorum quae hic dicuntur, considerandum est quod utique difficillimum est certitudinem divinae providentiae cum contingentia causarum et libertate arbitrii concordare, ut de certitudine praedestinationis inquit Sanctus Thomas Verit., q. vi, a. 3: propter imbeciliitatem, inquam, humani ingenii non valentis divina sua virtute penetrare. Optimus tamen modus evadendi difficultates quae circa hoc insurgunt, est modus qui hic tangitur: scilicet quod, cum divinae providentiae et effectus et causae subsint non solum secundum esse et secundum operationem, sed etiam secundum modum essendi et secundum modum operandi; non oportet omnia naturalia aut humana absolute evenire ex necessitate, sed evenire ex necessitate suppositionis et immutabilitatis, eo. modo quo provisa sunt; scilicet contingenter et libere ea quae determinavit Deus ut libere et contingenter eveniant ; necessario autem quae determinavit necessario evenire. Per hoc enim fundamentum, ut patuit, solvit Sanctus Thomas omnes adductas instantias: et per ipsum possunt etiam aliae instantiae solvi.
2. Arguit enim Aureolus, apud Capreolum, I Sent., d. x1, a. 3 , Primo. Omne quod infallibiliter eveniet, immutabiliter eveniet: quia idem importatur per utrumque. Sed quod est provisum, infallibiliter eveniet. Ergo immutabiliter. Ergo sic eveniet effectus divinae providentiae quod mutari non poterit.
Secundo. Manente conditione immutabili, fatuum est conari ad tollendum illud quod est immutabile illa conditione manente. Sed manifestum est quod divina providentia immutabilis permanet; et, stante providentia, id quod est provisum non potest non evenire. Ergo fatuum est conari aut consiliari de eo quod provisum est. Cum ergo omnia sint provisa, sequitur quod omnis conatus et omne consilium sit vanum.
3. Ad primum horum, per hoc fundamentum, dicitur quod omne provisum infallibiliter utique et immutabiliter eveniet eo modo quo provisum est. Non tamen omne huiusmodi eveniet infallibiliter et immutabiliter absolute. Aliqua enim sic provisa sunt ut proveniant a causa proxima fallibili et mutabili.
Ad secundum dicitur quod fatuum est conari ad tollendum illud quod est immutabile manente conditione immutabili, eo modo quo illud est immutabile illa conditione manente. Modo, dicitur quod, manente divina providentia immutabili, id quod est provisum est immutabile eo modo quo provisum est, non autem absolute. Ideo fatuum est conari ad tollendum quin illud contingenter eveniat quod provisum est ut eveniat contingenter; aut quin necessario eveniat quod est provisum ut eveniat necessario. Non autem fatuum est conari ad tollendum illud absolute. Ideo non est vanus omnis conatus, nec est vanum omne consilium.
4. Non autem approbo responsionem illam quae dicit quod Deus, ex sua altiori quam cogitare possimus excellentia, sic rebus eventibusque providet ut esse provisum a Deo sequatur aliquid altius quam evitabilitas vel inevitabilitas. Hoc enim nihil dictu est. Nam cum evitabile et non evitabile contradictorie opponantur, sicut posse non evenire et non posse non evenire, oportet de re provisa alterum illorum dici, scilicet aut quod evitabilis sit, aut quod non sit evitabilis, Et sic remanet eadem difficultas: quia videtur sequi incertitudo divinae providentiae, si ponatur quod sit evitabilis; necessitas autem omnium, si ponatur quod sit inevitabilis. Ideo responsio quae sumitur ex Sancto Thoma hoc loco, convenientior est, et melius satisfacit.
X. Sed contra istam responsionem Sancti Thomae posset aliquis sic instare. Accipio aliquem effectum provisum ut eveniat, a causa tamen contingenti. Certum est quod providentia duo respicit: scilicet quod ipse effectus eveniat, et quod eveniat contingenter; puta, Antichristus. Quaero, quantum ad primum: utrum scilicet Antichristus fallibiliter eveniet, ita scilicet quod possit non evenire? An eveniet infallibiliter, ita scilicet quod non possit non evenire? Si dicis quod fallibiliter: ergo providentia non est certa. Si dicis quod infallibiliter: ergo necessario secundum se eveniet; et sic sequitur id quod dicis esse provisum ut contingenter eveniat, necessario evenire absolute.
2. Respondetur quod evenire fallibiliter ab aliqua causa dupliciter potest intelligi, Uno modo quod, posita causa ad agendum disposita, possit non evenire: quod proprie dicitur evenire fallibiliter, nam fallibiliter evenire dicitur in ordine ad causam positam in actu. Et hoc modo, provisum ut eveniat, non evenit fallibiliter a divina providentia, sed infallibiliter: quia divina providentia est efficacissima, et non stant simul quod aliquid sit provisum, et non eveniat, modo quo est provisum. Non tamen propter hoc sequitur quod necessario absolute eveniat: sed tantum quod eveniat necessario ex suppositione, idest, facta hac suppositione quod provisum sit ut eveniat; et eo modo quo provisum est ut eveniat, scilicet contingenter. Sicut necessarium est Sortem moveri, facta hac suppositione quod currat; et tamen absolute contingenter movetur, sicut et contingenter currit. Unde sicut valet, Si Sortes currit, Sortes movetur. Sed currit, Ergo movetur; ita valet, Si hoc est provisum ut eveniat, eveniet. Sed est provisum ut eveniat, Ergo eveniet. Sed sicut non valet, Si sortes currit, Sortes movetur. Sed Sortes currit. Ergo njovetur necessario et infallibiliter : ita non valet, Si hoc est provisum, eveniet. Sed est provisum. Ergo eveniet necessario et infallibiliter absolute.
Alio modo, quod ipsum secundum se possit non esse et non produci: quod tamen improprie dicitur fallibiliter evenire. Et hoc modo, omnia provisa fallibiliter eveniunt: quia sicut Deus ab aeterno determinavit ut ista ventura essent, ita potuit non determinare, sive determinare oppositum, absolute loquendo, cum ea quae Deus producit, libere producat; et sic quod est nunc provisum, non esset. Non tamen ex hoc sequitur divinam providentiam esse incertam: sed quod de eo cuius est providentia ut sit, potuit non esse huiusmodi providentia absolute, licet, ipsa providentia posita, mutari non possit.
3. Si autem iterum instetur: lam facta est ista suppositio, quod provisum est ut Antichristus eveniat. Et ista suppositio mutari non potest. Ergo inevitabiliter Antichristus eveniet: — dicitur quod inevitabiliter Antichristus eveniet eo modo quo provisum est, scilicet contingenter: quia contingenter evenire inseparabiliter coniunctum est huic quod est, Antichristum evenire secundum quod est provisum. Nam non est provisum quod Antichristus eveniat nisi cum hac conditione, quod eveniat contingenter. Et ideo per divinam providentiam sunt illi causae contingentes praeparatae, ad hoc ut contingenter eveniat.
XI. Unum postremo dixerim: quod, cum evidenti ratione ostendi possit divinam providentiam esse certam; et experientia videamus nos liberi arbitrii esse, cum pro nostro arbitrio multa faciamus; obscurum autem sit et difficile quomodo certitudo divinae providentiae cum libertate arbitrii nostri stare possit: fatuum est negare nos liberi arbitrii esse, aut divinam providentiam non esse certam, quorum apertam et manifestam notitiam habemus, propter obscuritatem et inevidentiam eius quod nostrum ingenium superat, nostrisque viribus capere non possumus,
Quomodo autem cum certitudine divinae providentiae stet libertas arbitrii, possumus hoc exemplo declarare. Si quis debilem viribus et volentem aliquo proficisci iuvaret sustinendo ne caderet in via, sicque eum ad aliquem destinatum locum absque defectu perduceret, suis tamen pedibus gradientem: diceretur utique quod iste perduxit ad terminum absque defectu eum qui, si sibi relictus fuisset, multoties in itinere cecidisset; et tamen, hoc non obstante, hic suis pedibus ad terminum pervenit, et, quantum est ex se, defectibiliter, cum viribus debilis esset. Simili ratione, cum per divinam providentiam homo ad aliquem finem perducitur, Deo eius voluntatem movente et adiuvante, atque universa removente impedimenta: homo quidem libere et propria voluntate, ac, quantum est ex ipso, defectibiliter operatur; adiutus tamen per divinam providentiam, inquantum huiusmodi, infallibiliter ad illum finem pervenit.
On this page