Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum universale et univocum sit vera res extra animam ab individuo cui inest realiter distincta et ad multiplicationem individuorum realiter multiplicata et variata
QVAESTIO VTRVM uniuersale, & uniuocum sit res uera extra anmam ab indiuiduo, cui in& est realiter distincta: & ad multiplicationem indiuiduorum realiter multiplicata & uariata.
¶ Recitat opinionem tenentium partem affirmatiuam quaestionis differentem ab opinione in praecedenti quaestione recitata: in hoc tantum: quod ponit uniuersale multiplicari realiter in pluribus indiuiduis, & hoc per differentiam indiuidualem contrahentem, a qua differentia distinguitur rea liter: ita quod humanitas in sorte realiter distinguiturab humanitate in Platone Non quidem per se: sed per differentiam indiuidualem additam in sorte, per quam contrahitur, a qua etiam differentia realiter distinguitur.
¶ Haec opinio quantum ad ea, in quibus cum priori concordat reprobatur, ut prior. Sed quantum ad id, in quo a priori diuersificatur, reprobatur. supra. qe iij. huius distinctionis: ubi ostensum est: quod nihil distinguatur formaliter ab alio, per aliquod sibi non intrinse- cum. Cum ergo differentia contrahens non est intrinseca uniuersali: quia realiter ab ea distincta: sequitur: quod per eam uniuersale non potest formaliter distin¬ gui a quocunque. Si ergo humanitas in lorte realiter distinguitur ab humanitate in Platoni, ex se distingueretur, & non per differentiam contrabentem. Et si ex se distinguitur, ex se erit uniuersa lis.
¶ Responsio itaque auctoris ad quaestionem est negatiua: uidelicet in indiuiduo non est natura uniuersalis realiter distincta a differentia contrabente: quia si ibi esset: esset pars essentialis indiuidui: sed inter totum, & partes suas es proportio: ita quod si totum est singulare, partes sunt singulares. Similiter inter partes si una pars est singularis, simul alia erit singularis.
On this page