Text List

Caput 159

Capitulum 159

Commentaria Ferrariensis

QUIA ex praedictis posset aliquis errandi occasionem sumere, vult Sanctus Thomas dubium quoddam removere .

Circa hoc autem duo facit: primo, removet ipsum dubium; secundo, quoddam in responsione assumptum exponit, capite sequenti.

I. Dubium est hoc. Posset enim alicui videri, cum nullus in finem ultimum dirigi possit nisi auxilio divinae gratiae, ut ostensum est; sine qua etiam haberi non possunt necessaria ad tendendum in ipsum: quod non sit homini imputandum si praedictis careat; quia nulli imputatur quod ab alio dependet, auxilium autem gratiae homo mereri non potest, nec etiam sine eo potest ad Deum converti. Hoc autem falsissimum esse constat. Quia sequetur quod carens fide, spe, et huiusmodi, non sit poena dignus: contra id quod dicitur Joan. ur, Qui incredulus est etc. Sequetur etiam, cum nullus ad beatitudinis finem sine praemissis perveniat, quod aliqui sint homines qui nec beatitudinem consequantur, nzc patiantur poenam a Deo: cuius contrarium ostenditur Matth. xxv. Ergo etc.

Respondet autem Sanctus 'Thomas quod, licet homo per motum liberi arbitrii nec gratiam promereri possit nec ad Deum converti, potest tamen seipsum impedire ne eam recipiat, ut ostenditur /ob xxr et xxrv. Ideo non immerito imputatur in culpam ei qui impedimentum praestat gratiae receptioni. Quia Deus, quantum est in se, paratus est omnibus gratiam dare, ut patet I 77m. 1m; illi autem soli privantur gratia qui in seipsis gratiae impedimentum praestant. Declaratur exemplo claudentis oculos, sole mundum illuminante.

Ex hac responsione vult habere Sanctus Thomas quod illa propositio, Nulli imputatur quod ab alio dependet, falsa est quando non est ex parte eius a quo illud dependet quin illud habeatur, sed ex parte recipientis ponentis impedimentum voluntariae illius receptioni. Sic autem accidit quando quis gratiam non accipit. Ideo non est absque eius imputatione.

II. Ad huius evidentiam, considerandum est quod, cum duplex sit auxilium quo ad beatitudinis consecutionem indigemus: scilicet habitualis gratia; et divina motio, tam intrinsece quam extrinsece facta, qua ad bonum dirigimur et ad gratiae praeparationem excitamur: — primum auxilium Deus non omnibus dat, absolute loquendo, postquam peccaverunt; sed bene omnibus se ad ipsum praeparantibus ex divina motione, concedit. Secundum autem auxilium omnibus impendit, et nulli, quantum ad hoc, est absens Deus: cum nullus sit qui ab eo non moveatur ad bonum, et ad gratiae praeparationem, iuxta illud Apoc. ri, Ego sto ad ostium et pulso, ctc. Sed quia divina providentia unumquodque secundum naturae suae conditionem gubernat et movet; homo autem est liberi arbitrii, potestque divinam motionem sequi et non sequi: inde est quod aliqui, divinam hanc motionem sequentes, se ad gratiam praeparant; aliqui vero, ipsam non 'sequentes, non se praeparant ad gratiam, sed illi magis impedimentum praestant peccando. Dicitur ergo Deus paratus esse, quantum in se est, omnibus gratiam habitualem dare: quia eam omnibus se ad illam praeparantibus vult dare, nullique deest auxilium suum ipsum quandoque movens et instigans ad hoc ut se ad gratiam praeparet. Et ideo bene hic dicitur quod merito homini imputatur si gratiam, et virtutes eam concomitantes, non

accipiat: quod enim non recipiat aliquid ab eo qui paratus est dare, et qui quandoque ad accipiendum instigat, non est absque eius imputatione.

Quod si auxilium illud, sine quo homo non potest aliquod bonum agere, et sine quo non potest quis se ad gratiam praeparare, non esset omnibus commune, sed alicui deesset : fortassis aliquam haberet apparentiam si is qui dicto auxilio : caret, gratiam non acquirat; quia nulli videtur imputandum si non habeat quod sine auxilio alterius acquirere non potest, si sibi auxilium illud non adsit. Sed nec hoc omnino veritatem habet. Quia, si quis propria voluntate in malum aliquod cadat a quo per se liberari non potest, si non liberetur, non est absque eius imputatione. Debebat enim cavere ne in illud malum incideret a quo sciebat se propria virtute liberari non posse: sicut non est absque imputatione quod aliquis non exeat ex puteo, ex quo non potest exire nisi ab alio adiuvetur, quando propria voluntate in illum se deiecit. Homo autem qui peccat, propria voluntate cadit, per quod gratia privatur, quam per se acquirere non potest. Ideo merito sibi imputatur si gratiam non habeat: etiam deficiente sibi divino auxilio, ad gratiae praeparationem necessario.

Unde propositio assumpta veritatem habet dumtaxat quando is qui sic privatur, non fuit ob aliquam suam culpam causa talis privationis, ut patet capite sequenti. Sed si ipse sua culpa fuit huiusmodi carentiae et privationis causa, falsa est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 159