Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum aliquid quod est universale et univocum sit realiter extra animam ex natura rei distinctum ab individuo quamvis non realiter

QVAESTIO VI VTRVM aliquid, quod est uniuersale, & uniuocum sit realiter extra animam ex natura rei distinctum ab indiuiduo: quamuis non realiter.

In hac quaestione Scotus commendatur a doctore iudicij subtilitate, & ideo eius opinionem de uniuersalibus doctor latè recitat: colligens eam ex diuersis scriptis eiusdem doctoris subulis

¶ Tenet haec opinio in summa, quod in qua libet re extra animam siue totali, siue partiali: puta materia uel forma est natura & differentia contrahens naturam ad singularitatem: ut sit haec res, quam natura est eadem realiter cum differentia contrahente distincta tamen ab ea formaliter, & prior ea naturaliter. Et prior naturaliter non est de se haec: sed de se indifferens ad esse hoc, ueesse illud singulare.

¶ Est tamen singularis per aliquod additum, quod uocat differentiam indiuidualem contrahentem, quae est haec seipsa formaliter: ipsa natura nullibi est non contracta: quia ubicunque est, siue in quocunque indiuiduo (nam non potest esse separata extra indiuiduum ibi contracta est, & eadem realiter cum contrahente: & per consequens uere res singularis, & realiter alia, & alia cum alio: & alio contrahente: hoc est in diuersis indiuiduis: & ita nunquam una numero in diuersis indiuiduis: puta sorte, & Platone. Sed in quolibet indiuiduo est unum numero, non autem de se: sed qua si denominatiue per differentiam con trabentem. Haec autem differentia con trabens non est negatio: neque accidentalis existentia nec materia: sed est de genere substantiae intrinsecum indiuiduo: & ultima realitas entis, quod est materia: & entis, quod est forma, & entis, quod est compositum: ita quod quaelibet na tura siue sit partialis, siue totalis quantumcunque; sit una res, potest distingui in plures realitates formaliter distinctas scilice realitatem naturae, ut prior differentia contrahente. & realitatem differentiae contrabentis: quarum haec formaliter non est illa: & haec. i. differentia contrahens formaliter est entitas singularis: & illam. est natura ut prior differentia contrabente formaliter est entitas naturae conis. Nec tamen illae realitates possunt esse res, & res. i. distinctae res: sed sunt realitas, & realitas tamen una res.

¶ Consequenter ponit: quod licet natura de se sit communis: tamen non est de se complete uniuersalis: sed secundum quod habet esse in intellectu. Nam ad hoc, quod aliquid sit commune: sufficit, quod de se sit indeterminatum ad eem hoc, uel hoc. daeterminabile tamen per additam differentiam, & tale est natura. Ad hoc autem: quod aliquid sit uniuersale: requiritur, quod sit quidem commune. & cum hoc sit unum praedicabile de quolibet supposito praedicatione dicente hoc esse illud: quia. j. Posteriorum. Vniuersale est, quod est unum in multis, & unum de multis. Nihil autem in re est tale: quia licet aliquid extra animam non sit de se hoc: ita quod ex se non repugnat sibi esse in alia singularitate, & ita esse non hoc: omne tamen extra animam est singulare & hoc siue ex se, siue ex superaddita contrabente differentia, cum qua tamen est idem realiter. Et per hoc nihil realiter existens extra animam, potest praedicari de alio singulariter praedicatione dicente hoc esse hoc. Sed hoc solum est possibile de aliquo, quod secundum considerationem intellectus est idem: seu unum obiectum numero: secundum quam unitatem: quad habet ex consideratione intellectus potest praedicari de multis singularibus prae¬ dicatione dicente hoc est hoc. & illa uniuersalitas non conuenit rei extra animam ex se: sed ex consideratione intellectus.

¶ Hanc opinionem firmat quatuor rationibus, quas postea soluit eam quoque de septem rationibus impugnat.

¶ Ad quaestionem est haec responsio auctoris.

¶ Conclusio prima. Quaelibet res singularis seipsa est singularis. Nam singularitas, unitas, identitas immediate conuenit rei omni alio circumscripto: & per consequens non per aliud.

¶ Conclusio secunda. Omnis res extra animam est realiter singularis, & una numero. Pater ex prioribus: quia omnis res cum alia re facit numerum: puta dualitatem: igitur quaelibet earum duarum est unaCoclusio tertia. Quaelibet res extra animam seipsa est singularis. Patet ex praecedentibus duabus. Vnde quaelibet res extra animam seipsa est haec: nec est quae renda causa indiuiduationis nisi forteextrinseca, uel intrinseca, si fuerit composita: sed quaelibet res eoipso quod est, est haec res.

¶ Conclusio quarta. Illud, quod est uniuersale & uniuocum: non est aliquid realiter ex parte rei distinctum formaliter ab indiuiduo. Probatur: quia alias in praedicatione superioris idem pradicaret de seipso. & in prdicatione gnis de diuer lis speciebus, esset sem paliud & aliud prae dicatum: non tamen numero: sed specie. facileostenditur.

¶ Rationes pro opinione Ioann. late adducuntur, & sufficienter soluuntur a doctore. Et licet auctor eas liene soluat: nihilominus ut appareat nullitas argumenti primae rationis. Scoti arguatur in simili sic. Quicquid conuenit alicui ex sua ratione per se, inest & in quocunque: ergo si differentia indiuidualis de se est haec: in quocunque esset differentia indiuidualis, illud esset hic homo: & sic quilibet homo esset hic homo scilicet Ioann. demonstratus: eo quod in quo libet homine est differentia indiuidualis.

¶ Solutio huius rationis est solutiorationis Scori. quia est eadem ratio, nisi quod loco dictionis natura, ponatur diffetentia indiuidualis. Ponatur ergo argumentum Stori ad formam syllogisticimsic. Quicquid de se est hic homo: ubicun¬ que est, est hic homo: natura humana de se est hic homo: demonstrando sortem: ergo ubicunque est natura humana, est hic homo scilicet sortes. Respondetur: quod argunientum non ualet. Nam ambae praemis sae sunt uerae: & conclusio falsa: & est fallacia accidentis: quia non est talis habitudo minoris extremitatis ad maiorem extremitatem in conclusione: qualis fuit medij ad eandem maiorem extremitatem in maiore. Nam in maiore medium praotedit maiorem extremitatem: & in conclusione minor extremitas sequitur partem maioris extremitatis.

¶ Et si dicitur sola transpositio terminorum non uariat: neque ueritatem propositionum: nec formam sullogisticam: quia nomina & uerba transposita idem significant Respondet auctor: quod arguitur a suppositione determinata ad consusam tantum: quia natura humana in minore supponit determinate: & in conclusione consus: tantum. Deberet ergo sic concludi. ergo natura humana in quocunque est est hic homo. Et sic conclusio est uera E sicut antecedens: ut clare ostendit.

¶ Sed contra. A suppositione determinata alicuius termini ad eundem supponentem confuse tantum in affirmatiua est bona consequentia, licet non econuerso: quia bene sequitur. Omnis homo est aliquod animal: ergo omnis homo est animal. ergo bene sequitur. Natura humana in quocunque est, est hic homo: ergo in quocunque est natura humana est hic homo. Dicendum finaliter: quod non sequitur quia arguitur a non distributo ad distributum: unde in illa. In quocunque est natura humana, est hic homo: natura humana supponit confuse distributiue: quia est determinatio termini distributi ualet enim illam. In omni habente, seu continente naturam humanam est hic homo: uel. Omne animal ratioale est hic homo. Vnde est haec regula. Omne signum distribuens determinabile distribuit eius determinationem distribuibilem sequentem, siue immediatè determinet, siue mediante relatiuo: ut hic. Omne animal, quod est rationale, est homo: uel. Omne animal rationale est hic homo. Vtrobique rationale distribuitur. Similiter hic. Quicunque uidet animal, uidet equum (q ualet illam Oeuidens animaluidet equum) animal distribuitur. Vnde manifestum est: quod signa quaecunque quicquid: & caetera distributiua includentia relatiuum, distribuunt omnem terminum distribuibisem a patre eiusdem extremi sequentem.

¶ Haec responsio uera est secundum opinionem Burid. tenentis: quod signum uniuersale affirmatiuum distribuens determinabile, etiam distribuit determinationem sequentem, si fuerit distribuibilis ut hic: quilibet asinus hominis currit: ubi tam asinus quam hominis distribuitur.

¶ Siuero illa opinio non tenetur sed generaliter quod obliquus mediate sequens signum distributiuum, affirmatiuum, supponit confuse tantum, & quod in praedicta hominis supponit confuse tantum, & non distributiue: sicut I uidetur uelle auctor. Dicendum: quod cont sequentia suppositione determinata adrconfusam tantum, ualet quando suppositio confusa tantum est determinatio st termini distributi, & sic est in proposito. Et haec solutio est facilior, & planior.s Non enim facile saluatur: quod hominis supponit confuse distributiue in illa:s quilibet asinus hominis currit: cum non ualeatsub eo descensus copulatiuus, quaem ad logicam pertinent.

¶ Alia etiam notat doctor consideratione digna insolutione aliarum rationum.

¶ In ratione. secunda ostendit hanc esse ueram. Naturae repugnat multitudo numeralis, & uniuersaliter esse in multis secundum suppositionem personalem: hoc est naturae repugnat esse in alio, & naturae repugnat esse in multis.

¶ Item quod in suppositione personali ita repugnat naturae praedicari de multis sic ut esse in multis. Sed in suppositione simplici illud commune natura, quod non est in re: sed in mente potest praedicari de multis non pro se, sed pro re.

¶ In tertia ratione. parum habet.

¶ In quarta unitas sumitur multipliciter. Vno modo dicitur unitas secundum, quod denominat praecise unum aliquid, & non plura: nec unum comparatiue ad aliud: sic omnis unitas realis est numeralis. Alio modo ut denominat plura indiuidua, uel unum in ordine ad aliud, ut unitas generis, uel speciuoca, & haec non est numeralis. Nec tamen est distincta ab indiuiduis: sed plurium indiuiduorum ut unitas plurium contentorum subeadem specie, uel eodem genere.

¶ Aliqua sunt idem specie id est continentur sub eadem specie.

¶ Ad primam probationem. In omni genere est unum primum, quod est metrum, & mensura omnium aliorum illius generisd est quandocunque mensuramus aliquod mensurabile: mensuramus ipsum per aliquod minus, per cuius replicationem cognoscitur mensura maioris: Haec est sententia philosophi, & sui com menta. x. metaph. In tertia probatione. Comparatio sit inter ea, quorum unum est intensius alio: sed quia intensio est unio graduum eiusdem speciei specialis simae: ideo solum in specie atthoma sit comparatio id est in illis, quae habent eandem qualitatem secundum speciem specialissimam.

¶ In tertia probatione parum habet.

¶ In quarta quomodo intelligitur: quod oppositionis tamen sunt duo extrema prima: & quomodo multa ad sensum praefatum in. q. iiij. de illa. Color est obiectum adaequatum uisus: homo est primo risibilis. Item tantum unum uni est contrarium. Philosophus loquitur de uno secundum speciem, non secundum numerum. Item unitas speciuoca est realis, & a parte rei id est aliqua plura continentur sub eadem specie. Item contraria possunt esse in eodem successiue. In quinta probatione: non est idem dicere potentia appraehensiua cognoscit hoc distinctum id est hoc distinctum id est illud quod est distinctum. Et cognoscit illud distingui id est: quod distinguatur ab alio.

¶ In sexta. Quare conceptus comunis potest abstrahi a sorte, & Platone, & non a sorte, & albedine cum tamen utrobique sit diuersitas numeralis. Ratio est natura rei: quia uterque est homo sua substantia: & sunt simillimi.

¶ Nec est concedendum: quod fortes, & Plato conueniant in aliquo puta in natura: sed conueniunt aliquibus: quia seipsis: utputa: quod uterque est homo.

¶ Quique tamen dicitur: quod coueniant in homine: hoc uerum est in suppositione simplici: quia homo praedicatur de quolibet. homo in quam: ut est nomen commune, siue species. Sed in suppositione prsonali falsum est: quia in nullo homine con conueniunt.

¶ In prima confirmatione, aliqua esse primo diuersa sumitur dupliciter. Et quod primo diuersa sunt proprie: non quae in nullo conueniunt: sed quorum neutrum differt ab alio per aliquod conmunis, a quo alterum prius negatur.

¶ Et quod longe refert aliqua esse diuersa: & aliqua esse differentia: quod per longum ostendit.

¶ Aequinitas est per se indifferens ad esse singulare, & uniuersale conceditur in actu signato isto scilicet de equinitate potest indifferenter praedicari esse uniuersale, & singulare. Plura alia notatu digna in eadem quaestione tanguntur in solutione rationum. Scoti.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6