Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum fruitio sit qualitas distincta realiter a delectione

QVAESTIO III. UTRVM fruitio sit qualitas distincta realiter a dese ctatione.

¶ In hac quaestio ne opi. Petri aureoli recitat, & impugnat doct. Deinde opi. Scotefert, cum quo in conclusione responsali ad quesitum concordat: licet in aliquibus dissentiat ab eodem. Demum pro cessum in hac quaestione aperit ostendens primo, quomodo dilectio, & desectatio se habent quantum ad identitatem, & diuersitatem. Secundo quantum ad efficientiam, & effectiuitatem. Tertio quantum ad subiectum recipiens eaQuarto quantum ad nobilitatem, & perfectionem.

¶ Pro articulo primo, quam est terminorum declaratiuus: supponuntur dicta. infra dist. xxiij. tertij collec. q. i. scilicet: quod passio accipitur multipliciter quid est potentia: in quo subiectatur.

¶ Hic tamen breuiter notandum: quod delectatio a philosopho. j. rheto. sic notificatur. Delectatio est quidam motus animae, & constitutio simul tota, & senibilis in naturam existentem. Dicitur motus, quod ponitur pro genere secundum sanctum Tho. . ij. q. xxxj. Et secundum eum potest esse praedicatio causalis. Sed uidetur quod possit esse identica: nam motus h c non sumitur. prout importat quandam successiuam rei tendentiam ad suae perfectionis habendae consecutionem: sed motus nominat quandam operationem complacentem in re uolita, & habita: quomodo intelligere, uelle, & similia dicuntur motus aut etiam cessatio ab eisdem & quies in aliquo considerata, & habita bonitate obiecti uoliti & complacentis: ideo & potest sumi expositiue, cum dicitur. est motus animae & constitutio simultota. ubi secundum beatum Tho. constitutio non debet ac cipi prout est constitui: sed prout est institutum esse quasi in termino motus: non enim desecratio est generatio ut Plato posuit: sed magis consistit in factum esse, ut dicitur. vij. Ethi. Dicitur, & sensibilis propter excludere insensibilia: perhoc ut credo, excluduntur ea, quae nulla potentia cognitiua a nobis compraehendi possunt: sicut enim nihil amatur nisicognitum: ita & in nullo delectatur uoluntas nisi in cognito: & quod sic praesens est, dicitur sensibile. Sequitur in naturam ex istentem: hoc explanat philosophus ubi supra. j. reth. cum inquit. Quare necesse omnia delectabilia esse, aut in sentiendo praesentia, aut in memorando facta, aut in sperando futura. Cum enim delectatio habet pro obiecto bonum adeptum modo nunc tacto: minus habet de ratione motus imperfecti, quam caeterae passiones, & sic potest esse dese- ctatio in sensu, & in intellectiua potentia.

¶ His praemissis respondetur ad primum de identitate, & diuersitate disectionis, & delectationis conclusionetali. Amor, & delectatio distinguuntur realiter. Patet: quia si aliquis amor esset delectatio maxime, qui est in consecutio ne prius desiderati: sed hoc non. Nam diabolus tentans, & uolens hominem peccare: dum tale uolitum deducit in opus, non delectatur: eo quod in damnatis nulla est delectatio. Similiter tristitia non est odium: nam beati odiunt mala, & tamen non tristantur: quia beatitudo expellit omnem tristitiam, sicut damnatio omnem delectationem, secus de Christo uiatore, & compraehensore. Nec obstat dictum Grego. dicentis diabolum delectari, & exultare. Ad quod glo. & Psal. Quitribulant me, exultabunt &c. nam exultare, & delectari ibi sumitur pro complacentia intensa in lapsu hominis, & non sumuntur illa nomina proprie.

¶ Pro ar ticulo secundo de efficientia, & effectiuitate delectationis recitata opi. Scor. quod dilectio est effectiue a uoluntate: dese ctatio uero ab obiecto, est haec conclusio secundum mentem doct. Dilectio est e immmediate a uoluntate tanquam a causa efficiente: sed delectatio intellectiua non autem sensitiui) est immediate ab actu uoluntatis. Vel sic. Causa immediata delectationis sensitiuae est cognitio sensitiua. Causa uero immediata delectationis intellectiuae est uolitio, siue actus uoluntatis. Prima pars probatur ex libertate uoluntatis: nam uoluntas est potentia libera respectu actus diligendi: ergo dilectio est a sola uolunta re immediate per hoc tamen non negantur, & aliae causae mediatae, quae proprie non dicuntur causae. Secunda pars patet: quia non a uoluntate immediate: si enim immediata causa esset uoluntas, esset in potestate uoluntatis delectari, sicut diligere: quod est falsum. Sequela manifesta est. Nec ab obiecto immediate: quia posito actu uoluntatis aequali, aequalis est delectatio siue obiectum sit, siue non sit: si uero non ponitur actus uoluntatis quam tumcunque obiectum fuerit praesens: non sequitur delectatio effectiue. De multis enim obiectis delectamur, quae non sunt, ut patet ex auctoritate philosophipraeallegata, & per consequens, quae non sunt, non sunt causae effectiuae. ergo erit delectatio ab actu uoluntatis: quia nulla alia causa assignari potest.

¶ Praeterea ex diffinitione causae posito actu uoluntatis ponitur delectatio, & eo remoto remouetur delectatio. ergo. non tamen semper posito actu uoluntatis ponitur delectatio, attamen uolitio, seu actus uolitionis non est causa libera re pectudelectationis, sed naturalis: quia potest esse impedimentum, ut gratia exempliSi est summa tristitia in aliquo ut in daemone, uel alio: potest aliquid uelle, & illud consequi, & tamen non delectariin illo.

¶ Ex quo potest inferri, quod actus uolendi naturaliter potest esse sine delectatione, & non econuerso. ergo est causa eius. Cum ergo uolitio sit causa naturalis, & non libera respectu desle¬ ctationis: uoluntas uero est potentia libera: ergo unum potest impediri: non sic aliud, Potest tamen dici: quod etiam uoluntas habet aliquam libertatem dicet mediante respectu defectationis: quia potest non diligere, & si non diligit, non sequitur dese ctatio.

¶ Ratio uero diuersitatis: quod delectatio sensitiua, & intellectiua non habeneandem causam immediatam effectiuam: sumitur aliquo modo per experientiam: quia ad obiecti appraehensionem secluia uolitione non sequitur intellectualidelectatio: diues n. appraehensis diuitijs non dilectis non delectatur. Patet de multis patribus sanctis, quasi in diuitiis nullam habuere delectationem. Item pater idem de renuntiantibus seculo. Sed sper sensum apprehenditur obiectum conueniens: non potest sensus non delecta ri. Item secundum doc. inter appraehenfionem intellectualem, & delectationem, mediat actus uoluntatis, ad quem selibe re habet uoluntas. Sed inter a ppraehensionem sensitiuam, & delectationem sensitiuam nihil mediat: ergo appraehensio sensitiua erit causa immediata delectationis sensitiuae.

¶ Et si datur instantia de delectabili conreditur: quod est causa mediata, non inimediata. Et licet quandoque oportet delectabile necessario esse prius naturaliter loquendo, ut in delectabilibus sensuum particularium: nunquam tame est causa immediata.

¶ Late hoc prosequitur doc. quid requiratur ad rationem causae: uide in litera.

¶ Articulus tertius quaerit de subjecto dilectionis, & dese Pctationis. Ad quem respondet doctor con bclusione tali. Probabilius est dicere;: quod delectatio est subiectiue in uoluntate, quo in actu uoluntatis. Probatur: quia accidentis non est accidens. Et secundum philosophum. Maxime proprium est substantiae secundum sui mutationem esse susceptibilem contrariorum. Cum ergo delectatio, & tristitia sunt contraria: crunt immediate in aliqua substantia, & per consequens neutrum erit subie. ctiue in accidente ex consequenti, nec in actu uoluntatis: sed in ipsa uoluntate: hoc est in anima rationali.

¶ Nec uale replica, si dicitur, quod quantitas est rece¬ ptiua contrariorum: quia quantitas non est accidens inhaerens rei quantae: nec est alia res a substantia quanta, quantitas substantiae: ut probabiliter potest teneri s Articulus quartus est de perfectione, & nobilitate eorundem: pro quo est hec conclusio. Actus amoris, siue dilectionis simpliciter est nobilior delectatione. Probatur: quia cuius contrarium est peius ipsum est nobilius: sed odium dei, quod contrariatur dilectioni dei, est peius tristitia: ergo dilectio est nobilior delectatione. Maior manifesta. Minor patet: quia est maxime fugiendum, & in nullo calupeccandum est.

¶ Item amor amicitiae est perfectissimum accidens: quod potest conperere homini: quia maxime acceptatur a deo. ergo est perfectior delectatione.

¶ Si dicis. Illud est nobilius, quod quietat uoluntatem: tale est delectatio, & non dilectio siue fruitio: quia post fruitionem expectatur delectatio. Dicendum: quod quietare ultimate uoluntatem dupliciter intelligitur,. Vel quia est ultimum eligibile propter se, & non propter aliud. Vel quia est aliquid, post quod non est aliud quietans. Prinmo modo fruitio quietat, & non delectatio: & quod sic quietat, est nobilius: quia non est propter aliud. Sisecundo modo: sic delectatio ulti mate quietat: sed tale non est nobilius: cum sit propter aliud. Nam & defectatio est propter operationem. x. Ethic. Delectatio denique conseruat operantem in operae

¶ Si dicis. Delectatio est perfectior, eo quod naturaliter est posterior fruitione: nam quae sunt posteriora generatione, priora sunt perfectione. Dico: quod hoc uerum est quando sunt eiusdem generis, & unum essentialiter ordinatur in aliud, & est propter aliud: sicut sperma est propter hominem: sic non est in proposito. Nam fruitio non ordinatur ad delectationem: nec fruitio est propter delectationem: sed econuerso.

¶ Si dicis. An deus de potentia absoluta potest facere fruitionem sine delectatione consequente. Videtur, quod sic: & ita cum tristitia &c.

¶ Quantum ad articulum tertium principalem, dubitatur, an illa forma arguendi ualeat. Quando aliqua sic se habent, quod unum E manet alio non manere, illa distinguuntur: sed possibile est, quod maneat dilectio, & non maneat delectatio &c. ut arguit doctor contra Aureosum. Dicendum, quod non ualet: quia datur instantia manifesta in concretis arguendo. Per hanc esim formam probatur: quod lac album distingue- retur realiter a lacte calido: uel a lacte dulci: cum tamen idem lac sit album, calidum, & dulce.

¶ Item probaretur, quod dominus, & creator, deus, realiter distinouerentur.

¶ Item quod hoc lac calidum distinguitur ab hac lacte calido realiterde monstrando idem: patet subsumendo sub praedicta maiore. Manet lac album, quando non manet lac dul:e uel calidum.

¶ Ite manet deus; quando non manet creator, uel dimes. Item hoc lac calidum manet: quando non manet lac calidum. Vel quod calidum distingueretur a seipso calido subsumendo: calidum manet, quando no manet calidum. Omnes illae minores in casu sunt uerae, & possibiles, & tamen conclusiones falsae, & impossibiles.

¶ Si quaeritur, in quo deficit illa forma. Dicendumque quod non est per locum aliquem probatiuum: non enimper locum yllogisticum: quia nec est in modo, nec in figura: ut patet inspicienti. Nam non constituitur ex tribus terminis tantum: quia nullum ibi est medium. Nam subiectum maioris, quod de beret esse medium eoquod non intrat conclusionem, non praedicatur in minori: neque subijcitur: nec potest assignarialiquis locus enthimematicus. Si dicitur: reducatur ergo ad formam syllogisticam sic: omnia sic se habentia, quod unum eorum manet alio non manente, sunt realiter distincta, & omne lac album, & omne lac dulce sunt huiusmodi. ergo omne lac album, & omne lac dulce sunt realiter distincta, sic argumentum est in primo primae, & maior est uera: similiter minor. Quod probatur, quia lac album, & lac dusce sic sehabent, quod potest manere lac album non manente lacte dulci: supposito quod lac album amaricetur, ut fieri solet reseruatum in diem alterum: tunc. nione manet lac album: & non manet lac dulce: quia amaricato lacte, iam non est lac dulce. Dico; quod sic arguendo maior est uera: quia oppositum uidetur implicare. Sed minor es falsa scilicet omne lac album, & lac dulce sunt huiusmodi, id est sunt aliqua sic se habentia, quod unum manet alio non manente propter falsam implicationem: implicat enim quod lac album, & lac dulce siut aliqua. Item sint unum, & aliud, quaeomnia in casu falsa sunt, loquendo de unolacte, quod est album, & dulce: quia illud lac album, & cum hoc dulce non est aliqua, nec est unum, & aliud: sed est unum, & idem omnibe modis. Similiter falsum est: quod unum. ist lac album manet, quamdo aliud i.t lac dulce non manet: quia quandocunque; manet id, quod modo est lac album: manet etiam id, quod modo est lac dulce, quia idem est subiectum albedinis, & dulcedinis: & quando illud manet, ipsum manet. Et ita si acciperetur minor secundum actum signatum, ut tantum ualeret: lacalbu supponit pro aliquo, quod manet, quando non manet illud, pro quo supponit lac dulce, nihilominus est falsa: quia cum lac album, & lac dulce supponunt pro subjecto albedinis, & duscedinis, quid idem est: illud subiectum, quamdo manet falsum est dicere, quod non manet.

¶ Et ad probatione minoris potest manere lacalbum, quando non manet lac dulce. ergo uno manente aliud no manet: uel ergo lacte albo manente, lac dulce non manet. Negetur consequentia, quia est fallacia accidentis: quia in antecedente manet, dicit mansionem secundum quid: idest dispositionis accidentalis, albedidinis, & dulcedinis, & in consequente dicit mansionem simpliciter id est rei substantialis scilicet substantiaelactis, quae est subjectu: & ita uariatur appellatio formae.

¶ Si dicis, uolo, quod manet praecise dicat idem in antecedente, & consequente: quamuis hoc sit contra uim logicae. Admisso tamen tunc distinguendum est: aut utrobique dicit mansionem secundum quid: aut utrobique mansionem simpliciter. Si primum conceditur antecedens, & consequens Sed si ultra infertur minor syllogismi, negetur consequentia, quia in minori spllogismi manet dicit, mansionem umpliciter: sicut etiam in maiore: si au¬ tem dicit mansionem simpliciter: sicut etiam in maiore: siautem dicitur mansionem simpliciter: sic antecedens est falsum. Manet lac album, quando non manetlac dulce: quia ualet tamen manet subiectum albedinis: quando non manet subiectum dulcedinis: quod falsum est quia quandocumque manet subiectum albedinis: manet etiam illud, quod nunc est subiectum duscedinis.

¶ Quod etiam auctor subdit, quod licet non inferatur illa, dilectio distinguitur a dese ctatione, tamen bene sequitur, quod haec est possibilis: dilectio realiter distinguitur a delectatione. Verum est hoc quando ualet una de sensu composito. Sed non potest inferi una de sensu diuisio sic inferendo. ergo dilectio potest distingui a defectatione: ut in priori exemplo. Non sequitur ergo, lac album potest distinguia lacte dulci: quia illa infert, quod idem posset distinguia seipso, quod est impossibile. Sed se quitur: quod haec est possibilis: lac album distinguitur a lacte dulci: capiendo distingui ut non praesupponit existentiam extremorum: sed simpliciter importet negationem unius ab alio siue sint, siue non Et sic illa est possibilis: quia ualet illam: haec est possibilis lac album non est lac dulce, quod uerum est: quia si lac corrunperetur, uel duscedo corrum peretur, haec esset uera: lac album non est lac dulce. Alias si distinguitur capitur stricte: non se quitur. Sortes manet, quando non manet hoc ridens, demonstrando sortem ridentem. ergo haec est possibilis. Sortes distinguitur ab hoc ridente.

¶ Secundo dubitatur contra conclusionem primam: nam ex presse dicit Aug. xiiij. de ciuitate dei. c. vj. Interest qualis sit uoluntas hominis: quia si peruersa, peruersos habebit motus &c. Et sequitur. Voluntas quippein omnibus est, immo omnes nihil aliud, quam uoluntas sunt: ergo delectatio em amor, & dilectio.

¶ Praeterea. fruimur cognitis, in quibus uoluntas ipsis propter seipsa defectata conquiescit. decimo de trinitate. c. x.

¶ Item arguit Grego. q.ij. arti. ij. Omnis actus uoluntatis est dilectio, uel odium: ut patet ex dicto August. ubi supra. sed omnis delectatio est actus uoluntatis, & nulla est odium: er¬ go omnis delectatio est dilectio. Minor etiam est Augubi supra. xiiij. de ciuitate dei. c. vj. Et claret, quod delectatio non est odium.

¶ Item omnis complacentia est dilectio, omnis delectatio est complacentia: igitur omnis dilectio est delectatio. Maior est Aug. xj. de trini. c. v. in fine. Placitum (inquit) est quieta uoluntas. placitum autem, & complacentia idem. Voluntas autem quieta idem est, quod uolitio: qua mens, seu appetitus quiescit: quiescit inquam amore, & dise- ctione.

¶ Ad illa respondetur: & primum ad Aug. dicitur: quod ex dictis suis ibi nihil aliud inferri potest:: nisi quod uel illae praedicationes sunt causales, uel quod illae passiones (quaequandoque etiam dicuntur uoluntates non libere elicitae: sed naturaliter consecutiuae ad actus uoluntatis liberos: uel ad obiecti naturaliter conuenientis, aut disconuententis actualem appraehensionem, siue appetitionem in appetitu sensitiuo, uel intellectiuo) frequem ter comitantur actus uoluntatis liberae siue appetitus. Et quod uoluntas non impedita alias habet passiones illas quasi annexas, & consequentes si bene est disposita. de hoc infra. in. iij. dist. xxiij. q. j. & distin. xv. eiusdem.

¶ Ad Greg. dicitur: quod maior uera est de omni actu libere elicito libertate contradictionis: qui potest dici acceptatio; uel deacceptatioNon autem oportet de actibus naturaliter consecutiuis ad actus liberos

¶ Ad minorem dicitur: quod uera est consecutiue: quia ad uoluntatem non impeditam, & bene dispositam consequitur delectatioAd aliud negetur maior. Ad probationem concesso dicto Aug. dicitur, quod ex eo nil aliud sequitur, nisi quod complacentia est quies uoluntatis in re uolita: non autem quod sit uolitio: sed quod uel annectitur uolitioni: uel consequitur eam &c. Et secundum hoc facise possent concordari Grego. & Ockam: ut potest colligi ex Henrico de Orta. q.ij. arti. ij. qui bene loquitur in hac materia

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3