Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum aliquod reale possit distingui secundum rationem ab aliquo reali

QVAESTIO III. O praedictorum euidentiam quaeritur tertio. Vtrum aliquod reale possit distinguit ratione ab aliquo reali.

¶ Huius quaestionis materiam late pertractat oreg. dist. viij. q.ij. art. j. plura ponens, quae ualent pro intellectu dicendorum,

¶ Pro articulo primo suppositis his, quae tacta fuere. q. i. huius distinctionis, notam dum quod secundum doc. in. q.iij huius dist. Idem & destinctum sunt passiones immediate conuententes illi, cui conueniunt: & per consequens conueniunt eis omni alio circumscripto: unde sicut unum quodque se habet adens: ita se habet ad unum: & per consequens ad esse distinctum, uel indistinctum. sicut ergo quodlibet existens seipso formaliter est ens: & non per aliud sibi extrinsecum: ita erit uere unum, & seipso formaliter & immediate distinctum a quolibet, a quo distinguitur. unde nihil distinctum ab alio distinguitur ab ipso formaliter per aliquod sibi extrinsecum i.d et per aliquod, quod non est de essentia sui. Vnde res non compositae distinctae, uel etiam compositae, ex omnibus partibus distinctis, seipsis distinguuntur. Compositae uero ex partibus, quarum aliquae distinguuntur, & aliquae non: ut manus, & pes eiusdem hominis: quae componuntur ex eadem anima, & distinctis materijs: distinguuntur per materiam, & non per formam: sic siduo homines haberent eandem materiam numero: illi distinguerentur per formam, & non per materiam. Simile est de aggregatis sicut aggregatum ex lacte, & sua albedine, distinguitur ab aggregato ex eo dem lacte, & sua dulcedine per non subctantiam lactis, quae est eadem in utroque aggregato: sed per albedinem, & dulcedinem. Et ideo nihil est quaerere per quid aliqua distinguantur formaliter: sicut nihil est quaerere per quid aliquid sit ens formaliter (per quid dico extrinsecunuerum causaliter sicut res facta est ens a causa producente: ita est una, uel distincta a sua causa. Similiter arguitiue possunt aliqua distingui per alia tanquam per signa: quibus probatur distinctio. Sic ex diuersitate circsnstantiarum arguitur aliquando distinctiorerum, quas circunstant: ut ex diuersitate locorum, temperis, accidentium: operum &c.

¶ Secundo notandum: quod de distinctione rationis doctores diuersimodem loquuntur. Quidam dicunt eam tantum esse inter con¬ conceptus mentis. Isti dicunt, quod nullae res distinguuntur ratione: sed tantum conceptus, qui non habent esse subiectiuum in aliquo: sed tantum esse obiectiuum in intellectu. sicut ediuerso nulli conceptus distinguuntur realiter: eo quod secundum illos conceptus non sunt res aliquae. Siuero conceptus habent esse subiectiuum in intellectu: & sunt res utputa qualitates realiter intellectui inhaerentes: tunc aut secundum illos simpliciter negatur distinctio rationis: aut dicitur: quod distinctio rationis est realis, est essentialis: immo quandoque; distinctio specifica, & generica. Nam rationes, siue conceptus in ter se distinguuntur realiter: quandoque numero, ut conceptus synonvmi in diuersis intellectibus. quandoque specie: ut non synonumi in eodem intellectu: quomoque genere: ut conceptus absolutus, & connotatiuus: ut conceptus hominis, & conceptus asimabsolutus.

¶ Alij attribuunt distinctionem rationis rebus extra animam significatis per conceptus non synonvmos in anima. Et hi dicunt rem sibiipsi omnibus modis eandem ex parte rei id est circumscripta operatione intellectus distingui a se ratione inquantum intellectus de eadem re format conceptus non synonymos: sic homo risibilis distinguitur ab homine rationali ratione. Vel sic. Homo inquantum risibilis distinguitur ratione a seipso inquantum rationalis Et illa distinctio non fundatur in re ipsa extra animam: sed in solis rationibus. i. conceptibus mentis, per quos intellectus eandem rem simpliciter comparat ad diuersa. Vnde uerius illa distinctio attribuitur conceptibus, quae rebus. Et ideo qui sunt de prima opinione, magis proprie loquuntur: quia attribuunt cuilibet, quod suum est: hoc est distinctionem rerum, rebus, & distinctionem conceptuum, conceptibus.

¶ De opinione uero secunda: quae satis communis est: magis improprie, & confuse loquuntur: qui id quod in conceptibus fundatur: rebus extra animamattribuunt. Sed secundum illos at tendendum: quod res distingui ratione nihil aliud est, quame rem concipi, uel significa ri diuersis conceptibus non synonymis: ita quod illa distinctio nullam paenitus non identitatem dicit in re: sed solum intellectu.

¶ Tertio notandum, ut habet Ockanquodlib. iij. q.ij. Distingui ratione non est aliud, quae habere diuersas diffinitiones, aut descriptiones. Et hoc contingit dupliciter: secundum quod sic ratione distingui attribuitur diuersis, uel uni tantum,

¶ Primo modo distingui ratione conuenit diuersis habentibus diuersas diffinitiones, seu descriptiones: sic nomina diuersa distinguuntur ratione: quia habent diuersas descriptiones: ut homo, & leo. Et licet sic distinguantur ratione: possure tamen etiam dici distingui realiter: intelligo, id est sumpta significatiue, & nsuppositione personali, supponunt prodiuersis rebus. Et hoc sumi potest ex dicto doctoris, cum inquit: dando intellectum illius dicti, quod aliqua non distinguum tur realiter: sed tamen ratione. Antiqui sic intellexerunt hoc dictum: quod de aliquibus terminis significatiue sumptis praedicatur esse idem realiter, & non distingui realiter, & tamen de eisdem terminis dicitur distingui ratione. Secundo distinguiratione sumitur improprie, secundum qua uni competit: licet enim proprie loque do distingui sit respectu alrerius, a quo quid distinguitur: tamen quandoque; distinguiest rei unius ad se sine quacunque uariatione, aut mutatione rei in se: & sic res una dicitur multiplex ratione cum habet diuersas rationes, siue descriptiones.

¶ Pro articulo secundo, praemissis notabilibus est conclusio responsalis ista, Nihil reale potest distingui ab aliquo reali ratione: nec esse idem ratione cum aliquo reali. Probatur: quia nihil distinguitur ab aliquo per aliud sibi extrinse- cum: sed ens rationis est extrinsecum entireali. ergo. Consequentia nota. Maior patet ex notabili. Minor patet: quia maxime differunt ens reale rationis: eo quod ens primodiuiditur in ens reale, & rationis & ita ens rationis est maxime extrinsecunenti reali.

¶ Item res non distinguitur a seipsa propter quamcunque mutationem realem circa ipsam factam, per quam nihil essentiale, uel intrinsecum rei acquiritur, uel deperditur, uel mutatur. Gratia exempli. Petrus non distinguitur a seipso propter hoc, quod calesit, uel frigesit: sed bene caliditas acquisita distinguitur a frigiditate: ergo multo minus res distinguitur a se propter diuersos actus intelligendi circa ipsam rem ab intellectu fabricatos.

¶ Item res omnino eodem modo se habens ad seipsam prius, & posterius non aliter distinguitur a sepostquam prius: sed propter quamcunque operationem intellectus: res non aliter se habet ad seipsam: ideo res quae a seipsa nullo modo distinguitur sine operatione intellectus: propter operationem intellectus non distinguitur a se: licet rationes, quas circa ipsam fabricat intellectus distinguantur ratione. Alias ratio nes satis efficaces ponit auctor, & soluit plures replicas, & auctoritates in oppositum sonantes exponit.

¶ Quantum ad E articulum tertium mouenda sunt dubia, & soluenda. Primo enim uidetur: quod aliqua possunt esse eadem res, & tamen distingui ratione. Probatur auctoritate conmen. xij. Metaphy. commen. xxx. In eis, quae sunt forma id est entia simplicia non composita, dispositio & dispositum reducitur ad unum in esse: & in duo in consideratione.

¶ Praeterea commen. ibidem. Intellectus natus est diuidere adunata in esse in ea, ex quibus componitur. ergo aliqua sunt unum in re & tamen intellectus diuidit ea: quod non est possibile sine distinctione rationis.

¶ Item ibidem. Multiplicitas in deo non est nisiin intellectu: non in esse: ergo in deo sunt multa, quaesunt unum in esse: & multa in intellectu:

¶ Item. iiij. MetaphysiEns, & unum dicunt eandem rem. Item uerum & bonum: cursus & currere: &

¶ tamen aliquo modo distinguuntur, & non nisi ratione.

¶ Ad primum dicitur: quod commentator nihil aliud uult nisi quod subiectum, & praedicatum dicunt eandem rem: hoc est supponunt pro eadem re: & tamen sunt duo signa. Quod autem hoc uelit, potest ostendi ex uerbis commentatoris, quae doctor diffuse iecitat. Vel perdispositum, & dispositio non intendit commentator aliquid in deo rea¬ liter: sed praedicatum & subiectum in suppositione personali, quae dicuntur de deo: & tamen unum non est aliud: sed sunt diuersa signa.

¶ Ad secundum conceditur: quod intellectus potest compositi alicuius partes separatim intelligere: hoc est uel materiam solum, uel formam solum uel accidens, uel subiectum seorsum: & illa distinguuntur realiter a seipsis, & habent diuersas rationes. Ad aliud. In deo est multiplicitas per praedicationem. hoc est multa dicuntur de deo praedicata: non autem est in eo multiplicitas realiter aut per compositionem sicut est in creatura: sic esse in alio est dici de alio.

¶ Ad aliud conceditur: quod illa nomina pro eodem supponunt: diuersa tamen connotat, & ita non habent idem quid nominis. Et ita in suppositione personali secundum modum loquendi doctoris potius sunt una res, quam dicant eandem rem: puta ens & bonum. In suppositione uero sim plici uel naturali sic non sunt una res, nec una natura: sed plura signa. Hoc probat auctoritate commentatoris sic. bonum, & uerum sunt idem in iiopositione personali non simplici: hoest supponunt pro eodem: secus in suppositione simplici uel materiali.

¶ Sic etiam non debet concedi: quod sortes in choro differt a se in theatro: quia nihil differt a se: sic de lacte albo, & lacte dulci.

¶ Vtentes tamen illis propositionibus uolunt, quod per illa nomina importantur diuersa. Nam lac dulce dicit dulcedinem: album albedinem: & theatrum non est chorus.

¶ Sic secundum philosophum sortes puer differt a sene: quia aliam habet conditionem in iuuenture, quam senectute: & ita tota res aggregata distinguitur, & non idem a seipso.

¶ Eodem modo dicendum: quod omues tales propositiones eadem res accepta sub una ratione. distinguitur a seipsa aliter concepta, & consimiles fallae sunt simpliciter de uisermonis. Haec omnia, & plura alia uide latius in doctore.

¶ Vltimo dubitatur. an aliquis sciens significationem nominum synony morum possit ignorare, si¬ unum synonymum possit de alio dici.

¶ Item deus, & deitas non sunt nomini IVnonyma: ergo important aliquam distinctionem in deo: sed inter deum, & deitatem non est distinctio rerum, uel ex natura rei: ergo. Ad utrunque simul respondetur.

¶ Pro cuius intellectu notandum: quod dupliciter nomina dicuntur IVnonyma. Vno modo: quia significant idem conuertibiliter, & eodem modo: ita quod nihil significatur, uel connotatur per unum, quin eodem modo significetur, uel connotetur per reliquum: & illo modo deus, & deitas sunt synonyma, similiter homo humanitas: animal animalitas. Alio modo dicuntur Iynonyma, quae significant idem: & eodem modo ut supra. Et praeter hoc omnes tam imponentes, quam utentes intelligunt, quod simpliciter idem, & eo dem modo significant. Et hoc modo deus, & deitas, homo, & humanitas non sunt synonyma. Nam impositores imposuerunt deus ad significandum simpliciter id, qued est deus: & homo id, quod est homo & deitas ad significandum id, quo deus formaliter est deus, & humanitas d, quo homo formaliter est homo, pelinquentes in dubio, an id, quo deus formaliter est deus, sit deus: & an id, quo homo formaliter est homo, sit ipsemet homo. Et ita an illa sit uera, uel falsa deus est deitas: homo est humanitas. Imposita enim sunt illa nomina ad similitudinem horum calidus, caliditas, dignus, dignitas, quo calidum dicitur calidum. Calidum enim est subiectum recipiens in se calorem. Caliditas autem calor inhaerens calido.

¶ De sy nonymis secundo modo uerum est, quod nullus sciens significationem nominum Iynonymo. rum ignorare porest, an unum uere de altero praedicetur: secus autem de synonymis primo modo: quia multiscientes quid nominis terminorum synonymorum ignorant, an importata per ea sint idem, uel distincta: sicut patet de homo, humanitas: quantus, quantitas: curuus, curuitas.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3