Caput 162
Capitulum 162
Ex praedictis posset aliquis in hunc errorem cadere, quod Deus homines ad peccatum inducat: quoniam dictum est Deum aliquos non convertere, sed eos in peccatis, secundum eorum merita, relinquere, Ideo, hoc removens, Sanctus Thomas ponit hanc conclusionem, quod Deus illos quos in peccatis dimittit, ad peccandum non inducit.
I. Et arguit primo sic. Impossibile est quod, Deo agente, aliqui avertantur ab ultimo fine, qui Deus est. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia omne agens agit ad proprium finem et sibi convenientem. — Consequentia vero: quia homines peccant per hoc quod deviant a Deo, qui est ultimus finis.
Adverte quod haec ratio procedit ex eo quod invenitur communiter in omnibus agentibus. Cum enim unumquodque quaerat alia quodammodo ad se trahere, sibi assimilando, vel convertendo ad suum finem, conveniens est ut Deus sua actione alia ad seipsum convertat, et corisequenter nihil avertat a se.
Secundo. Peccatum est hominis malum, utpote contrarium bono eius proprio, quod est vivere secundum rationem. Ergo etc. - Probatur consequentia. Quia bonum non est causa mali.
Adverte quod, cum Deus sit prima causa, sitque agens per intellectum, non potest esse causa per accidens alicuius: quia causam per accidens oportet ad causam per se reduci. Propter hoc, isto supposito tanquam manifesto, loquendo Sanctus (Thomas de causalitate Dei respectu peccati, de causalitate per se loquitur. Unde, licet bonum sit causa mali per accidens, ut superius est ostensum, ponit tamen hanc propositionem absolute, Bonum non est causa mali, quia habet veritatem de causalitate per se.
Tertio. Repugnat sapientiae et bonitati humanae quod aliquem peccare faciat. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia bonitas et sapientia hominis derivatur a bonitate et sapientia divina.
Quarto. Proximum agens peccati humani est voluntas. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia peccatum omne ex aliquo defectu proximi agentis provenit, non autem ex influentia primi agentis: ut patet in claudicatione.
Non obstat autem huic quod Deus dicitur aliquos obdurare, vel excaecare, ut Exod. x, Isaiae vi et rLxmr, et ad Rom. 1: quia per haec nihil aliud intelligitur quam quod Deus aliquibus non confert auxilium ad vitandum peccatum, sic eius exigente iustitia, quod aliis quibusdam confert. Quod quidem auxilium non solum est infusio gratiae, sed etiam exterior custodia ab occasionibus peccati, et naturale lumen rationis, et alia naturalia bona quae Deus homini confert,
II. Circa hoc ultimum dictum occurrit dubium. Licet enim ex praecedentibus rationibus ostensum sit quod Deus non est directe causa peccati, ex solutione tamen data ad istas auctoritates videtur sequi quod sit causa peccati indirecte. Is enim qui potest praebere auxilium ad vitandum peccatum et non praebet, videtur esse indirecte causa peccati.
Respondetur quod dupliciter potest aliquid dici causa peccandi indirecte. Uno modo, ut dicatur illud causare per modum tantum ;0n agentis ad oppositum : ut nihil aliud sit causare peccatum quam non prohibere ipsum, aut non praebere auxilium contra peccatum. Et sic non est inconveniens dicere Deum esse causam peccati indirecte. - Alio modo, per modum eius cui imputandum sit peccatum exeo quod non agit ad eius vitationem. Et hoc modo Deus non est causa peccati indirecte: quia, si non, praebet auxilium, hoc facit sic exigente sua iustitia et sapientia; non gubernanti enim navem non imputatur navis submersio nisi possit et debeat gubernare. Propter hoc dixit Sanctus Thomas quod Deus dicitur aliquos obdurare cum aliquibus auxilia subtrahit pro merito suae actionis, secundum quod eius iustitia exigit: aut scilicet secundum quod meretur actio hominis qua peccavit; aut secundum quod debet actio divina, quae iusta est. De hoc vide Sanctum Thomam [I IF, q. rxxxx.
On this page