Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum perfectiones attributales sit realiter divina essentia
Quia enim in quaestione praecedenti ostendit non esse distinctionem ex natura rei inter essentiam diuinam, & perfectiones attributales &c. quaerit in hac quaestione an perfectiones attributales sint rea liter diuina essentia. Tribus articulis more solito quaestio terminatur.
¶ Pro articulo primo dimissis opinionibus, quas doctor recitat, & impugnat. Notandum: quod perfectio attributalis dupliciter accipitur. Vno modo pro re ipsa, quae est perfecta. Alio modo pro signo praedicabili de re perfecta: & sic etiam perfectio simpliciter (ut infra. q. iij. in solutione ultimae rationis) aliquando proprie accipitur pro aliqua re una perfecta nullam includente imperfectionem essentialiter, nec necessario aliquam imperfectionem annexam habente: & illo modo sola essentia diuina est perfectiosimpliciter: sic enim esse perfectum omni repugnat creaturae. Nam omnis creatura necessario dependet a creatore: de pendere autem ab alio imperfectionis es Accipitur etiam improprie pro conceptu, uel signorem simpliciter perfectam significante: uidelicet ad quem non sequitur illud, de quo praedicatur esse imperfectum: ut haec dictio, sapiens, bonum: uiuens, & huiusmodi: quae conueniunt tam deo, quam creaturae.
¶ Et horum aliqui sunt absoluti, & affirmatiui, qui uidelicet non important respectum ad creaturam: sic enim frequenter auctor accipit absolutum pro non relatiuo: & connotatum pro relatiuo: ut intellectus uoluntas. Aliqui sunt connotatiui, & affirmatiuid est important diuinam essentiam respectiue ad creaturam: ut creatiuus, creans, praedestinans. Quidam sunt negatiui: ut incorruptibilis, immortalis, immutabilis &c.
¶ Secundo notandum: quod auctor in hac quaestione terminum ab solutum nominat, qui non dicit respectum dei ad creaturam: siue sit connota tiuus, siue non: ut intellectus, uoluntas. Non ergo accipitur hic terminus absolutus: ut distinguitur contra connotatiuum.
¶ Tertio notandum: quod secundum doct. q.ij. tertij quodlibet antiqui sancti non utebantur hoc uocabulo attributa: scilicet hoc uocabulo nomina. unde sicut modo dicimus attributadiuina: ita ipsi dicebant nomina diuina.
¶ Notificat autem attributa sic. Attributa sunt quaedam praedicabilia mentalia, uocalia, uel scripta nata significare, & supponere peodeo: quae possunt naturali ratione inuestigari, & concludi de eo. Vide Petrum de Alia. q.vj. ar. ij. bene ualet ad propositum, Et Greg. distin. viij. per totum quilate hanc materiam pertractat.
¶ Pro articulo secundo ad quaesitum responsiuum est conclusio prima. Accipiendo perfectionem attributalem primo modo prout est terminus primae impositionis: in diuinis non sunt plures perfectiones attributales: Patet: quia in diuinis non sunt plura perfecta: sicut nec plures essentiae: uel plures uoluntates: aut plures intellectus: sed sicut ibi est una simplex essentia: quae est perfectissima, & infinita, quae est & intellectus, & uoluntas: nec ab his distincta re, nec ratione, & non plures essentiae, aut intellectus: ita nec plures perfectiones. Ita omnia in diuinis, quae sunt communia tribus, non plurificantur: sed sunt unum simpliciter & una simplex essentia ab ea omnibus modis indistincta.
¶ Secunda conclusio. Proprie & de uirture sermonis loquendo, non est concedendum: quod in deo, uel diuina essentia sit perfectio, sed perfectio simpliciter, uel summa est omnibus modis ipsa diuina essentia ab ea paenitus indistincta.
¶ De perfectionibus attributalibus secundo modo dictis est conclusio prima. perfectiones attributales secundo modo dictae neque sunt deus, neque in diuina essentia. Patet. sunt conceptus, uel signa diuinam essentiam significantia: illa autem non sunt deus. unde proprie non deberent dici perfectiones attributales: quia non sunt perfectiones saltem simpliciter: sed aptius dicerentur conceptus attributales.
¶ Secunda conclusio. Perfectiones (uerius conceptus attributales sunt multae unicam perfectionem diuinam non synonymae significantes. Prima pars, quod sunt multae, pater ex notabili secundo. Secunda pars patet ex eodem: quoniam termini absoluti, & relatiui nunquam sunt synonumi. neque etiam termini affirmatiui & negatiui: similiter nec termini, quorum unus est superior seu communior ad alium. Nunc autem quaedam attributa sunt absoluta: quaedam relatiua: quaedam affirmatiua: idest non includentia negationem quaedam negatiua. Item quaedam solideo conuenientia: ut infinitus, aeternus: quaedam deo, & creaturis communia: ut uiuens, existens unus intelligens &c.
¶ Conclusio tertia. Attributa secundo modo dicta, quem sunt conceptus: si conceptus habent esse tantum obiectiuum in mente: distinguuntur inter se ratione, & adiuina essentia sicut ratio, & res: si uero conceptus sunt qualitates animae: distinguuntur realitertam inter se quam a diuina essentia, similiter attributa uocalia, uel scripta realiter distinguuntur inter se, & a diuina essentia. Vide Henricum de Orta. q.v. art. iij. quiplura tangit: & rationes Sco. tenentis oppositum distinviij. q.iiij. soluit prout & Grego. facit ubi supra. distin. viii.
On this page