Text List

Caput 163

Capitulum 163

Commentaria Ferrariensis

Ex praedictis infert Sanctus Thomas quid sit praedestinatio, reprobatio, et electio divina .

I. Et dicit duo. Dicit enim primo quod, cum omnia quae aguntur a Deo, ab aeterno per eius sapientiam provisa et ordinata sint, necesse est praedictam hominum distinctionem, secundum scilicet quod divina operatione aliqui diriguntur in ultimum finem per gratiam adiuti, aliqui vero, auxilio gratiae deserti, a fine decidunt, ab aeterno esse a Deo ordinatam. Unde secundum quod aliquos ab aeterno praeordinavit ut dirigendos in ultimum finem, dicitur eos praedestinasse: iuxta illud Ephes. r, Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum, secundum propositum voluntatis suae. — Illos autem quibus ab aeterno disposuit se gratiam, scilicet finalem, non daturum, dicitur reprobasse, vel odio habuisse: iuxta id quod dicitur Malach. 1, Iacob dilexi, Esau autem odio habui. — Ratione vero distinctionis ipsius, secundum quod quosdam reprobavit et quosdam praedestinavit, attenditur divina electio : de qua ad Ephes. 1 dicitur, Elegit nos in ipso etc. - Ex quo patet ista esse partem divinae providentiae, secundum quod homines ex divina providentia in ultimum finem ordinantur.

2. Advertendum primo, quod praedestinatio nominat rationem ordinis aliquorum in vitam aeternam, ab aeterno in mente divina praeexistentem, cum praescientia eventus. Propter hoc dicitur hic quod secundum quod Deus aliquos ab aeterno praeordinavit ut dirigendos in ultimum finem, dicitur eos praedestinasse.

Advertendum secundo, quod electio divina aliquorum respectu ultimi finis, attenditur secundum quod Deus vult eis bonum vitae aeternae prae aliis, quibusdam (scilicet reprobis) nom volendo hoc bonum. ldeo hic dicitur quod ratione huius distinctionis, secundum quod aliquos reprobavit, aliquos vero praedestinavit, attenditur divina electio.

Advertendum tertio, quod ad divinam providentiam pertinet omnia in suos fines ordinare, et per consequens ordinare hominem in vitam aeternam. Et quia eiusdem est ordinare aliqua in finem aliquem, et alia ab illo fine excludere, ideo ad divinam providentiam pertinet aliquos ad ultimum finem ordinare, alios vero ab illo excludere, permittendo illorum casum. Propter hoc dicitur hic quod praedestinatio, reprobatio et electio est quaedam pars divinae providentiae, secundum quod homines ex divina providentia ordinantur in ultimum finem: quia videlicet ista pertinent ad hominis dumtaxat ordinationem ' in ultimum finem, cum ad divinam providentiam ordo uniuscuiusque rei in quemcumque finem pertineat.

II. Dicit secundo, quod ex eo quod dictum est praedicta esse partem providentiae, sequuntur duo. Primum est, quod ex eisdem manifestum esse potest praedicta necessitatem non inducere, ex quibus superius est ostensum divinam providentiam contingentiam a rebus non auferre.

Alterum est, quod praedestinationem et electionem non habere causam ex aliquibus humanis meritis, potest esse manifestum non solum quia gratia, quae est praedestinationis effectus, meritis non praevenitur, sed omnia merita praecedit humana; sed etiam ex hoc quod divinae voluntatis et providentiae, quae est prima causa eorum quae fiunt, nihil causa esse potest; licet effectuum providentiae et praedestinationis unus possit alterius esse causa. Quod etiam auctoritate Apostoli confirmatur, dicentis: Quis prior dedit ei etc.

2. Ad huius rei evidentiam, considerandum est quod duo in praedestinatione considerare possumus: scilicet effectum in praedestinato causatum; et ipsam operationem immanentem Dei praedestinantis. Effectus etiam talis dupliciter potest considerari: scilicet totaliter, et partialiter. Prima ratio hic tacta procedit de totali effectu praedestinationis. Nam sub ipso totali effectu comprehenditur quicquid est in homine ipsum ordinans in salutem. Unde, cum gratia hoc efficiat, constat quod est effectus praedestinationis. Et ideo; cum omne meritum praecedat, sequitur ut merita non possint ipsius esse causa. Et per consequens totalis effectus praedestinationis merita causa esse non possunt.

Secunda vero ratio dupliciter potest intelligi. Uno modo, ut procedat de ipso actu Dei praedestinantis : ut videlicet, sicut volitionis divinae et actus providendi nihil est causa, ita etiam neque praedestinationis sit aliqua causa; cum praedestinatio sit pars providentiae. — Alio modo, ut etiam de totali effectu praedestinationis intelligatur: ut videlicet, sicut primi effectus in rebus habent pro causa tantum divinam voluntatem et divinam providentiam, ex quo sequitur quod in rebus creatis nihil est causa omnium volitorum a Deo et provisorum, sed tantum divina bonitas; ita et totius effectus praedestinationis nihil sit causa excepta divina bonitate. - Istis autem non obstat quod unus effectus partialis praedestinationis sit alterius effectus causa: sicut gloria est causa finalis gratiae; et gloriae gratia est causa meritoria; et aliquo modo materialis dispositio, sicut omne quod di it subiectum ad receptionem alicuius perfectionis, ad materiae rationem reducitur.

De iis pertractat Sanctus Thomas Prima Parte, q. xxii; et Verit. q. vr; et I Sent., d. xut.

Advertendum autem, cum tria nominaverit Sanctus Thomas, scilicet praedestinationem, reprobationem, et electionem, de duobus tantum, scilicet de praedestinatione et electione, inquit quod causam non habent. Quoniam videlicet non est eadem ratio de omnibus tribus: reprobationis enim, quantum ad eius effectum totalem, aliquid est causa, scilicet culpa; quod, ut dictum est et declaratum cap. crxi, in praedestinatione non invenitur.

III. Si autem instetur contra praedicta, ut instat Henricus, Quolibeto IV et V: — Tum quia electio praesupponit disparitatem eligendi a reprobando. Tum quia iustitia semper est comes misericordiae: et sic videtur quod omnes effectus divini proveniant ex iustitia ; et consequenter quod sit aliqua causa ex parte creaturae omnium effectuum divinorum - dicitur ad primum quod assumptum est falsum. Potest enim voluntas divina ex iis quae paria esse intelliguntur quantum in ipsis est, unum eligere ex sola arbitrii voluntate ad aliquid ad quod aliud non eligit: licet forte electioni humanae praesupponatur inaequalitas eligendi a reprobando, inquantum necesse est voluntatem ab uno magis moveri quam ab alio.

Ad secundum dicitur quod in primis effectibus divinis iustitia non est comes misericordiae, quasi videlicet in illis producatur aliquid quod alicui creaturae debitum" sit: sed potest hoc modo iustitia esse, inquantum Deus facit id quod est suae sapientiae et praeordinationi debitum . Hoc autem non arguit aliquid esse ex parte creaturae quod sit causa totalis effectus praedestinationis: propter quod videlicet Deus effectum huiusmodi in praedestinatis efficiat.

Reliqua quae ad hanc materiam pertinent, superius, ubi de providentia agebatur , sunt pertractata.

LAUS DEO Explicit Liber Tertius

PrevBack to Top

On this page

Caput 163