Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO II RAEMISS Aparte proemiali totius libri sententiarum: in hac distin. ij. primi libri, magister incipit tractare de trinitate benedicta secundum se: ostendens in hac distin. quaes. sunt de trinitate benedicta piae creden¬ da. In tertia uero distin. credendorum intellectum aperit. Et potest textus breuiter sic summari, ac tribus conclusionibus partiri.

¶ Prima. Eirmiter tenendum: atque credendum est in diuinis esse unam summam simplicissimam, indiuiduam, singularem, & infinitam essentiam.

¶ Vnam in singulis suppositis, siue personis diuinis. Summam affirmatiue: & negatiue: quia infinitam. Simplicissimam partibus, & omni compositione carem tem. Indiuiduam simpliciter indistincta, & in se, & in personis siue suppositis: eamdem omnino totam & indiuisam in omnibus tribus personis coniunctim, & singillatim in singulis: nec maiorem in omnibus, quam in singulis: nec minorem in singulis: quam in omnibus. Singularem: quia una numero, & ideo non numeratur in personis: quia est eadem numero in singulis personis: imo est singulae personae, infinitam, & ideo summam.

¶ Secunda propositio. Essentia diuina identificat, & unit sibi omnia, quae a sanctis, & patribus (ad communem & pium intellectum inferius explicandum) in diuinis esse dicuntur, & creduntur.

¶ Tertia propositio. Cum illa summa simplicitate omnium, quae in diuinis esse dicuntur, & creduntur, fides tradit: & utriusque; testamenti pagina explicite, uel implicicite docet esse in diuinis tres personas sibi coaeternas, & consubstantiales: unum uerum deum: unam & super benedictam trinitatem: unam in essentia: trinam in personis distinctis: quia pater non est filius, nec spiritussanctus: licet non sit aliud a filio, aut a spiritusancto. Haec in textulatius traduntur. Quia ergo magister in hac dist. ij. tractat de unitate essentiae, & personarum: ideo doctor pro huius intellectu plures mouet de unitate quaestiones. Primo de essentiae diuinae unitate ad perfectiones essentiales siue attributales. Deinde de unitate dei respectu creaturae, an aliqua unitas conueniat deo, & creaturae: saltem unitas uniuocationis conceptus. Tertio de unitate dei, in se &, in ordine ad supposita diuina. Circa primum: quia multi ponunt sapientiam, potentiam, bo¬ nitate &c. distingui ab essentia & inter se: & ideo primum quaerit de hoc &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum