Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum voluntas contingenter, et libere fruatur ultimo fine

QVAESTIO VI. ExTO quaero: utrum uoluntas contingenter; & libere fruatur ultimo fine.

¶ Articulus primus terminos declarabit. Secundus per conclusiones respondebit. Tertius dubia mouebit, & soluet.

¶ Vetum priusquam terminorum declaratio ponatur, sciendum, quod doctor hic recitat opi. Sco. circa praesentis quaestionis materiam. q.eiiij. dist. j. & eam approbat conclusiue cum eo idem sentiens contra sanctum Tho. Rationes tamen eiusdem late impugnat.

¶ Proarticulo primo notandum primo, quod frui aliquo contingenter, sicut & perducere aliquid contingenter ad praesens dupliciter accipitur. Vno modo, quod potest illo frui, & non frui: producere, & non producere. Et sic omnis creatura contingenter producit: quequid poducit quia potest non producere: quia deus potest subtrahere suam coactionem, & generalem inffuentiam: & sic non producet. Dicitur creatura: quia filius non producitur contingenter a patre: nec est effectus patris. Aliomodo accipitur pro illo, quod producit aliquem effectum, & nullo uariato ex parte producentis, & cuiuslibet alterius habet in potestate sua ita producere, sicut non producere: ita quod ex natura sua ad neutrum determinatur:: similiter dicitur de frui. Et hoc secundo modo accipitur hic.

¶ Secundo notandum, quod libertas aliquando accipitur improprie ut distinguitur contra coactionem, nec comperit intellectui. Alio modo accipitur ut opponitur seruituri creature rationalis, & hoc uel seruituri culpae, uel paenae: hoc modo beati liberiores sunt: quam uiatores. Tertio ut opponitur necessitati secundum quod necessitas opponitur contingentiae secundo modo dictae, & sic libertas est quaedam in differentia, uel contingentia, & distin¬ guitur contra principium actiuum naturale. dehoc infra in. ij. distin. vij. art. iij.

¶ Tertio notandum: quod sicut secundum Ansel. duplex est affectio: scilicet afsectio commodi, & affectio iusti. Ita est quoddam nolle incommodi, & quoddam nolle iniusti. Et hoc quando uelle, & nolle eliciuntur secundum dictamen rationis. Affectio commodi correspondet amori concupiscentiae: sed affectio iustiamori amicitiae. Vide de hoc infra in. ij. distin. vj.

¶ Quarto notandum: quod finis ultimus potest accipi dupliciter, uel probeatitudine creata possibili uoluntati & haec ipsa fruitio stricte accepta: uel pro obiecto beatifico. Primo modo non potest uoluntas beatitudine frui ordinate: quia illa beatitudo est creatura: quia actus inhaerens uoluntati scilicet amoamicitiae obiecti beatifici. Potest tamen uoluntas ea fiui inordinate: sicut qualibet alia re, quam sibi praestitueret tanqua finem ultimum.

¶ Sic alij distinguunt de beatitudine obiectiua, formali, & subiectiua. Beatitudo obiectiua est obiectum beatitudinis formalis, & est summum bonum scilicet deus gloriosus: beatitudo formalis est perfectissimus actus, quoanima unitur obiecto beatifico scilicet clarauisio, & fruitio & tentio. Beatitudo subiectiua est natura beatificabilis, & haec impropriissime dicitur beatitudo: sed proprie dicitur beata: sicut subiectum albedinis non dicitur albedo: sed album.

¶ Quantum ad articulum secundum, conclusio prima. Voluntas contingenter, & libere fruitur fine ultimo ostensoin uniuersali, uel particulari. Patet: quia uoluntas potest diligere ultimum sine, & potest non diligere: appetere sibi, & non appetere. Probatur: quia uoluntas potest nolle omne sibi incommodum, uerum uel apparens: sed potest apprae hendere deum, ut sibi incommodum: puta ut puuientem: & per consequens nolle.

¶ Item intellectus potest credere deum non fore obiectum beatificum: nec possibilem esse eius claram uifionem, & fruitionem homini mortali, & credere non esse uitam posthanc uitam, & per consequens nolle deum ut obiectum beatificum.

¶ Item uoluntas potest uelle non esse beata tali beatitudine: quia potest uelle non esse: sicut pater de interimentibus seipsos.

¶ Item multi praestituunt sibi praesentia dona tanquam finem: eligentes praesentibus ad uota frui, plusquam futuris, & tales non fruuntur ultimo fine.

¶ Item obstinati in peccatis, credentes se non posse consequi beatitudinem: eligunt manere in peccatis, & per consequens non frui: quia qui efficaciter uult antecedens, efficaciter uult, & consequens scitum, uel opinatum esse tale.

¶ Conclusio secunda Aliquis potest nolle beatitudinem in particulari sibi ostensam creditam sibi possibilem. Patet: quia quilibet potest se secundum rectam rationem conformare diuinae uoluntati cognitae: sed posset alicui reuelari, deum nolle eum beatificare: huic posset se conformare, & ita nolle beatitudinem, qui autem actu positiuo uult beatitudinem, uult non frui beatitudine: quia idem est esse beatum, & fruibeatitudine obiectiua.

¶ Tertia conclusio. Viuens diuinam essentiam, & carens fruitione beatifica, potest nolle illam fruitionem. Patet sicut prior: quia quaelibet uoluntas potest se conformare diuinae uoluntati: sed deus potest uelle ipsum semper, & per semper carere beatitudine, siue fruitione.

¶ Item quicqued potest esse uolitum, uel nolitum pro certo tempore: potest esse tale pro semper: sed uoluntas potest eam nolle pro certo tempore: scilicet quadiu deus uult eam non habere: ergo &c.

¶ Conclusio quarta, Videns diuinam essentiam: carens perabsolutam dei potentiam dilectione dei, potest nolle deum. Patet ut supra: quia omne incommodum uerum, uel aestimatum potest esse obiectum nolitionis: sicut omne commodum uerum, uel aestimatum potest esse obiectum uolitionis: deus potest aestimari incommodum, ergo potest esse obiectum nolitionis. Demateria huius quaestiouis magis pertinet ad distin. pen. lib. iiij.

¶ Quantum ad anticulum tertium mouenda sunt dubia, & soluenda. Primum dubium: utrum bertas sit alia res t uoluntate. Solutio¬ secundum Holtot. qeiij. Libertas quantum ad rectitudinem, quam principaliter importat, & pro qua supponit: quocunque modo accipiatur, est uoluntas: in diuersis tamen acceptionibus diuersa habet connotata. Nam libertas a peccato, supponit pro uoluntate, & connotat eam esse in gratia. Libertas a miseria connotat eam esse sine paena. Libertas a necessitate connotat eam non posse cogi ad actum suum. Libertas indifferentiae connotat eam non magis inclinariad unum oppositorum, quam ad aliud, Libertas contradictionis connotat eam uelle posse utrunque oppositorum. Et sic omnes isti termini supponunt pro una re, quae est uoluntas: non tamen sunt nomina synonyma propter diuersa connotata.

¶ Quod autem uoluntas non sit libera, per rem additam sibi: sicut dicim: aqua est calida: uel aer est lucidus per res additas. probatur: quia si sit alia res, deus posset eam separare a uoluntate, consequens falsum: quia tunc uoluntas posset esse, & non esse rationalis: sed hoc est falsum: quia uoluntas est rationalis per essentiam.

¶ Sic ergo quantum ad quid rei istius termini libertas uoluntatis: dicit Holtot, quod est ipsa uoluntas. Quantum uero ad quid nominis huius termini libertas, secundum quod modo utimur eo, & secundum quod philosophus utebatur: libertas est potestas quaedam, qua uoluntas concurrentibus omnibus requisitis ad suum effectum habet, quod possit cum eis coagere: & ponere actum suum ad effectum, seu non ponere: sicut eiplacuerit. & haec uocatur libertas contradictionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6