Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum voluntas possit frui essentia non fruendo persona et econtra
QVAESTIO V QVINTO quaeritur utrum uoluntas pos sit frui aliquo, & quod est realiter deus: non ue habendo fruitionem respectu alicuius, quod est realiter deus id est anfuoluntas possit frui essentia, non fruendo persona, sapientia, uel uoluntate, aut una persona sine alia.
¶ Pro articulo primo notandum, quod sunt opi. circa hanc quaestionem contrariae scilicet Sco. distin. ij. q. ij. tenentis partem affirmatiuam: Ockam, Orta, Holktot, Camerac. Thomae Argenti. Adam, Elephat, Brinbel & aliorum tenentium partem negatiuam: quae magis uidentur in modo loquendi diuerse, quam in re ipsa. Et uidetur Heinrico de Opta. q.iij. in principio quaestionis: quod neutra earum sufficienter potest probari ex scriptura contra proteruientemi: ideo difficile est aliquam earum sufficienter uel ex ratione, uel scriptura improbare. Nam quantum ad rem certum est: ut & infra distin. ij. in conclusionibus literalibus amplius explanabitur: & partim supra patuit in pro logo. q. ij. quod omnia, quam sunt realiter in diuinis, sunt una simplicissima, & singularissima res: scilicet essentia diuina: licet cum hoc aliqua realiter distinguantur inter se ad sensum infra exprimendum ut personae, & relationes oppositae. Aliqua formaliter ut essentia, & persona: uel (scilicet personae, quam constituit) relatio. Et per consequens quicunque fruitur aliquo, quod est in diuinis, fruitur illo, quod est realiter essentia. Et quicunque fruitur essentia: fruitur illo, quod est personae uel persona, & relatio &c. Nam essentia diuina identificat sibi omnia: quae uere & realiter sunt in diuinis: quicquid enim in deo est, deus est: & ita diuina essentia. Sic etiam quisquis appraehendit, seu cognoscit distincte, uel confuse essentiam: appraehendit, & cognoscit etiam id, quod est persona, & relatio &c. Et qui cognoscit personam quamcunque, uel relationem cognoscit id, quod est essentia. Et suo modo de alijs, quae in deo nominantur: siue sint attributa, siue quaecunque haec de re.
¶ Sed de modo loquendi est uidem dum: an sicut conceditur, quod fruens essentia fruitur eo, quod est persona, & fruen una persona: fruitur eo, quod est alia persona. Ita similiter concedendum sit, quod omnis fruens essentia fruatur qualibet persona, & fruens una persona fruatur essentia, & etiam qualibet alia persona. Et similiter de intelligere, uidere, appra hendere: ut appraehendens uidens, siue intelligens essentiam intelligit quamlibet personam.
¶ Et circa hoc auctor ponit illam propositionem tanquam principium, uel maximam. Quicquid praedicatur de aliquo, praedicatur de quolibet, quod cum illo est una res singularissima, & simplicissima: nisi oppositum teneat fides catholica: quia contradi¬ ctoria non debent concedi de eadem resimplicissima: nisi fides hoc est scriptura canonica: ecclesiae daeterminatio, uel quae ex his sequuntur in consequentia euidenti, & necessaria compossant. Et per hoc dicit, quod qui fruitur. aliquo in diuinis: fruitur quolibet, quod ex deus: hoc est essentia relatione, & qualibet persona.
¶ Et si hic dicitur cum una persona realiter distinguitur ab alia, uidetur, quod quaelibet persona possit terminare actu intelligendi, & fruendi sine alia non minus, quam dependentiam naturae assumptae, quam solum uerbum terminat, & non pater, nec spiritussanctus.
¶ Potest dici: quo aliquid terminare actum intelligendi dupliciter accipit. Vel pro illo, quod quocunque modo illo actu intelligitur siue talis actus de eo praedicetur siue non Vel secundo: quia de illo praecise, & non de aliquo ab eo quomodocunque; distincto praedicatur talis conceptus, uel actus intelligendi, & hoc praedicatione forma li: sed non identica.
¶ Primo modo accipiendo omnem actum intelligendi deum, uel aliquid in deo, terminat tam essentia, quam persona: quia quolibet tali actu intelligitur deus, & aliquo modo quicquid est deus.
¶ Secundo modo una persona potest terminare aliquem actum intelligendi, seu conceptum & non alia: siam conceptus relatiuus patris formaliter prędicatur de solopatre, & non de filio: neque de essentia.
¶ Sed licet illo modo sola patris persona conceptum relatiuum patris terminet: non tamen solus pater intelligitur illo conceptu, inimonecessario intelligitur, & correlatiuum, scilicet filius, & illud absolutu, quod est ad se (id est essentia diuina) quod cum relatione patrem constituit. De quo beatus Aug. Si pater non est aliquid ad se, non est aliquid quod ad alterum dicatur.
¶ Sed uidetur: quod illa conclusioposset facilius logice determinari concordando aliqualiter ambas opinio. Ioann. & Ockam. Pro quo suppono primo; quod de deo possunt haberi conceptus plures non synonvmi inter se realiter distincti, & ab inuicem separabiles: quorum nunc uno nunc alio cognoscim: deum: & secundum hoc imponi possunt distincta signa uocalia; quorum unum sub ordinatur synonvme uni conceptui, & no alij.
¶ Secundo suppono: quod licet quiibet horum conceptiuum significet deum, & ita diuinam essentiam, & per consequens id, quod realiter est, quicquid ex in deo, & ita eo intelligitur quicquid deus est, non tamen quilibet eorum upponit pro quolibet, quod est deus, quia conceptus patris non supponit pro filio.
¶ Tertio supponendum est ex logica, quod uerba significantia actum potentiae rationalis intelloctus, seu uoluntatis faciunt terminum se sequontem significantem id, quod aliquo modo terminat huiusmodi actum appellare suam rationem: ita quod ad ueritatem illius propositionis requiritur, quod potentia feratur in rem significatam per talem terminum sequentem: non per quemcunque conceptum, uel actum: sed per conceptum proprium illi termino correspondentem: uel per actum simodo conceptum proprium posupponentem, quod dicitur upter actum uoluntatis, quae non dicitur coceptus pprie, sed actus ut distinguitur contra conceptum, non autem sic si talis terminus praecedit, tumc no non appellat suam rationem, unde si praecedit sufficit ad ueritatem propositionis, quod ipsa potentia feratur in rem significatam peripsum terminum: eam scilicet intelligendo, uel amando, aut audiendo: secundum quemcunque conceptum siue proprium illius termini, siue alium.
¶ Et per hoc ponitur differentia inter illas: cognosco uenientem, & uenientem cognosco. Amo uenientem, & uenientem amo. Et per hoc ad propositum dicitur, quod refert dicere: intelligo essentiam, intelligo personam: & dicere essentiam intelligo, personam intelligo. Nam posito, quod habeam in me conceptum es sentiae, & non conceptum relatiuum pesonae: haec est uera, personam intelligo: & haec salsa, intelligo personam. Prima uaset tantum personam intelligo, idest rem, quam est persona intelligo: quae uera est in casu: quia essentiam intelligo, quae est prsonam, non curando quocunque conceptu intelliga. Sed secunda est falsa intelligo personam: quia ualet illam, intelligo personam conceptu relatiuo, & pprio personae siue correspondente ad hoc nomen persona.
¶ Similiter differunt, essentia fruor, & fruor essentia: persona fruor, & fruor persona. INam illae essentia fruor: persona fruor uerae sunt, si diligo deum tanquam summum: etiam quocunque conceptu cognito. Sed illa fruor essentia non est uera, uisi diligam deum conceptu proprio essentiae appraehensum. Similiter illa non est uera: fruor persona, nisi appraehendam personam sub conceptu proprio personae scilicet relatiuo.
¶ Tunc possunt pro articulo secundo poni duae conclusiones. Prima impossibileen essentia frui. & non persona frui. Patet: quia qui essentia fruitur, diligit quicquid est diuina essentia super omnia, & ita personas: & per consequens personis fruitur.
¶ Secunda conclusior. Potest quis frui essentia, & non frui persona, & frui una persona, & frui non alia. Patet: quia siquis habet conceptum absolutum essentiae, & non conceptum relatiuum personae fruitur essentia, quia diligit deu cognitum secundum rantionem propriam essentiae, & non fruitur persona, quia etsi diligit personas: non tamen cognitas conceptu relatiuo proprio: ut ponit casus similiter si habuero in me conceptum patris proprium, & non filij: fruor patre, & non fruor filio, quia non diligo filium ut summum cognitum sub conceptu proprio filij, & hoc uidentur intendere ambae opiniones. Et nota, quod in dictis auctoritatibus excludenda est appellatio rationis: quia illam non attendit in modum loquendi, neque ea usus est.
¶ Nota etiam: quod accipit significare stricte pro supponere, ita quod terminus solum illa dicat, significare, pro quibus supponit, siue de quibus uere praedicat, & non illa quae connotat, & sic retert aliquid significari, & aliquid intelligi.
¶ Pro istis dictis facit auctoritas. Bona. in homil. quintae dominicae post. Pasca, ubi ait. Nec rursus aestimandum: quia filius sine patre, aut spiritussanctus ualeat amari, uel credi. Pacit ad idem beatus Augusti. vij. de trinita. cap. ultimo. prope finem. Item, primo de trinc. viij. ait. Siue audiamus, ostende no¬ bis filium: siue ostende nobis patrem. tantundem ualet: quia neuter sine altero potest ostendi: unum quippe sunt. Item Ioan. xiiij. ubi Philippo dicenti ad Christum. Ostende nobis patrem. Respondit Christus Philippo. Qui uidet, me uidet & patrem. Et sequitur. Quomodo tu dicis. Ostende nobis patrem. Non credis: quia ego in patre, & pater in me est. Ex quo sumi potest, quod haec est consequentia bona, & necessaria. pater est in filio, & filius in patre per circumincessionem. ergo: qui uidet patrem, uidet & filium. Alias enim probatio Christi non ualeret, quando dixit. Non credis: quia ego &c.
¶ Ex hoc etiam sequitur: quod illa est consequentia bona: quia pater est in filio, & filius in patre: ergo qui uidet patrem, uidet & filium: uidet & essentiam &c. Quid enim est patrem esse in filio: nisi filium esse consubstantialem patri. Et idem de spiritu sancto: idem denique de fruitione sicut de uisione. Sequitur ergo bene. Nunc formatae consequentiae bonae sunt: ergo impossibile est, quod patre quis fruatur, & non filio, aut patrem uideat, & non filium uideat. Similem rationem format beatus Augu. i. de trinit. c. viij. ut supra allegatum est: Siue audiamus &c.
¶ Si dicis: dictum Christi intelligitur de facto, non de possibili. Solutio. Tunc Christus frustra apposuisset probationes consequentiae, quae non ex ordinatione facti: sed ex natura rei procedit. Sic etiam de ratione, quam format Aug. Vnde si ex hoc, quod pater, & filius sunt unum, sufficit probare, quod patrem uidens & filium uidet: igitur cum antecedens sit simpliciter necessarium, & impossibile aliter se habere: quam peripsum significatur per consequens. Haec ratio potissima uidetur, quam etiam praecaeteris plus ponderat. Ovta.
¶ Quantum ad articulum tertium mouenda sunt dubia, & soluenda. Primum, quod magis ut get, non est contradictio dicere unam personam esse incarnatam sine alia, ut fides habet. ergo pari lege concedi potest saltem per uerbum potest, quod una persona possit cognosci, uel diligi sine alia: cumnon possit dari ratio diuersitatis, quem satisfaciat philosopho credenti tres per sonas esse unam naturam diuinam, & quod nihilominus una sit incarnata sine alia: seu quod aliqua possit cognosci, uel diligifine alia.
¶ Secundo, nisi una persona posset coli, & uenerari sine alia: frustra de personis diuinis distincta fierent festa in dei ecclesia, cum hoc esset dare occalionem erroris, & possent simplicis ex hoc concipere personas esse singulatim colendas, & uenerandas: & forte unam personam plus alia. Ad hoc enim alludunt diuersae cerimoniae ecclesiarum in festis diuinarum personarum.
¶ Tertio ad quid orationes, nunc ad patrem, nunc ad filium, nunc ad spiritum sanctum diriguntur, si non coluntur distincte.
¶ Quarto. Philosophicognouerunt deum, uel essentiam: ut habet apostolus ad Romanos: & tamen ignorarunt personas. Item aliqui dixerunt filium, aut spiritum sanctum creaturas.
¶ Quinto, filius est homo factus: & soluit in carne delicta. ergo in eo est causa uenerationis singularis: quae non est in alijs personis: solus enim flius incarnatus est.
¶ Sexto. Ad quid habentur diuersi articuli fidei de singulis personis, si non possunt singulatim concipi, & diligi.
¶ Septimo. quomodo intelligitur dictum doctoris: quod nunquam debent contradictoria de aliquo concedi: nisi fides ad hoc compellat: hoc enim dicere est finem exponere derisioni infidelium: quia praedicata uere contradictoria de eodem simpliciter pro eadem re uerificare est simuluerificare propositiones contradictorias.
¶ Ad primum respondetur humili cum submissione, quod aliqui nituntur hic ponere rationem diuersitatis de incarnatione uerbi, & uisione &c. per solam rationem naturalem ussignantes pro causa naturam rei. Sed clarum est: quod nisi fides oppositum diceret: ita diceremus patrem incarnatum, & spiritum sanctum sicut filium, cum sint una simplicissima essentia.
¶ Praeterea: quotquot tales rationes dari possunt, statim sunt solubiles, & non cogunt:: nec cogit: ut uidetur ratio Ockam, quae dicit unum fore ex determinatione Ecclesiae: sed aecclesia secundum Oyta ubi su¬ pra saltem aliquam habuit rationem pro determinatione fidei de incarnatione uerbi solum, quod si non potest dari cogens ratio dissimilitudinis alicui philosopho, sequitur cogenteratione: quod sicut una persona potest incarnari fine alia, ita uideri, & diligi sine alia. Et hoc uerum est; dummodo fides, uel scriptura aut ex his deductum non obsistat: aut ecclesiae determinatio: hic autem in proposito obsistit dictum Christi Ioanxiiij. & argumentatio eiusdem. Recurrendum ergo est ad hoc dictum Christi: & ubi ratio non habetur, acceptanda est auctoritas Christi, quae etiam sine ratione alia ab ea, quia ipse ponit: sufficit nobis ad asserendum non esse simile hic, & ibi: ideo unum ex Christi dicto, conceditur, aliud non conceditur. Haec salua reuerentia maiorum dicta sunt.
¶ Ad secundum: negetur illa: pater colitur sine filio: spiritussunctus ueneratur sine patre. Verum quia supposita uerborum passiuorum importantium actum interiorem animae intellectus, uel uoluntatis appellant suas rationes dummodo tamen sequuntur illa uerba passiua: ideo propter appellationem rationum ista forte posset concedi. Colitur pater sine filio. diligitur a me iustus: ostenditur a mepater sine filio: est enim secundum praemista sensus. Colitur pater sub conceptu proprio, & relatiuo, supponente propatre non pro filio. Sensus autem alterius scilicet pater colitur fine filio est res, quae est pater colitur absque hoc, quod filius colatur. Si autem alium habet sensum ex usu utentium citra rigorem logicum, aliter est dicendum. Cum subiungitur, quod frustra fierent distincta festa negetur: quia ecclesia in his regitur spiritusancto pro filiorum eruditione inhis, quae sunt fidei circa mysterium trinitatis quo ad personarum essentialem identitatem etearundem realem non essentialem distinctionem: nec per hoc datur occasioerroris: sed in festis diuinarum personarum catholica ueritas secundum personarum attribura, & propria aperitur. Ad tertium potest dici, sicut dicitur de attributis personarum pro populi erudi tione, pro deuotionis inslammatione, pro fidei uocali confessione secundum apostolum. Corde creditur ad iustitiam: ore autem confessio sit ad salutem &c. Sicut ergo diuinae personae non separantur festinatione: ita nec ueneratione, & ad eas fusa oratione: quamuis orans habito conceptu proprio relatiuo patris non cogitat sic concipiendo de filio, & spiritusancto: immo peccaret quis, si in oratione ad patrem fusa, alias personas actu excludere uellet: hinc secundum Sco. in. ij dist. xliiij. Non potest quis diligere actualiter unam personam: quin diligat aliam uirtualiter. Quod autem unasine alia colinonpossit: patet etiam auctoritate Aug. vij. de trinit. c. ulti.
¶ Ad quartum respondetur: quod quicunque cognoscit essentiam diuinam, cognoscit, quicquid est essentia diuina, & ita personas & econuerso. Poterant tamen philosophi unam propositionem scire de Deo, & aliam dubitare: licet termini utrarumque; supponerent pro eodem: quia hoc ignorabant: ut si idem sit scultetus & magister ciuium: siue Sixtus, & papa: tunc idem est Sixtus & papa, & quicquid scitur de Sixto, scitur de papa, & econuerso: licet aliquis potest scire illam propositionem. Papa est uicarius Christi, & ionorare illam: Sixtus est uicarius Christi: quiaignorat, quod Sixtus, & papa supponunt pro eodem: sic philosphiquocunque conceptu nouerunt deum, eodem & personas: eo, quod conceptus, quos habuerunt de deo cuilibet personae conueniunt. Cognouerunt enim de deo, quod est ens infinitum incorruptibile &c. & illi conceptus aequa liter supponunt pro personis sicut proessentia, & tamen poterant scire deum, uel essentiam diuinam esse infinitum, summum &c. & ignorare illam. Pater in diuinis est infinitus summus: quia ignorabant diuinam essentiam esse patrem, & filium &c. Et huic uidetur consonare uerbum Christi ad Philippum. Qui uidet me, uidet & patrem meum. Cuius ratio est consubstantialitas. Ideo sequitur. An non credis: quia ego in patre, & pater in me est. Ex unitate igitur ostendit: quod unus non potest ostendi sine alio, & ita nec cognosci, nec amari &c. Nec ob stat quod pater, & filius sunt distinctae res siue personae distinctae: quia nihilominus sunt una singularis, & simplicissima essentia. Late, haec prosequitur auctor: et de signis prioritatis, quae ponit Sco. de quibus dicetur de dist. ix.
¶ De ratione uero diligibilita tis diuinarum personarum uidetur in. iij. dist. xvij. dub vij. personae enim diuinae praecise diliguntur: quia sunt una natura simplicissiia, & tres res relatiuae. Vnde notat hic aliquas propositiones Petrus de Aliaco. q.ij. art ij. post Holtor q. iiij. quas uide ibi: quia clarae sunt, & ualent ad propositum.
¶ Ad sextum: de d stinctione articulorum fidei dicitur, quod sufficit distinctio signorum: & conceptuum pro personis singulis supponentium: licet nomina possunt imponi ad distinctius significandum res, quam possint a nobis concipi. ut habetur. infra dist. xxij.
¶ Ad septimum dicitur: quod non est intentio sic loquentium dicere: quod fides admittat contradictoria, cum sit certissima, & ab omni contradictione prorsus aliena: sed uolunt, quod nihil, quod concedit de aliquo, negandum est de eo, quod illi identificatur realiter, uel essentialiter: nisi hoc habeatur ex fide, uel scriptura canonica: aut determinatione ecclesiae: aut nisi inferatur ex huiusmodi in consequentia formali, cum hoc sit difficile intellectu, & uidetur alicui proximum contradictioni: uidetur enim difficile intellectu, quod pater generat, & essentia nongenerat: quae tamen est eadem patri, & realiter, & essentialiter: nunquam tamen de quacunque persona tantum: uel essentia tantum: uel proprietate relatiua :antum, & praecise dicuntur praedicata contradictionis. Non enim conceditur, pater generat: pater non generat: sed essentia non generat: Item pater genuit filium: essentia non genuit filium: pater uero, & essentia formaliter distinguuntur. erge illa praedicata non dicuntur de eodem praecise, & simpliciter: sed de formaliter distinctis, quae sunt una res simplicissima. Pleraque alia per doctorem in quaestione tanguntur utilia: uide ibi: quia ualent ad sequentia.
On this page