Text List

Quaestio 1

Quaestio 1 [Brussels Transcription]

Circa 2am distinctionem quaeritur utrum deus sit cognoscibilis

Et videtur quod non Inquit enim beatus dionisius de divinis nominibus capitulo 1 supersubstantialis substantia deus est et intellectus non intelligibilis et verum non difficile et irrationabiltas et non intellectualitas secundum ninil existentium existens unde ibidem dicit quod ipsius dei necque sensus est necqua fantasia / neque opinio / neque ratio neque scientia / Et ibidem quem neque cogitare possibilem neque dicere / neque totaliter aliquo modo contemplari / propter quid ab omnibus est segregatus et superignotus et multa consimilia dicit dionysius

/ Item chrisotomus super illud iohannes primo deum nemo viderit unquam sic dicit Ipsum quid est deus non solum prophetae sed nec angeli vidrunt nec archangeli Quid enim creabilis est naturae qualiter videre poterit quid est increabile

/ Item prima ad thimeo vel quem nullus homini viderit nec videre poterit

/ ad hoc dicendum ad gaium monachum Quid dicit se vidisse deum / si cognoverit quid viderit / non ipsum viderit sed aliquid eorum quae sunt sub ipso

/ ad hoc cognoscentis et cogniti proportio est sicut recipientis et recepti quid probatur per aristotelem 3o de anima dicentem quod intellectus species acceptionis est Infiniti autem accipiendi ad finitum accipiens non est proportio Est autem intellectus creatus finitus in potestate accipiendum deus autem infinitus per essentiam et veritatem et omnia quae in ipso sunt ergo ab intellectu creato nullo modo accipitur et per consequens non cognoscitur

In contrarium etiam quid dicitur ad romanos primo Quid nomen est dei manifestum est illis glo. I quod de deo ductu rationis cognoscibile est

/ ad huc sapientiae 13 de his quae videntur bona non potuerunt intelligere ecum qui est neque operibus attendens arguerunt quis esset artifex Quia dicat hoc est inconveniens Et paulo post a magnitudine speciei et creaturae cognoscitur poterit creator horum videri

/ Item ad romanos id est Invisibilia dei per ea quae facta sunt a creatura mundi intellecta conspiciuntur sepiterna quo virtus eius et divinitas

/ Pro rationem arguitur dicunt enim aristoteles et averrois quod intelligibile quod omnis homo natura scire desiderat intellectus divinus est / eo quod sicut causa est omnis rei ita lumen est faciens intelligibile quidcquid intelligitur Cum igitur non sit inane desiderium primo ethicorum oportet quod naturali cognitione per naturalem intellectum hominis deus et divinus intellectus cognosci possit

Ad hanc quaestionem respondetur quod deus ex parte sui maxime intelligibilis est / quodque ex solis naturalibus a nobis intellectu positivo et privativo positivo quia est quid est aliqualiter et qualis et quantus est privativo quid non est qualis non est et quantus non est

Pro declaratione primi est notandum quod in omni gratiae est aliquid primum quid per essentiam est tale qualia reliqua per participationem ista propositio est sanctorum non solum philosophorum et probat eam per 2o methaphysicae iter calida est unum per essentiam tale / et ita cum multa sint necesse est unum esse per essentiam suam et hoc primum est mensura omnium aliorum non adaequata sed supereffluens ut vult philosopus Xo primae philosophiae Et hoc primum est ut fons et origo omnium aliorum sui generis quibus forma communicatur Cum igitur sint multa intelligibilia oportet esse unum primum intelligibile per essentiam mensura omnium intelligibilium et fons et origo ipsorum a quo intelligibile omne intelligibile est

/ Ex quo patet quod primum intelligibile est maxime intelligibile quia per se et per essentiam suam et ex se et a nullo alio nec effictive nec formaliter / Omnia autem alia intelligibilia sunt per participationem ab ipso proprium autem intelligibile est deus igitur deus est maxime intelligibilis gt?s intelligibile ut intelligibile est immutabile quia materia nihil confert ad cognitionem immo obeset quia potentia et privata forma Cum igitur deus est simplex actus et purus maxime intelligibile et non solum intelligibilis immo intellectualis

/ Sed contra argitur lux tantum sive lumen est forma interminata et indistincta igitur non potest terminare potentiam aliquam aut differe quid requiritur animi cognoscere Et hinc est quod intellectus possibilis lumine intellectus agentis praesente sive specie distinguente nihil intellexit / nec propter eamdem causa lumen solis non videtur nisi in obiecto terminante ipsum ut experimur ad cognitionem enim requiritur duplex movens unum dans virtutem movendi / et reliquum d?is sicut obiectum materiale cum lumine sicut communitato et species intelligibilis informata lumine agentis Cum igitur deus sit purus actus et simplex in fine simplicitatis infinitus inclinatus penitus videtur quod non potest terminare aut movere potentiam intellectivam ad intelligendum

Istud est valde difficile et multi inciderunt in errorem dixerunt quidam quod deus est esse omnium et quo omnia sunt et intelliguntur Cuius oppositum dicit una propositio libri caasarum deus regit res omnis absque eo quod eis misceatur Propter hoc etiam dixerunt quidam poetarum quod omnia sunt plena diis quia plena esse quo sunt nec materia prima intelligi potest sine esse / quantumcumque enim intellectus se profundat in inquam semper reperit esse / et ita in aliis et hoc esse dixerunt esse deum Et est pessimus error Et ideo respondetur ad obiectionem quod lumen creatum ut lumen est / est tantum quo et non quod et ideo non terminat per se nec movet nisi in alio in quo actus eius essentialis terminetur / quod sequitur actus 2us / et ideo est tantum quo et non quid Sed prima lux est vere quid et ideo habet agere absque quocumque et est perfectum ad actum secundum scilicet agere movere etc

Non igitur ex parte sui est quod non faciliter intelligitur a nobis sed ex parte excellentiae supra nos ut vult beatus augustinus est igitur maxime intelligibilis secundum se immo maxime intellectus et principium et fons etc / Sed quod deus sit intelligibilis a nobis ex solis naturalibus ostenditur per rationes post oppositum

/ pro quo tamen est notandum quod aliud est contingere per intellectum et diffundi / et aliud est capere sine comprehendere intelligibile huius similitudinem declarat chrisotomos super illud in principio erat verbum dicens / quod usus corporeus qui est in oculo quando est in litore maris litus terminans mare comprehendit Remotus autem a litore in ipsa maris superficie figitur et in infinite sua diffunditur nihil videns quid pelagi terminet immensitatem

/ Isto modo 2o per intellectum possumus concurrere deum Et hoc probant rationes post oppositum non tamen possumus eum comprehendere quia non possumus eum intelligere secundum suam immensitatem Quid probatur Nam secundum philosophus 6o ethicorum et etiam boetiusm quaecumque sunt in aliquo sunt in suscipiente sunt in eo secundum possibilitatem suscipientis et non suscepti unde susceptibile infinitum in suscipiente non est secundum potentiam infiniti sed po?s secundum possibilitatem et capacitatem suscipientis finiti Cum igitur deus sit infinitus et intellectus noster finitus sequitur propositum quod deus non est intelligiblis a nobis secundum suam immensitatem

/ Possumus igitur contingere per intellectum deum et potest visus nostri intelligendum diffundi in immensitate eius nusquam comprehendens terminos eius

/ Si dicatur noscimus deum esse infinitum quod non posset esse nisi sub ratione infinitatis et immensitatis igitur secundum suam immensitatem videtur deus videtur

/ Respondetur quod infinitum ratione infinitis videtur per intuitum mentis quia infinitum est sed non ita ratione infinitatis videtur quod infinitas sit ratio vivendi ipsum / quia infinitas non potest esse ratio vivendi aliquid in eo quid finitum est Sed quid est infinitum videtur per comparationem eius ad hoc quia excellit hoc cuius excellentiae non est terminus nec percipitur terminus aliquis Et talis visio incipit in infinito in se finito autem huic et secundum hoc terminatur in infinitum

/ Pro ampliori intellectu est notandum quod secundum veatum dyonsium non cognoscimus deum nisi simbolice vel mistice Simbolice noscimus proprietatem dei proportione proprietatis corporeae / et cum in infinitum emineat proprietas divina proprietatibus creatorum procedendo simbolice stamus in infinto et diffundimur in illo nullum terminum comprehendens mystice autem procedimus in deum per eminentiam mistica enim sunt quae per se et primo deo conveniunt pro aliud autem et 2ario creaturis ut essentia vita et intellectus quae nobis non innotescunt nisi secundum quod sunt in creatis g?e vel s?e vel numero Et secundum hoc esse non conveniunt deo sed eminenter et excellenter in infinitum / sicut si dicam deus est essentia / et illo statim nego dicens non est essentia eo quod non est essentia prout nobis essentia innotuit in genere aut se aut numero Et posterius infero / est essentia super essentiam / nec dicere possum quantum est super essentiam / eo quod intellectus resolutorius non potest pervenire in aliquid primum quid non sit aliquid de essentia resolutorum et immixtum eis. Deus aut nihil creatorum est sed eminem omnibus excellenter in infinitum / et ideo intellectus sic procedens stat in infinto et diffunditur in illo Et hoc est quid dicitur primo de celo et mundo adhibuimus nos ipsos magnificare deum gloriosum eminentem proprietatibus eorum quae sunt creata Et hoc est quid dicitur in libro de causais Causa prima est super esse nomen quoniam non pertinet ei demonstratione ?et haec propositio 21a Et in 6a propositione dicitur cum prima superior est narratione et non deficiunt ligne a narratione eius nisi propter narrationem esse ipsius quoniam ipsa est supra omnem causam et non narratur nisi per causas 2as quae illuminantur a lumine causae primae Istud dicit beatus augustinus in libro de videndo deum ad probationem videre deum mente possumus comprehendere vero minime

/ Sed dubitatur cum intellectus resolutorius veniens ad ultimum resolutorum quid immixtum est omnibus resolutis unde est quod progreditur cum resolutorum nihil amplius est autem si progreditur quare post in deum quam in chimeram / cum nihil horum sit resolutorum immo post videtur quod debeat progredi in ens infinitum quid cadit sub apprehensione quod indifferens est ad ens et non ens ut dicunt logici de nomine infinito

Respondetur secundum beatum dyonisium quod omnis species visibilis et sensibilis / et omnis species creata aliquam similem tenet natura sua ad invisibilium demonstrationem Quoniam sicut omne bonum a bono est ita in omni bono secundum emulationem participationis summum bonum contemplari potest / Secundam hoc gratia mens humana convertibilis excitata ascendit quasi de simili ad similia conducta

/ Nam secundum invisibilem lucem insertam sibi noster animus ad visibilia respiciens facile arbitratur visibiles formas invisibilis pl?is imagines esse illi quid invisibile intus ipse habet amica quadam similitudinem respondens >eas secundum approbationem et affectum inveniens noscit animus visibilium species ap se invisibilies fieri Et sic transitum a visibili ad invisibile experitur et sic animus resolutorius post ultimum resolutorum progreditur in lucem visibilium infinitam et incomprehensibilem quamvis nihil sit resolutorum Et hoc maxime amplius ostendetur in materia de vestigio et imagine

/ Ex quibus patet quod deus intelligibils est a nobis positivo intellectu et quia est et etiam quid est infinite sicut oculus carnis alonge videt mare infinite similiter qualis est infinite et quantus infinite / ut puta bonus supra omne bonum / et sapiens supra omnia sapiens / similiter potens supra omne potens

Sequitur quod negativos de deo sunt magis compactae de deo quam affirmativos et hoc quantum in ad intellectum nostrum / quia affirmativos secundum intellectum nostrum sunt secundum quod invenimus eas in genere et specie aut numero et ita minime conveniunt deo / sed negativos horum / amplius conveniuntur cum elevatione in excellentiam ut dicendo non est substantia sed supra omnem substantiam

Similiter patet quod deus intelligibilis est a nobis privatio intellectu non simpliciter privativo et simpliciter privatio dicitur aptitudinem ad id quid privatur et ideo non est non corpus quia natus est esse corpus etc

Nec tamen est negatio finaliter negans sed est negans supponens aliquid scilicet cui est simile quid negatur in quid intellectus surgens reliquens id quid negatur ut iam dictum est

Sequitur quod ex naturalibus non possumus intelligere quod deus sit trinus in personis in una essentia quoniam per quae ascendimus in cognitionem dei sunt communica omnibus personis / quoniam opera ad extra sunt indivisa. Etiam intellectus noster apud se habet principia illis contraria et per illa ipse dicitur ad illa divina in lumine suo naturali / sed ad illa requirit lumen supernaturale / ex quibus aliqualiter patet responsio ad quaesitum

/ Rationes autem et auctoritates quae dicunt deum incognoscibilem esse loquuntur de cognitione certa et finita quae est cognitio comprehensionis Et hoc modo dicit isi quod trinitas sibi soli nota est

/ Est tamen sciendum quod duplex ex comprehensio unus est motus qui comprehendit tam in quo est in motum esse quando contingit ipsum sic dicit apostolus currite ut comprehendatis 2a es comprehensio vasis quando totum claudit quid est in vase ita quod nihil sui est extra ipsum

primo intellectus comprehendit intelligibile in quid finaliter tendit quando contingit ipsum per simplicem visionem

2o intellectus non comprehendit deum quando eum intelligit / non enim totum capit et claudit quia finitum non potest infinitum capere sub rationes autem et auctoritates in oppositum adductae de visione sicut intuitionis loquimur / et de diffinitione intellectus in infinito quid per intellectum finiri non potest dicit enim anselmus in pronologio quod deus secundum omnia quae in eo sunt maius aliquid est quam intelligi possit

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1