Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum frui sit actus solius voluntatis

QVAESTIO II SEcundo quaeritur: utrum frui sit actus solius uoluntatis.

Tribus articulis quaestio terminabitur. In primo termini quaestionis exponentur. Ii secundo conclusiones annectentur. In tertio dubia aperientur, & soluentur.

¶ Quantum ad articulum primum notandum secundum doct. quod frui dicitur a fructu: fructus autem est ultimum: quod expectatur culto agro, uel campo, uel in alia re fructifera. Cum ergo actus uoluntatis hominis sit ultimus: & ab intellectu, uel intellectione causatus: ergo frui erit ultimus actus: & ita uoluntatis. Verum haec persuasio non cogit. & utendum est terminis, sicut eis utuntur aucto: qui nominant frui esse actum uoluntatis ergo

¶ Item actus uoluntatis est quietatiuus sed fruitione uoluntas delectata conquiescit. Vnde Aug. x. de trinit. Eruimur cognitis, in quibus propter seipsa uoluntas delectata conquiescit. Item frui est amore alicui inhaerere propter se: saed ad solam uoluntatem pertinet alicui in haerere per amorem.

¶ Secundo notandum: licet multaeponantur acceptiones frui, de quibus in alijs quaestionibus patebit: hic tamen accipitur dupliciter. Vno modo large pro omni actu, quo aliquid assumitur in facultatem uoluntatis propter se tanquam summum: siue sit praesens, siue ab:ens, siue habitum, siue non habitum: sic uiatores fruuntur deo, & dicitur fruitio uiae. Alio modo stricte accipitur pro actu ultimo, & beatifico, & sic fruuntur deo beati in caelo.

¶ Tertio notandum, quod cum quaeritur, utrum fruisit actus solius uoluntatis. non excludit ntellectus propter personarum identitatem: uerum cum intelligere, & uelle sunt actus realiter distincti: sicut etiam appetere, & cognoscere, connotari per hos terminos intellectus, & uoluntas: qui licet pro eadem re supponant: connotant tamen actus diuersos, in quos potest anima: unde & diuersa sortiuntur uocabula diuersos actus connotantia. Ideo potius sumuntur illa nomina pro connotato, quam subtracto. unde quaerit quaestio, an frus st actus cognitiuus, uel appetitiuus, seuan frui sit cognoscere, uel uelle. Posset n. de rigore concedi: quod frui est in intellectu: quia est in uoluntate, quaeidentificatur intellectu: licet frui non sit intelligere.

¶ Quantum ad secundum artitulum est conclusio prima. Erui e actus solius uoluntatis. Haec conclusio etiam est Grego. quaest. ij. art. iij distinct. praesentis, ubi dicit. Omnis fruitio est actus solius uoluntatis. & Ovta. qua stio. ij. artic. ij. Sed Holkor. quaest. iij. artic. v. tenet contrarium: & similiter Adam dicentes, quod omnis uolitio est cognitio, quod late pertractat, & impugnat Greg. ubi supra uide ibi. Probatur propositio: quia omnis fruitio est amor: amor autem est actus solius uoluntatis: frui etenim est alicui amore inhaerere propter se.

¶ Conclusio secunda. Licet omnis fruitio sit actus uoluntatis subiectiuem: non tamen oportet quod sit a uoluntate effectiue. Pater conclu. ex dicendis in conclus tertia, Actus. nefruitionis beatificus secundum plures, non est a uoluntate actiue: sed solum in ea passiue.

¶ Conclusio tertia. Obiecto fruibili ostenso per intellectum uosuntati, siue clare, siue obscure, siue in particulari, siue in uniuersali, potest uoluntas circa ipsum actiue elicere actum fruitionis etiam ex puris naturalibus. Probatur: quia omni dictamini rationis recte uoluntas se potest ex naturalibus suis conformare. Sed potest ratio dictare, & recte: quod huiusmodi obiectum sic ostensum sit diligendum: ergo uoluntas potest conformiter talem actum elice re. Item omnis potentia libera potest habere aliquem actum circa obiectum sibi ostensum: sed uoluntas est potentia libera: ergo potest habere actum circa tale obiectum ostensum, & non necessario inordinatum: ergo ordinatum etiam ex naturalibus suis: licet non meritorium: quia ad hunc (stante lege) necesse est concurrere actiue charitatem siue gratiam gratum facientem. Item non minus capax est uoluntas beati quam uiatoris: sed uiator potest ex naturalibus deum diligere: licet non meritorie: ergo & beatus hoc absolute potest. consonat holkor. qeiiij.

¶ Conclusio quarta. Actus fruitionis beatificus non est a uoluntate actiue, sed respectu eius se habet uoluntas passiue. Probatur: quia quando duo supernaturalia sic se habent, quod imperfectius propter sui perfectionem est a solo deo: perfectius etiam erit a solo deo. Sed habitus charitatis & lumen gloriae sunt a solo deo, & sunt imperfectiora fruitione & uisione: ergo uisio & fruitio sunt a solo Deo. Secunda pars minoris patet; quia actus beatifici sunt om¬ nium perfectissimi.

¶ Praeter ea cum uoluntas sit omnino libera & libere ac contingenter agat: posset sese facere non beatam: cessando ab actu beatifico: si esset in eius potestare actus beatificus. Non enim potest necessitari respectu cuiuscunque: licet forte quidam sentiant oppositum: ut patebit. q. vj. Has rationes doctor adducit non ut insolubiles: sed ut probabiles.

¶ Corollarium. Respectu actus beatifici: solus deus est causa essectiua: uide ad hoc Sco. dist. xiiij. tertij. & dist. xiij.

¶ Quantum ad articulum tertium plura hic moueri possent dubia: quia plures tanguntur difficultates: sed dimisso dubiocirca propositionem primam scilicet Vtrum uolitio sit cognitio: quod prosequitur Grego. ubi supra. Videtur: quod conclusio tertia repugnet secundae: quia dicit, quod obiecto fruibiliostenso, potest uolutas circa ipsum elice re actum fruitionis, & de hinc quod talis non est beatificus.

¶ Contra: intuitiua dei uisio est beatifica: ut patet ex praecedentibus: si ergo talem poterit uolutas ex naturalibus elicere: poterit se ex naturalibus facere beatam. Cuius contrarium habetur inclemen. ad nostram debere. S. v. Et si non est beatifica: ut dicit. iij. iiij. ergo est beatifica, & non est beatifica.

¶ Item nobilius est agere, quam pati: sed uoluntas in actu beatifico, nobiliori modo se habet: ergo hoc potest ei competere: quod actu se habeat respectu eiusdem.

¶ Item praemium correspondet merito, sed uoluntas actiue, sed habet ad meritum, ergo & adpraemium.

¶ Ad primum negetur assumptum. Ad probationem. Intuitiua dei uisio est beatifica: conceditur propter uerbum Christi. Ioh. xvij. Haec est uita aeterna &c. quia stante lege nunquam datur alicui: nec habetur ab aliquo, nisi sit in charitate, & gratia gratum faciente. Illa uero; quam aliquis ex naturalibus de potentia absoluta dei elicere posset: non esset beatifica, propter sui imperfectionem, & quia non quietabit. Sed forte ad hoc aliquis diceret: quod non minoris efficacie est anima sine charitate respectu obiecti clare uisi quam cum charitate ergo ex natu¬ ralibus eundem, & aeque perfectum naturaliter poterit actum elicere. Et si unus de sui natura potest quietare, & alius: cum non possit dari (ut uidetur) ratio diuersitatis stantibus dictis doc. & de potentia absoluta dei: non tamen eliceret actum meritorium, neque beatificum: patet ex terminorum connotatu.

¶ Hanc uero rationem de efficacia animae sine gratia, & cum gratia: refert Sco. in. iij. dist. xiij. qeiiij. & ualent eiusdem doc. dicta ad propositum in q. iij. & iiij. loco allegato de fruitione animae Cfiristi. Ex consequenti posset dici secundum Ockam, quod anima uidentis deum si beatus est: potest elicere duplicem actum fruitionis: beatificum, & non beatificum. Vel sihoc non placet: dici potest: quod praeuenta a deo non elicit actum fruitionis: sed in se suscipit solum: sicut, & corpore disposito creatur anima a deo in corpore humano: nec propter hoc frustra praemittuntur pleraeque alterationes, dispositiones praeuiae quia placuit deo naturaliter praeuenire, & formam creare, ac creando infundere. Intelligenda ergo est conclusio tertia de posse absolute, siue de anima non praeuenta a deo.

¶ Cum subiungitur: quod se posset facere beatam: negat illud: quia sicut sine gratia gratum faciente mereri non potest stante lege: ita nec saluari.

¶ Ad clementi. dicitur concedendo: quod intellectualis natura non est in se ipsa beata naturaliter: sed gratia deiuita aeterna. Rom. vj.

¶ Sed de lumine gloriae, quo indiget anima, ut eleuetur ad uidendum deum: dicitur uerum est, quod indiget: sed non oportet illud lumen gloriae dicere aliud a gratum faciente, uel charitate: ut expresse tenet Pranciscus de Cabar. in clemen. praefata. Ad hoc denique sonat totus apparatus, siue glossatextus ibidem. Verum ad quid, & quomodo ponatur, uide Scotum distinxiiij. tertij. Eorte posset allegari ad hoc dictum prs. xxxv. In sumine tuo uidebimus sumen.

¶ Ad aliud dicit. Non omne agere est nobilius pati: nam recipere in se intellectionem est nobilius, quam obiectiue eam producere: quod conue- nit obiecto, & nobilius est recipere cha¬ ritatem, quam producere calorem.

¶ Ad aliud conceditur: sed negetur: quod sit actiue a merente: sed de ratione meriti est, quod sit actiuc a merente. De ratione uero premij, quod sit actiue a praemiante, & recipiatur passiue. a merente. Et cum dicitur praemium datur propter meritum: propter est nota consecutionis, & non causalis secundum Petrum.

¶ Posset etiam hic moueri dubium. Si homo ex puris naturalibus posset deum super omnia diligere &c. uerum de illo infra latè habetur dist. xxviij. secundi. &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2