Caput 158
Capitulum 158
TERTIO ostendit Sanctus Thomas quid requiratur ex parte hominis, praeter gratiam, ad omnimodam liberationem a peccato
I. Et ponit duas conclusiones . Quarum prima est: Conveniens est hominem a peccato recedentem per aliquas poenas affligi propter peccatum commissum.
Sed antequam hanc conclusionem probet, praemittit quod necesse est ut homo a peccato resurgens et de peccato praeterito poeniteat, et futura vitare proponat. Quia oportet quod voluntate a peccato recedat: cum per voluntatem homo avertatur et dirigatur in ultimum finem. Voluntate autem homo a peccato recedit dum et de praeterito poenitet, et futurum vitare proponit: alioquin peccatum praeteritum, et etiam peccatum simpliciter, non esset voluntati contrarium.
Hoc supposito, arguit primo sic. Necesse est quod homo per contraria iis per quae voluntas in peccatum fuit inclinata, recedat a peccato. Ergo oportet quod a peccato recedat per aliqua poenalia, quibus affligatur propter hoc quod peccavit, ut per poenas confirmetur in abominatione peccati. — Probatur antecedens. Quia motus quo ab aliquo receditur, est contrarius motui quo ad illud pervenitur: sicut dealbatio denigrationi. — Consequentia vero probatur: quia voluntas fuit inclinata in peccatum. per appetitum et delectationem circa res inferiores.
Secundo. Oportet eum qui a peccato resurgit, non solum detestari praeteritum peccatum, sed etiam vitare futurum. Ergo conveniens est, ad hoc quod magis confirmetur in proposito vitandi peccata, ut affligatur pro peccato. — Pro- batur consequentia. Quia videmus etiam bruta animalia per dolores verberum a maximis voluptatibus retrahi.
Advertendum. quod, cum duo requirantur ad hoc ut homo a peccato recedat, scilicet dettstatio praeteriti peccati, et propositum vitandi futura; ex primo procedit prima ratio, ad ostendendum conveniens esse ut homo pro peccato aliqua poena affligatur; ex secundo vero procedit secunda.
Tertio. Homini, resurgenti a peccato hoc maxime. necessarium est, ut statum gratiae et Dei amorem diligenter conservet, quem negligenter per peccatum amisit. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia quae cum labore et poena acquirimus, magis amamus, et cum diligentia conservamus: ut patet in pecuniis, labore proprio. acquisitis.
Quarto. Peccator peccando contra ordinem divinitus institutum facit. Ergo conveniens est ut hoc recompenset in seipso puniendo quod prius peccaverat.
Probatur consequentia. Tum quia sic totaliter extra inordinationem constituitur. - Tum quia pertinet ad manifestationem divinae bonitatis et Dei gloriam quod peccato poena reddatur. - Quorum scilicet utrumque decens est et conveniens.
Ex hoc infert Sanctus Thomas quod, postquam homo consecutus est remissionem peccati et ad statum gratiae est reductus, remanet obligatus ex iustitia divina ad aliquam poenam. Quam si propria voluntate a se exegerit, per hoc Deo satisfacere dicitur: inquantum cum labore et poena ordinem divinitus institutum exequitur , pro peccato se puniendo. — Si autem non a se hanc poenam exigat, infli- getur ei a Deo. Nec satisfactoria dicetur, cum non fuerit ex electione patientis, sed dicetur purgatoria : quia, alio puniente, quasi purgabitur per reductionem inordinationis ad debitum ordinem.
II. Sed circa dicta dubium occurrit. Nam, ut ponit Sanctus Thomas, praesertim I I^, q. txxxvir, de ratione poenae est quod sit contra voluntatem. Non ergo verum videtur quod homo satisfaciat Deo ex eo quod voluntarie a se poenam exigat.
Respondetur, ex doctrina ipsius in praeallegata ' quaestione, et q. vr, et IV Sent., d. xxr, q. 1 a. 1 , quod dupliciter dicitur aliquid contra voluntatem esse: uno modo, quia est contra voluntatem absolute consideratam; alio modo, quia est contra voluntatem conditionatam. Contingit enim aliquid esse contrarium voluntati absolute, et tamen, ut nunc et in casu, sive ex aliqua conditione adiuncta, voluntarium esse: sicut.proiectio mercium in mare est contraria voluntati absolute, considerato tamen: periculo, est voluntaria. Et quia unumquodque dicitur simpliciter esse secundum quod est in actu; secundum quid autem, secundum quod est in consideratione tantum: ideo quod est voluntarium secundum quod est nunc, et secundum occurrentes circumstantias, dicitur simpliciter voluntarium ; licet, secundum quod est in consideratione qua per se, extra | casum et alias occurrentes circumstantias, consideratur, sit involuntarium.
Poena ergo, secundum se considerata, contra voluntatem absolutam est: potest tamen esse voluntaria ex suppositione, inquantum homo qui peccando Deum offendit, vult hanc offensam per aliquam poenam recompensare. In tali enim casu poena est simpliciter voluntaria, secundum quid autem contra voluntatem. Unde, cum dicitur quod de ratione poenae est ut sit contra voluntatem, intelligitur de voluntate absoluta, non autem de voluntate conditionata. Sic autem non tollitur.quin per poenam voluntarie assumptam homo satisfaciat Deo.
2. Advertendum tamen, ex loco praeallegato , quod non solum poena quam quis a se spontaneus exigit, satisfactoria est: sed etiam poena a Deo illata quam quis patienter suffert. Unde quod hic dicitur, eam poenam non esse satisfactoriam quae peccatori a Deo infligitur, intelligendum est de ea quam quis patienter non sustinet: quia illa nullo modo est ex electione patientis; sed bene ista quae patienter sustinetur, inquantum quis eligit ipsam patienter ferre ad purgationem peccatorum.
Advertendum etiam quod poena satisfactoria diminuit aliquid de ratione poenae. Quia de ratione poenae, inquantum poena, est quod contrarietur : voluntati: de ratione autem satisfactoriae poenae est quod sit voluntarie assumpta, non quidem absolute et secundum se, sed considerata Dei offensa, quam recompensare per poenam oportet. Unde talis poena, inquantum est aliquo modo involuntaria, habet aliquid de ratione poenae: inquantum vero est voluntaria, habet rationem satisfactoriae poenae. Propterea, utrumque complectens Sanctus Thomas, quod inquam poena satisfactoria voluntaria sit, et sit aliquo modo poena, inquit hominem, voluntarie a se exigendo poenam, Deo satisfacere, inquantum cum labore et poena ordinem divinitus institutum: exequitur , pro peccato se puniendo, scilicet voluntarie.
3. Quia autem aliquis posset existimare ex dictis quod homo sic post remissionem peccati obligaretur ad satisfactoriam aut purgatoriam poenam quod nullo modo possit simul et culpa et poena removeri; hoc volens Sanctus Thomas excludere, ait quod in aversione mentis a peccato tam vehemens potest esse peccati displicentia, et inhaesio mentis in Deum, quod non remanet aliqua obligatio ad poenam. Quia dilectio ad Deum sufficit firmare. mentem hominis in bono, praecipue si vehemens fuerit; displicentia autem culpae praeteritae, cum fuerit intensa, magnum affert dolorem; propter quae duo ponebatur poena necessaria. Et ideo per vehementiam dilectionis Dei et odii peccati praeteriti, excluditur necessitas satisfactoriae et purgatoriae poenae. Quod si non sit tanta vehementia quod totaliter poenam excludat, tamen, quanto vehementior fuerit, tanto minus de poena sufficiet.
III. Ad evidentiam. eius quod hic dicitur de nbigstion: ad poenam post peccati remissionem, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae IV Sent., d. xiv, q. n, a. 1 , quod qui aliquem offendit rem eius illi' subtrahendo, et contra aequalitatem amicitiae facit; et contra aequalitatem iustitiae. Et ideo in reconciliatione oportet. utriusque recompensationem fieri. Sed sicut quandoque haec duo in offensione dividuntur, sicut. cum quis amicitiam violat, non autem iustitiam, quia nihil amico praeter debitum affectum subtrahit; quandoque vero sunt coniuncta, ut dum, violando amicitiam, etiam aliquid subtrahit ab amico: ita in recompensatione haec aliquando dividuntur, sicut cum quis offensum verbis placat, nondum restituta re sublata, in hoc enim est amicitiae aequalitas restituta, non autem aequalitas iustitiae; aliquando vero sunt coniuncta, sicut quando et reconciliat quis amicum, et ein rem sublatam restituit.
Quia ergo peccator per affectum peccati. emigitidto Dei violavit, propter quod gratiam amittit, et Dei incurrit offensam; et per inobedientiam divinae legis honorem debitum Deo subtraxit, ex quo meretur poenam, quod poenae meritum dicitur reatus: ideo in aversione hominis a peccato, quandoque fit recompensatio aequalitatis amicitiae tantum, inquantum remittitur sibi a Deo offensa, gratiaque restituitur, sed non remittitur reatus, quia nondum poena est soluta; quandoque vero simul fit recompensatio aequalitatis tam iustitiae quam amicitiae, inquantum et restituitur gratia, remittiturque offensa, et solvitur poena per vehementiam contritionis.
Volens itaque Sanctus Thomas utrumque horum ostendere, dixit primo, quod post remissionem peccati et gratiae consecutionem, homo remanet obligatus ad poenam ex divina iustitia. Et est sensus quod ex sola peccati remissione quantum ad offensam, et ex gratiae restitutione, non intelligitur esse amota obligatio ad poenae solutionem, sed quandoque unum est sine alio. - Dixit vero secundo, quod etiam quandoque non remanet obligatio ad aliquam poenam: quia videlicet, cum gratiae susceptione, ex vehementia contritionis simul totius poenae debitae fit solutio.
2. Advertendum secundo, ex doctrina Sancti Thomae Quarto, d. xvrr, q. rt, a. 5 , quod intensio contritionis potest attendi et ex. parte caritatis, quae peccati displicentiam causat: et ex parte doloris sensibilis, quem voluntas in contritione excitat. Quantum ad primum, tantum potest intendi caritas in actw quod contritio inde sequens meretur amotionem culpae et absolutionem ab omni poena. Quantum etiam ad secundum, tantum potest ille dolor intendi quod, cum ille poena quaedam sit, sufficit ad deletionem culpae et poenae. Utrumque istorum modorum dat intelligere Sanctus "Thomas cum ait per vehementiam dilectionis Dei, et, odii peccati, excludi necessitatem satisfactoriae vel purgatoriae poenae.
Probatur. Quod per amicos facimus, per nos ipsos facere videmur: cum amicitia ex duobus faciat unum per affectum, praecipue dilectio caritatis. Ergo, sicut per seipsum, ita et per alium potest aliquis satisfacere Deo : praecipue cum necessitas fuerit.
Confirmatur primo.. Quia peccatori etiam poena non deest: dum amico patienti propter ipsum compatitur. -
Confirmatur secundo. Quia talis satisfactio pro alio est Deo magis accepta quam si pro se quis: pateretur: hoc enim est. promptae caritatis, illud autem necessitatis. - .
Advertendum,. cum inquit Sanctus Thomas unum. hominem pro alio satisfacere posse, addendo, praecipue si necessitas adsit, quod illud non dicit quasi non valeat satisfactio nisi ille pro quo satisfit, sit impotens ad satisfaciendum, et sic sit necessitas: — quia, ut dicitur IV Sent., d. xx , etiam si aliquis esset potens, ipse a debito immunis esset, alio satisfaciente pro ipso — sed quia magis est satisfactoria existente necessitate. Et etiam quia, cum poena sa- tisfactoria sit etiam in remedium sequentis peccati; et quantum ad hoc satisfactio unius alteri non prosit: nom est permittendum, ut in loco praeallegato dicitur, ut aliquis pro alio poenitentiam faciat, nisi appareat in poenitente corporalis vel spiritualis defectus, propter quem sit incompetens ad sustinendum.
On this page