Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum illud, quod immediate, et proxime denominatur ab intentione universalis, et univoci sit aliqua res vera extra animam intrinseca, et essentialis illis, quibus est communis, et univoca distincta realiter ab illis

QVAESTIO IIII. CIRCA unitatem dei respepctu creaturae per uniuocationem conceptus. Primo inuestigat doctor, quid sit uniuocum pluribus: an scilicet illud, quod primo, & immediatè denominatur ab intentione uniuersalis, & uniuoci sit aliqua res uera extra animam realiter existens, intrinfeca & essentialis illis, quibus est communis, & uniuoca distincta realiter ab illis, uel tantum in anima. Et circa hoc mouet quinque quaestiones ex quibus colligi possunt. xij. opiniones, siue modidicendi de uniuersalibus, siue natura conmuni. Quarum sex tenent: quod uniuersale siue natura communis primo significata per intentionem uniuersalem sit realiter aliquid extra animam. Aliae sex tenent, quod tantum sit in anima: & nihil reale extra animam existens est uniuersale, uel commune quomodocunque consideretur. Et horum modorum tantum duos ultimos reputat probabiles.

¶ In quaestione ergo quarta huius distinctionis tractat opinionem primam, quae Platoni adscribitur. In quaestioe quinta tractat secundam, quae parum differt a prima. In quaestione sexta tractat opi tertiam quae adscribitur. Sco. & hae tres opiniones in hoc concordant: quod uniuersale distinguitur realiter (ut prima, & secunda) a singulari, uel saltem ex natura rei, siue formaliter a singulari contrahente.

¶ Ita quaestio circa hanc materiam uniuocationis dei, & creaturae haec est. Vtrum illud: quod immediate, & proxime denominatur ab intentione. uniuersalis, & uniuoci, sit aliqua res uera extra animam intrinseca, & essentialis illis, quibus est communis, & uniuoca, distincta realiter ab illis.

¶ Hanc materiam de uniuersalibus: quia alibi in logica tractari habet: breuiter, & summatim tangam, ne prorsus in obliuionem uadat.

¶ In hac ergo quaestione doctor recitat opinionem Platonis in sex articulis com praehensam. Primus: quod uniuersale est rest una existens realiter extra animam. Se¬ eundus: quod est res intrinseca cuilibet singulari, & de eius essentia. Tertius: quod est realiter distinctum a quolibet singuiari. Quartus: quod etiam realiter distinguitur a quolibet alio uniuersali. Verbi gratia. Tenet haec opinio: quod homo uniuersalis est na uera res extra animam existens realiter in quolibet homine singulari, & distincta realiter a quolibet singularia Ioanne: a Petro &c. Etiam a quolibet uniuersali scilicet ab animali, acorpore, a substantia uniuersali: & sic de alijs omnibus generibus & speciebus. Quintus: quod tot sunt res realiter distinctae in quolibet singulariinter se, & a tali singulari: quot sunt uniuersalia in quid, & per se primo modo de talisingulari praedicabilia. Sextus. quod uniuersale nullo modo multiplicatur in diuersis indiuiduis eiusdem speciei specialissimae. sed est idem in quolibet indiuiduo eiusdem speciei.

¶ Prohac opinione arguit. xiij. rationibus, & certis confirmationibus, ac deinde impugnat opinionem sex rationibus cum suis replicis, & confirmationibus. Hanc sub inferens responsionem ad titulum quaeCstionis.

¶ Nulla res realiter distincta a singularibus, & intrinseca eis est uniuersalis, & communis eis. Haec probatur: quia nulla res una numero communicatur pluribus singularibus creaturis peridentitatem in se non uariata, uel multiplicata: sed illa res uniuersalis si esset: esset una numero: ergo. Maior patet: quia hoc soli diuinae essentiae est proprium, qua sine omni multiplicatione, & diuisione est in pluribus suppositis realiter d stinctis. Minorem probat multipliciter interquas est, & illa. Omnis res cum alia a sedistincta faciens numerum est una numero: quia omnis numerus ex unitatibus colligitur, & in unitates resoluitur: sed natura conmunis (si est distincta realiter ab omnibus singularibus) cum quolibet singulari facit numerum: quia res uniuersalis, & singularis sunt plures res: quia non una, eo quod secundum illam opinionem realiter distinguuntur: & non infinite. ergo duae uel rres &c.

¶ Item uniuersalis homo, & uniuersalis asinus sunt duo uniuersalia: sic uniuersalis homo, & uniuersale animal. er go quod libet illorum est unum.

¶ Item quaero: quid significat unum numero: aut significat, quod est unum, & non plura, & habetur propositum: quia quodlibet uniuersale est res una, & non plures: licet communicetur pluribus. Aut unum numero dicitur, quod est unum, & non plura, nec est in pluribus: tunc sequeretur: quod essentia diuina non esset una numero, Nec intellectus agens esset unius numero secundum opinionem commentato ris, qui ponit humc unum in omnibus hominibus. Nec forma una, si per potentiam diuinam conmunicaretur pluribus materijs: sicut de facto anima humana est una in singulis membris. Nullum horum esset unum numero, quod est falsum, & absurdum.

¶ Consequenter soluit rationes pro opinione adductas: quae ut plurimum procedunt ex igno rantia logica: ponens multa notatu digna.

¶ Ad primum principale quando accipitur, quod diffinitio primo est substantiae. Ostendit: quod diffinitio primo est termini tanquam eius, de quo conuertibiliter praedicatur: ut diffiniio de suo diffinito. Est etiam primo substantiae singularis tanquam eius, cuius partes primo exprimit: primo negatiue non affirmatiue.

¶ Consequenter ostendit: quod licet ad hoc, quod aliqua sint conuertibilia requiritur: quod unum de altero praedicetur in suppositione personali: tamen ultra hoc aliquid dicitur: non in suppositione personali tantum de altero eorum: ut homo est risibilis: sed risibile est passio: non aurem homo est passio.

¶ Item sicut diffinitio, & diffinitum non sunt unus & idem terminus, sed plures: ita non sunt eadem res. suppponunt autem pro eadem re conuertibiliter. Et hoc uolunt quidam dicentes diffinitionem, & diffinitum esse eandem rem: quia supponunt pro eadem re, licet sint plura signa. Notat etiam quod philosophi frequenter substantias dicunt praedicata substantialia solas substantias importantia.

¶ De diffinitione per additamentum dicitur: quod ideo dicitur peradditamentum: quia in ea ponitur terminus significans aliqdextra essentia diffi¬ niti, & non quia in ea ponitur aliquid, quod non est de essentia diffiniti. Haec omnia habet in responsione ad primum principale.

¶ Cum ad secundum principale respondet. Primo notat, propter inexercitatos in logica: quod scientia quaelibet: siue sit realis, siue rationalis, est tantum de propositionibus: quia solae propositiones sciuntur.

¶ Et quod propositio habet triplex esse, in mente, uoce, & scripto: hoc est aliqua propositio est scripta: aliqua prolata: aliqua concepta, & intellecta. Et si essent aliqua alia signa ad significandum instituta sicut & literae: ex illis posset etiam formari propositio. Et omnes tales propositiones uocales, mentales, & scriptae sunt uerae, & falsae: & dicuntur generali uocabulo sciri.

¶ Quamuis aliquarum propositionum prolatarum scientia sit realis, alia rationalis: quia aliquarum propositionum partes supponunt pro rebus: aliquarum pro conceptibus. Sic proportionabiliter de mentali propositione dicendum. Nihil ergo refert ad scientiam realem, ut talis dicatur: an termini illius propositionis sint in anima, uel extra animam: dum modo saltem stant pro rebus extra. Et ideo propter scientiam realem non oporter poneretales res uniuersales distinctas realiter a singularibus.

¶ Dicitur autem scientia esse de rebus, uel quia res sciunt per terminos illius propositionis: uel quia res sunt partes eius, quodscitur: uel quia res significantur per partes sciti. Et sic illo terrio modo de rebus est scientia: de rebus singularibus non uniuersalibus: non autem primo uel secundo modo.

¶ Et si quandoque dicitur scientia esse de rebus uniuersalibus: intelligitur: quod est de uniuersalibus praedicabilibus pro rebus.

¶ Non ergo dicitur scientia realis: quia res sunt partes propositionis scitae: sed quia termini supponunt pro rebus quoad scientiam realem: aut quia supponunt pro signis mentalibus, uocalibus, uel scriptis quoad scientiam rationalem. Haec omnia in solutione rationum ad secundum principale.

¶ In tertio princiR pali ostendit quod uox homo nullam rem significat primo affirmatiue: licet quem libet hominem singularem significet primodo negatiue.

¶ Quodque uox aliqua potest tripliciter imponi ad significandum primo plura. Et secundum hoc quandoque est uniuoca: quandoque aequiuoca. Hoc late prosequitur.

¶ In quarto ostendit quod intellectus intelligens hominem secundum: unam opinionem intelligit cognitione communi queml bet singularem hominem: secundum aliam non intelligitrem de genere substantiae, sed quendam conceptum mentis habentem esse obiectiusm.

¶ In quinto: quomodo hae sunt concedendae. Color est obiectum uisus: eo quod de illo conmuni color praedicatur primo, & adaequate, & conuertibiliter appraehensibile a potentia uisiua. Color enim praedicatur de omni uisibili: de hoc clarius infra dist. iij. q.viij.

¶ In sexto. Passio rea lis dupliciter accipitur. Vel pro accidente inhaerente alicui, uel pro termino praedicabili secundo modo dicendi per seEt huius passionis realis qui terminus est subiectum non est res extra animam: sed signum aliquod, de quo conuertibiliter praedicatur.

¶ Quomodo illa propositiohomo est primo risibilis: falsa est de uirture sermonis. Conceditur tamen ad illum intellectum de homine praedicatur conuertibiliter risibile.

¶ In septimo agens naturale id, quod intendit producit: intendit autem rem singularem: ergo & producit rem singularem: hoc autem in tendere, est producere. Intendit autem unam determinate: hanccilicet quam producit.

¶ Item aliquis promittendo alteri equum rem singularem promittit: licet non determinatam propter suppositionem confusam nominis equum.

¶ In octauo parum tangit.

¶ In nono. Species est collectio multorum in unam naturam, ist prędicatur de multis solo numero differentibus. Sic participatione speciei plures homines sunt unus homoid es homo praedicatur de omnibe hominibus contentis sub una specie.

¶ In decimo. frequenter in praedicamentis esse capitur pro dici, & res pro termino.

¶ Accipitur intellectus illius dicti philosophi. Eorum, quae sunt quaedam dicuntur de subjecto, idest nominum significantium res extra animam: quaedam dicuntur de subjecto &c.

¶ In undecimo. Diuisio substantiae in primam, & secundam non est in res: sed in terminos praedicamentales. Species sunt magis substantiae, quam genera id est confusius significant.

¶ Aliquae proprietates praedicamenti substantiae dicuntur esse communes substantiae primae, & secundae. Non per realem inhaerentiam: sed per praedicationem.

¶ In duodecimo, Rerum quaedam uniuersales, quaedam paticulares id est terminorum importantium res ueras, seu supponentium pro rebus: quidam sunt uniuersales: quidam singulares. Et uocantur termini res: quia supponunt pro rebus.

¶ In ultimo innuit triplicem identitatem realem, numeralem, speciuocam. Haec de opinione Platonis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4